Seccions
Fons Cathalaunia
Bibliografies
Metodologia del wiki Dades
|
Nom : S. MartiniSant Martí de Tours Abadia de Sant Martí de Tours
Grafies : Sancti Martini, Martini, Turonis, Sancto Martino, Sanctum Martinum, Beati Martini
Tipologia : domus o monestir o abadia o cenobi o basílica en suburbi Tours
Documents :
D01611(Tours)
- Sancto Martino, basílica
- Quamobrem ego , in Dei nomine , Garibaldus necnon uxor mea Ragantrudis tractantes quotidie molem nequitiarum parentesque extremi iudicii diem , quatinus propitium mereamur in eo habendum eiusque omnes sanctos intercessores maximeque beatum Martinum adiutorem , pro remedio animarum nostrarum offerimus omnipotenti Deo ac Sancto Martino confessori seu fratribus eiusdem congregationis donatumque in perpetuum perpetualiter usufructuario ordine esse volumus.
- Totum & ad integrum , cultum & incultum , quaesitum & adinquirendum , de iure nostro in iure & dominatione Sancti Martini , necnon fratrum eiusdem congregationis perpetualiter tradimus atque condonamus , veluti per auctoritatis preceptum eam obtinuimus , habentem in se mansos XL.
- In recompensatione autem tanti doni & meriti huius largitionis , nos in Dei nomine Guichardus , Sancti Martini basilicae sacerdos atque decanus , necnon Autbertus archiclavus caeterique praelibatae congregationis fratres concedimus per consensum domni Hugonis abbatis praedictis largitoribus , scilicet iam dicto Garibaldo necnon uxori suae Raintrudi , usu fructuario ordine ipsas res quas ipsi Sancto Martino necnon nobis delegaverunt.
- Post horum quoque omnium discessum , quicumque tunc temporis decanus extiterit congregationis Sancti Martini , memoratas omnes res cum omni integritate & emelioratione in potestate fratrum ac dominatione absque alicuius contradictione aut consignatione revocare studeat , quatinus deinceps quicquid eis libuerit habeant perpetualiter faciendi potestatem.
878-XII El matrimoni Garibaldus i Ragantrudis bescanvia amb el monestir de Sancti Martini regit per l'abat Hugonis cuaranta mansos a Odonis Curtem i els vilars de Berulfi , Spinosa i Civerarias amb l'església de Sancti Georgii sits en el pagus Belvacinse per l'usdefruit de la vila de Montis en el pagus Melindoninse.
D00984(Tours)
- Martini, cenobi
- cum unanimiter sacrosanctum concilium pontificum ageretur , ex imperio magni & orthodoxi imperatoris Caroli , inter aliqua canonici profectus commoda , spirituali aptissima lucro , contigit Gaultarium alumnum almi coenobii S. Martini , & venerabilem sanctae Aurelianensis ecclesiae episcopum
- interventu quidem clarissimi Adalaldi Turonicae sedis archiepiscopi , causas necessitudinis fratrum in monasterio ejusdem beatissimi & pretiotissimi confessoris Christi Martini sancte viventium pandere
886 Alterat. Concili de Gualtarium bisbe Aurelianensis i Adalaldi arquebisbe de la seu Turonicae per demanar a l'emperador Caroli que posi les viles de Solarium i Wallem Caumoniam al servei del monestir de S. Martini amb l'acord del seu abat Odonis.
D00976(Alvèrnia)
- S. Martini, monestir
- Igitur placuit atque omnimodis congruum extitit ut praedia diversa fundosque per plurima consistentes congregationis praestantissimi confessoris sancti Martini Turonorum praesulis & sancti Juliani martyris Brivatensis quidam monasterii , per consensum & promtissimam etiam voluntatem domni Odonis , insignis praelibatae Sancti Martini congragationis abbatis , necnon & domni Frotharii , clarissimi archiepiscopi Bituricae civitatis & venerabilis abbatis praenominatae fraternitatis scilicet Sancti Juliani martyris , inter se pro communi compendio commutare deberent , quod & fecerunt.
- Dedit igitur congregario venerabilis martyris S. Juliani Brundensis monasterii consentiente & cooperante sanctissimo archiepiscopo praescriptae urbis , & praeclarissimo abbate ejusdem congregationis domino Frothario parti S. Martini suaeque congregation quasdam villas sitas in pago Biturico in vicaria Cortininse , nuncupatas Balneacum ,
- Dedit igitur congregatio venerandi martyris Sancti Juliani Brivatensis monasterii , consentiente & cooperante santissimo archiepiscopo praescriptae urbis & praeclarissimo abbate ejusdem congregationis domno Frothario , parti Sancti Martini suaeque congregationi quasdam villas sitas in pago Biturico in vicaria Corboninse , nuncupantes Balneacum & Vineas , cum omnibus rebus ad ipsas pertinentibus , scilicet cum terris cultis & incultis , inquisitis & ad inquirendum omissis , aedificiis , mancipiis , vineis , silvis , pratis , pascuis , aquis aquarumve decursibus . mobilibus & immobilibus & omnibus adjacentiis ac appendiciis eorum & ad integrum de sua propietate & dominatione in jus & potestatem superius nominatae congregationis Sancti Martini & ajusdem abbatis , domni abbatis Odonis , tradidit , ita videlicet ut ab hodierna die & in reliquum quicquid facere voluerint liberam & firmissimam in omnibus habeant licentiam & potestatem faciendi.
- Econtra dedit congregatio prelibati patris domni Martini , per consensum domni abbatis , partibus sancti Juliani martyris suaeque congregationis Brivatensis scilicet monasterii , villas quasdam , sitas in pago Arvernensi & Tolorninse , quarum una , Marciacus scilicet , sitra habetur in pago Arvernensi , cum reliquis villis adjacentibus , altera vero , Dronius videlicet , in pago Tolerninse , cum aliis ad ser pertinentibus rebus , quas per praecepta regalia sibi delegatas habent , ad eorum quidem calciamenta , cum terris cultis & incultis , inquisitis & ad inquirendum omissis , aedificiis , mancipiis , vineus , silvis , partis , pascuis , aquis aquarumve decursibus , monilibus & immobilibus , cum omnibus appendiciis suiaque adjacentiis vel omni supraposito , totum & ad integrum , de jure suo in jus & potestatem praedictae congregationis & ejusdem abbatis domni Frotharii tradidit , ut libero dominio omnes res praedicatas res perpetuo possideant.
- Pars Sancti Martini eas res quas charta commutationis sibi vindicavit possideat proprias eidemque ecclesiae ex multo tempore mancipatas , pars Santi Juliani rursus res quas spontanea voluntate commutavit perpetuo possideat lege eadem qua alias res sibi subditas regit & possidet.
885|886|887-V Alterat. Bescanvi entre els monestirs de S. Martini regit per l'abat Odonis i el de S. Juliani regit per l'abat i arquebisbe Bituricae Frotharii.
D01000(Tours)
- Sancti Martini, monestir
- Ego Odo , misericordia Dei comes & pietate Dei abbas congregationis Sancti Martini , notum fieri volumus omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus , praesentibus & futuris , quoniam congruum atque oportunum visum nobis fuit ut aerumnas praesentis seculi qualiter Deo servientes & sancto Martino levius ferrent , secundum nostrae possibilitatis modum tractaremus idque exequi rationabiliter procuraremus
- Quocirca pro amore Dei omnipotentis & eximii confessoris sui beati Martini reverentia , una cum consensu venerabilis archiepiscopi domni Adalaldi , reddimus domno Martino suisque canonicis quasdam villas sitas in Italia , Solarium videlicet & Vallem Caumoniam , cum omnibus earum appendiciis & adjacentiis simulque cum omnibus rebus quacunque lege ad easdem villas aspicientibus vel pertinentibus , quas enim villas dederat olim gloriosissimus imperator augustus magnus Karolus Deo & gloriosissimo patrono Sancto Martino , ut inde quaedam subsidia fratribus ministrarentur.
- o quin etiam modo praedicto , scilicet eisdem fratrinus omnes praedictas res concedendo , restituimus ut eas ad illorum necessitates suppleendas habeant easque usui proprio subditas omni in tempore sub integritate possideant , a nemine nostrorum equalium praesentium aut subsequentium procerum resultationem aut ullam inquietudinem unquam recipientes.
- Actum Turonis monasterio , anno I, Odone abbat
886|887-IV Alterat? Odo comte i abat de la congregació de Sancti Martini en consens amb l'arquebisbe Adalaldi restitueix a la casa les viles de Solarium i Valle Caumoniam sites a Italia.
D00985(Chartres)
- Martini, basílica
- qualiter adiit imperatoriam serenitatem nostrae maiestatis praestantissimus vir Odo religiosus abbas basilicae eximii confessoris Christi beati Martini in suburbio Turonicae civitatis sitae reverenter poscens , ut res in Italia sitas , quas olim orthodoxus Karolus magnus imperator cortem Solarium ac Lianam atque Vallem Caumoniam cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus vel aspicientibus ab amorem dei & Sancti Martini reverentiam fratribus ad eorum necessitates sufficiendas dederat
- quasque idem venerabilis abbas Odo prona voluntate fratribus eiusdem congregationis ad eorum confugam & necessaria subministranda pro remedio animae suae suique genitoris Rotberti eiusdem loci quondam abbatis nec non pro remedio animae suae genetricis Adelaidae reddidit
- Quicquid ergo de praedictis rebus congregationibus Sancti Martini fratribus devete a venerabili abbate Odone redditis & ad ipsas pertinentibus in ius fisci cedendum fuit & a magno Karolo imperatore comperimus collatum , nostrae auctoritatis munere libenter volumus esse per infinutum eidem sancto Martino suisque servientibus canonicis concessum.
- Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam & huius praecepti nostri violator extiterit , non solum in offensam nostram lapsurum, verum etiam sexcentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit poena multandum , ex qua duas partes rectores Sancti Martini per tepiditatem & negligentiam abbatum aut ministrorum seu praesumptionem iudicium cupiditatemve malorum hominium iniuste abstractum est , ide per nostram auctoritatem prorsus restaurandum praecipimus corroborantes denuo praeceptum istud super eisdem rebus.
887-VI-16 L'emperador Karolus emet precepte en favor de la basílica del beat Martini de la ciutat Turonicae a precs del seu abat Odo per tal que les viles de Solariun , Lianam i Vallem Caumonia a Itàlia serveixin a les necesitats de la congregació.
D01477(Orleans)
- nostram, abadia
- Tribuimus ei ordine precario villam nostram Dotiacum , quam olim orthodoxus rex domnus Karolus ad usus fratrum per suum praeceptum restauravit & , post multum tempus , Magenarius dolo usurpavit & , post eum , filius ejus Osbertus injuste tenuit , sed rursus , domni Odonis regis imperio , Aurelianis civitate , nobis restitutam in praesentia suorum procerum , hoc eodem modo Ramnulfo comiti , per consensum senioris nostri domni Rotberti , consignare disposueramus , quae sita est in pago Pictavis , in vicaria Braciacinse , cum ecclesia in honore Sancti Martini constructa , ad quam aspiciunt quartae CVI.
889-VI Alterat. Document perdut. En la ciutat d'Aurelianis el rei Odo restitueix a Sancti Martini la vila de Dotiacum de la vicaria Braciacinse del pagus Pictavîs.
D01472(Tours)
- Beati Martini, abadia
- Ego humilis miles Christi Odo per largitiones domni Karoli imperatoris comes , necnon & rector abbatise Beati Martini majoris monasterii quae sita est super fluvium Ligeris , cum sisterem infra muros Turonicae civitatis.
- Et ut libentius pro nobis & universis catholicis ad statum regni Christianorum Dei misericordiam implorare queant , addentes ut super domos & areas necnon hortellos eorum tam infra monasterium quam infra civitatem adjacentes similiter nostrum eis subvenire auxilium , una cum auctoritate fîrmissima & omnibus notissima velut habent fratres congregationis Sancti Martini basilicae.
887|889-XII Alterat. Odo comte i rector de l'abadia de Beati Martini de la ciutat Turonnicae dóna a la basílica de Sancti Martini (Marmourtier) les viles de Brias, Cambone i Tolaicus.
D01476(Poitiers)
- Sancti Martini, abadia
- Offero omnipotenti Deo ac sancto Martino , confessori suo , seu fratribus ejusdem congregationis , donatumque in perpetuum esse volo , alodum meum proprium quem haereditate paternali hereditavi , nuncupantem Aleriacum in pago Briosinse , in vicaria Saviniacinse super fluvium Carantum , cum ecciesia in honore Sancti Petri constructa & corte dominica ac viridiario , cum vineis , silis , farinariis duobus , pratis , pascuis , aquis aquarumve decursibus , mobilibus & immobilibus suisque omnibus adjacentiis ac mancipiis utriusque sexus inibi commanentibus.
- Sicut a nobis praesenti tempore possideri videtur , totum ad integrum , cultum & incultum , quaesitum & ad inquirendum , de jure meo in jus & dominationem praedicti patris Sancti Martini & fratrum ejusdem congregationis perpetualiter habendum , tradimus & donamus , veluti per instrumenta cartarum ab Adalardo filio Ededonis , nostro propinquo , illum obtinuit pater meus , habentem in se plus minus mansellos XLIIII.
- In recompensatione autem tanti beneficii,ut praedicti Eboli oblatio potiorem erga nos obtineat effectum , nos , in Dei nomine , Fulradus , sanctae congregationis Beati Martini sacerdos atque decanus , necnon & Berno , sacerdos & archiclavis , ceterique praelibatae congregationis fratres , concedimus , per consensum domni Rotberti abbatis , predicto largitori , scilicet Ebolo , usus fructuario & more precario,easdem res quas Sancto Martino & nobis spontanee delegavit & , ut libentius hoc ageret.
- Tribuimus ei ordine precario villam nostram Dotiacum , quam olim orthodoxus rex domnus Karolus ad usus fratrum per suum praeceptum restauravit & , post multum tempus , Magenarius dolo usurpavit & , post eum , filius ejus Osbertus injuste tenuit , sed rursus , domni Odonis regis imperio , Aurelianis civitate , nobis restitutam in praesentia suorum procerum , hoc eodem modo Ramnulfo comiti , per consensum senioris nostri domni Rotberti , consignare disposueramus , quae sita est in pago Pictavis , in vicaria Braciacinse , cum ecclesia in honore Sancti Martini constructa , ad quam aspiciunt quartae CVI. , vineis , silvula quoque & condaminis , pratis , pascuis suisque omnibus adjacentiis & quicquid ad ipsam villam pertinere videtur , cultum & incultum , totum & ad integrum , de jure nostro in potestatem ac dominationem ejus tradimus atque transfundimus.
891-X-10 A Pictavis Ebolus cedeix a Sancti Martini tres alous dels pagus Briosinse i Pictavensi i el monestir en retorn li fa prestària de la vila de Dotiacum de la vicaria Braciacinse del pagus Pictavis amb l'església de Sancti Martini.
D01610(Compendio - Tours)
- Sancti Martini, monestir
- Praecognitum igitur fore omnimodis cupimus omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus & nostris , scilicet praesentibus & futuris , quoniam adiit serenitatem nostris culminis vir venerabilis germanus quondam praedecessoris nostri Odonis regis , noster fidelis , Rotbertus scilicet inclitus abba basilicae gregis , ac rerum eximii confessoris Christi beati Martini , que sita esse cognoscitur in suburbio Turonis civitatis.
- Necnon etiam Saldoam ac Calistam , Novientum atque Morlanum , quam piisiimus genitor noster domnus Ludovicus rex ad serviendum fratribus in die suae ad regnum ordinationis atque dispositionis, cum omnibus rebus sibi pertinentibus , Deo & sancto Martino prona mente contulerat , pro merced nostta communique omnium , qui easdem res tota devotione Deo & Sancto Martino contulerunt , more regio perpetuo mansuras absque minoratione vel subtractione aliqua corroborare.
- Insuper etiam nostrae familiaritati idem reverendus & admodúm amabilis noster abba Rotbertus humiliter supplicando addidit , ut monasterium Sancti Martini cum omnibus aliis rebus sibi pertinentibus, de more regum praedecessorum nostrorum , sub nostrae, immunitatis tuitione ac defensionis munimine recipere dignaremur.
- Assensum praebendo ut , sicut temporibus domni Ludovici proavi nostri serenissimi augusti , seu etiam sapientiísimi domni Caroli avi nostri gloriosisiimi imperatoris , necnon & piisiimi genitoris nostri domni Ludovici regis,omniumque predecessorum nostrorum imperatorum & regum, res ejusdem Sancti Martini in Austria , Neustria , Burgundia, Gallia , Aquitania , & in ceteris regni nostri , Christo largiente , partibus consistentes quaw non solüm a regibus atque ab orthodoxis proceribus , verum etiam a ceteris fidelibus collatae , vel per quoscumque contractus per munimma cartarum in jus ejusdem Sancti Martini & fratrum contraditae sunt , quieto jure in ditione & regimine abbatum , decani quoque ejusdem gregis, fideliumque ac seniorum fratrum , Deo omnipotenti suoque egregio confessori speciali patri nostro beato Martino devote famulantium , ordinatim extiterint , ita & nostris futurisque , uti & res praelibatae , sub nostrae immunitatis defensione consistere , & ab omni publica functione ac judiciaria exactione quieras decernere misericorditer dignaremur.
- Quarum praedictarum villarum ac rerum usus & possesssio temporibus , quibus beati Martini gleba cum peregrino grege suo exulavit , ipsius egregii patris obtentu , suae tunc ecclesiae non minime subministravit subsidium , sed postquam , Deo. tribuente , beatus Martinus propriam revisit sedem Turonicam , subseqúente continuo Paganorum excidio , eadem res perpetuum prope suscepere succidium , quemadmodum ipsius verissimis dictis apparet in experimentis.
- Expetiit insuper iterum reverenter quatenus eorumdem fratrum praecepta , & privilegia apostolicorum sanctisiimorumque pontificum sanctum Martinum'specialiter amantium in praesentia nostri nostrorumque fidelium recitarentur , in quibus praeceptis regum & privilegii praerogativo consensu ab eorum mansionibus infra eorum monasteria constructis , & intra muros Turonicae aliarumque civitatum necessitate locatis , omne dominium proprii abbatis ac procurarorum suorum , sicut ex omnibus rebus eorum stipendiis specialiter delegatis excluditur ad totum , & nos munificentia regali ex toto excluderemus.
- Quapropter volumus atque decernimus ut jam dictae ville mercede regum aliorumque bonorum virorum , ad supplementum seu confugium fratrum collatae , cum aliis villis modo nominatim expressis , & jam pridem eorum stipendiis ac vestimentis deputatis & in precepto domni Caroli serenistimi augusti avi quidem nostri nominatis , simulque cum reliquis facultatibus omnium rerum praelibati Sancti Martini , sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant.
- Quidquid igitur de praedictis rebus beato Martino devote collatis vel ipsis pertinentibus ex quolibet districto in jus fisci nostri cedendum fuit , & a decessoribus nostris Sancto Martino comperimus collatum , nostre largitatis munere libenter volumus esse per immensum eidem Sancto Martino sibique famulantibus canonicis concessum , toto remoto fisci dominatu , ut ad sustentationem canonicorum seu pauperum in nostra elemosina sit supplementum.
- Si quis autem in tantam prorumpere ausus suerit audaciam , ut hoc praeceptum nostrum violare presumserit , quemadmodum in regum praeceptionibus continetur , non solüm in offensam Christi & nostram lapsurum , verum etiam DC. solidorum auri ad purum excocti se noverit poena multandum , ex qua duas partes canonici monasterii , tertiam verò proprius eorum abba recipiat.
- Si quid autem de praedictis rebus per tepiditatem & negligentiam eorum abbatum aut ministrorum , seu per praesumtionem judicum , cupiditatemve malorum hominum , aliquid injuste abstractum est , id per hanc nostram auctoritarem prorsus restaurandum praecipimus , corroborantes denuo pancartam super omnibus ejusdem Sancti Martini pro munimine omnium cartarum , quae incendio Nortmannorum vel quolibet modo adustae vel neglectae sunt.
899-VI-14 Alterat. El rei Karolus emet precepte per a Rotbertus abat del monestir de Sancti Martini del suburbi de la ciutat de Turonice confirmant-li la seva donació de terres en els pagus Tornetrensi i Cavillonensi i la pancarta completa de bens del monestir.
D01609(Tours)
- Sancto Martino, basílica
- Praecognitum igitur fore omnimodis cupimus omnibus Christi nostrisque fidelibus , praesentibus videlicet & futuris , quoniam adiit serenitatem culminis nostri , vir quidam specialius venerabilis , germanus quondam praedecessorls nostri domni Odonis regis fidelis noster Rotbertus , gregis eximii confessoris Christi beati Martini basilicaeque ipsius atque rerum abbas , reverenter exposcens ut res omnes , quas olim laudabilis pietas atque sollicitudo priorum patrum , necnon & pastoralis cura sanctorum apostolicorum , seu etiam praedecessorum nostrorum parentum imperatorum & regum per inviolabilia praecepta , quasque antecessor suus vir venerabilis propinquus noster Hugo abbas , suo nobili obtentu ob amorem Dei & reverentiam beati Martini , cujus defensor erat , cum magno & orthodoxo Karolo imperatore , avo quidem nostro , eidem Sancto Martino & fratribus suae congregationis , ad specialiter futuris temporibus serviendum , seclusa omnium suorum ditione abbatum , ad eorum speciales & quotidianos usus perpetualiter possidendas obtinuerat , ita & nostris futurisque temporibus , sub nostrae immunitatis tuitione consistere , & ab omni publica functione ac judiciaria exactione , per nostrae praeceptionis seriem , immunes , liberasque decernere dignaremur.
- Mons insuper villa cum omnibus rebus sibi pertinenbus , quam Rainardus vicecomes precario more tenere videtur , necnon etiam Saldos ac Novientus , sive Merlaus , quam piissimus genitor noster domnus Ludovicus rex ad serviendum fratribus in die sue ad regnum ordinationis atque depositionis , cum omnibus rebus sibi pertinentibus , Deo & Sancto Martino prona mente perpetuo condonavit.
- Precipientes ut in villis pretitulatis Sancti Martini & fratrum rebus qua habentur in Austría , Neustria , Burgundia , Gallia , Aquitania , & in ceteris regni nostri Christo largiente partibus , nullus judex publicus ad causas iudiciario more audiendas , nec freda , aut tributa , aut mansione accipere , aut teloneum exigere , aut fidejussores tollere , aut homines distringere ingredi presumat , sed sint ad regendum & defendendum in manu abbatum , & ad ordinandum in manu & ditione gregis beati Martini decani atque editui nobiliumque atque seniorum fratrum.
- Cujus saluberrime petitioni nobis valde salutifere sibique & omnibus qui easdem res Sancto Martino contulerunt profuture , ob amorem Dei & reverenciam pretitulati peculiaris patroni nostri domni Martini , libenter assensum prebere. nobis usquequaque collibuit.
- Super qua re cum saepe dicti fidelis nostri Rotberti precibus regiam nostram dignitatem humili supplicatione cum consensu , ut diximus , sepe nominati abbatis Rotberti , carisiimi quidem nostri , etiam canonici ejusdem Sancti Martini deprecati sunt ut , regio more , preceptum domni magni Karoli , atavi nostri , atque preceptum domni Ludovici , serenissimi imperatoris proavi , atque alterius sapientis quidem Karoli Imperatoris , avi nostri , necnon geniroris nostri Hludovici regis piissimi in hac nostre preceptionis pancarta super omnibus eorumdem fratrum rebus denuo corroborare more regio dignaremur.
- Precipientes ergo jubemus & jubendo precipimus ut nullus judex publicus , aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator , in his presignatis Sancti Martini omnibus rebus ad causas judiciario more audiendas , in ecclesias , aut villas , seu reliquas possesiiones , quas moderno vel priscis temporibus in quibustibet provinciis vel territoriis regni nostri juste basilica Sancti Martini tenet , vel deinceps in jure ipsius basilice divina pietas augeri voluerit , ingredi presumat , nec freda , aut tributa , aut mansiones , aut paratam , aut teloneum ex illis negotiis , sicut in preceptis , ut diximus , multorum regum continetur , exigere , aut fidejussores tollere , aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius basilicae commanentes , distringere , nec ullas publicas functiones , aut redibitiones , vel illicitas occasiones requirere tam temerarius audeat.
- Quidquid igitur de predictis rebus beato Martino devote collatis vel ipsis pertinentibus ex quibuslibetcumque districtis in jus fisci nostri cedendum fuit , & a predecessoribus nostris Sancto Martino collatum comperimus , nostre largitatis munere libenter volumus esse per immensum eidem Sancto Martino sibique famulantibus canonicis concessum , remoto toto fisci dominatu , ut ad sustentationem canonicorum seu pauperum in nostra elemosina omniumque prelibatorum & fidelium subsequentium sit supplementum.
- Volumus etiam atque precipimus ut , sicut in preceptis eorumdem fratrum & privilegiis continetur , omnes debite refectiones ex cellis Sancto Martino subjectis & villis , census etiam ex omnibus precariis fratribus integerrime ministrentur atque reddantur & manselli qui sunt ad Berbezilos , cum prato ad Bellum montem instituta fiatribus officia compleant , decime quoque & none dominicalium rerum.
- Si quis autem prorumpere in tantam ausus suerit audaciam , ut hujus nostre auctoritatis & altitudinis preceptum violare presumserit , quemadmodum in ceteris regumn & imperatorum predecessorum & parentum nostrorum preceptionibus continetur , non solüm in offensam Christi & nostram lapsurum , verum etiam DC. solidorum auri ad purum excocti se noverit poena multandum , ex quo duas partes ecclesia , id est canonici Sancti Martini , ad proprios usus , tertiam verò proprius eorum abbas recipiat.
- Si vero de predictis rebus per tepiditatem & negligentiam eorum abbatum aut ministrorum , seu per presumtionem judicum , cupiditatemve malorum hominum , aliquid injuste abstractum est , id per hanc nostram auctoritarem regiam prorsus restaurandum precipimus , corroborantes hanc denuo pancartam super omnibus ejusdem Sancti Martini rebus pro munimine omnium cartarum , que aut incendio Nortmannorum , ut fratres aseverant , vel quolibet modo aduste vel neglecte sunt.
903-IV-30 Alterat. El rei Karolus a petició de l'abat Robertus confirma pancarta dels bens del seu monestir de Sancti Martini.
D00589(Galícia)
- Martini, domus
- de nortmannorum autem audacia , qui domum beati Martini incenderunt , suffoderunt , ac ejus pascua depascuerunt , dolor exinde impatiens nostro infixus est pectore.
- Et magis autem horum nos habemus gaudium , cum audimus vos in viis Domini ambulare , & domum Dei restaurare , ejusque atria munire , ut ipso praestante ultra non paveat ruinam.
906-V Alterat. Carta del rei Adefonsus a l'esglesia de Sant Martini Turonensis.
D01001(Pavia - Tours)
- Sancti Martini, abadia
- Noverit igitur omnium regni nostri industria & sagacitas procerum sanctorum scilicet praesulum & abbatum comitumque sive omnium Christi fidelium principum , quoniam recepimus per fidelem nostrum nomine Adalbertum gloriosi post regem principis Franciae scilicet & Neustriae , Aquitanae quoque sive Britanniae , insuper etiam & gregis incliti confessori Christi beati Martini Rotberto specialiter abbatis , propinqui quidem nostri , legationem & epistolas quibus nostrae consanguinitatis , immo & mercedis familiaritatem devotius implorabat , uti res , quas proavus noster magnus Karolus Deo & sancto confessori eius eidem Martino patrono nostro , cuius specialis apud dominum vite legitur gloria , in Italia nunc nostro regno devotus contulerat
- Nihilimimus etiam praefatorum Sancti martini canonicorum alias nobus speciales obtulit litteras quibus etiam itidem fratres miserabiliter suam deplorabant propter sedulam Nortmannorum oppressionem indeiam simulque pollicitabantur ut si id quod supradictus Rotbertus ipsorum proprius abbas petebat
- "De profundis" , tertium vero ad completorium , "Domine exaudi orationem meam , auribus percipe obsecrationem meam" , habentes insuper nostri memoriam etiam in missa quam ominitempore inter horam primam pro illis qui Sanctum Martinum de propriis ditaverunt rebus cantant & tertiam.
- , ut ab hodierna die in ius & gubernationem praetitulati principis & abbatis Rotberti suorumque successorum abbatum & in ordinationem Sancti Martini canonicorum , decani videlicet quicunque exititerit & seniorum fratrum ipsorum quoque successorum ad supplementa eorundem fratrum sub nostrae immunitatis tuitione & ab omni iudiciaria exactione excepta fratrum penitus libere permaneant in aeternum.
896|916-II-16 Alterat. El rei Beringgerius a petició del seu fidel Adalbertum confirma a Rotberto abat de Sancti Martini la donació que feu el seu besavi l'emperador Karolus de bens sits a Italia , Caumoniam , el castell Sirmionense , Solarium i Lianam.
Bibliografia :
Web : Wikipedia
Conté :
|