Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : Frotarius : idem a Frotarius ?

Àlies :

Grafies : Frotarius, Frontarius, Frotario, Frotharius, Frontanus, Frotharii, Frothario, Frotharium, Frodiarii, Frotharius, Frotarii, Protharius, Frotherii, Frotherio, Froterio, Frotarium, Frotarii, Frottarius, Frotharium, Frontarii

Gènere : M

Títols : arquebisbe, bisbe, abat, rector

Període documentat : [ 874-I - 888|889-VI-13 ] : 888|889-VI-13

Localització : Alvèrnia, Borgonya, Ponthion - Borgonya, Ponthion, Ponthion - Llemosí, Roma, Quierzy - Gòtia, Velai, Monasteriolo - Alvèrnia, Troyes?, Arle?, Troyes, Anjou - Llemosí, Compiegne - Marsella, Llemosí, Llemosí - Sancti Maximini, Solignac - Sancti Maximini

Documents : 45 / 0

  1. D01631(Alvèrnia)

    1. Frontarii, arquebisbe, abat
      1. Deo Patri & in Christo venerabili loco Brivatae consito , in pago Arvernico , in honore beatissimi martyris Juliani , una cum congregatione ipsius sancti loci degente , sub tempore Frontarii domni arcbiepiscopi Burdegalensis seu super ipsam catervam Sancti Juliani abbatis , Ictoris & subsequentis Castellani praepositi , super eamdem catervam Sancti Juliani custodis.
      2. Cujus petitioni non renuit domnus Frontarius , archiepiscopas vel abbas , consentientibus fratribus , ut de ipsa villa praedicta quam a nobis postulavit noscere debuissemus , cum mansis , campis , pratis , sylvis , exitibus & regressibus , aquis , aquarumve decursibus , cum cunctis pertinentiis suis , ea videlicet ratione ut quamdiu vixerit Eldegarius , quasi per praestitum beneficium nostrum ei liceat possidere , & nunquam alienare , nec vendere , nec in ullo naufragio ponere , habeat tantum , ut diximus , cunctis vitae suae diebus usum & facultatem tenendi beneficium.
      3. Signavit Frontarius , archiepiscopus & abbas. Subscripsit , signavit quoque Castellanus praepositus.
    874-I Alterat. Frontarii arquebisbe Burdegalensis i abat de Sancti Juliani fa prestària en favor d'Eldegarius , el monestir li lliura la vila de Morentinum de l'aice Montanico en el comtat Telamitensi del pagus Arvernico , que el comte Bernardus havia donat a la casa i a canvi ell cedeix bens en el pagus Arvernico , en la vall Ambronensi i les viles d'Aviciago , Salniago i Umbraniaco i en els llocs anomenats Cassaniolas i Durbisa.
  2. D01638(Alvèrnia)

    1. Frotarius, abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Dei ac Sancti Juliani martyris Brivatensi vico , vel ceterorum sanctorum reliquiis qui ibidem requiescunt , ubi in Christi nomine Frotarius , abbas , eodem tempore praeesse videtur.
    874-XI Alterat. Dado cedeix en la seva oblació a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivatensi regida per l'abat Frotarius els bens que té en la vila anomenada Ardallo de l'aice Ambronnensi de l'orbe Arvernico.
  3. D01619(Alvèrnia)

    1. Frotharium, arquebisbe
      1. Quapropter notum fieri volumns omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus & nostris praesentibus scilicet ac futuris , Frotharium , venerabilem Burdegalensis ecclesiae archiepiscopum , ad nostrae dignitatis accessisse clementiam , humiliterque petiisse ut monasterium constructum in honorem Sancti Juliani , in comitatu Brivatensi , favente sub nostro mandeburdo ac tuitionis ope acciperemus , acceptumque nostra defenderemus praerogativa.
    874-XI-16 Alterat? Precepte d'immunitat del rei Karolo per el monestir de Sancti Juliani del comtat Brivatensi demanat per l'arquebisbe Burdegalensis Frotharium.
  4. D01575(Borgonya)

    1. Frottarius, arquebisbe
      1. Frottarius Burdegalensis archiepiscopus subscripsi.
    >875-VI-20 Alterat. En concili fet a Sancto Marcello Cabilonensis dels bisbes Remigio , Hisaac i Gerbaldo i amb l'ardiaca Fulqualdo en nom del bisbe Lamberti en motiu de l'ordenació d'Adalgerii com bisbe Eduorum , els prelats confirmen la donació que li havia fet el rei Karoli del monestir de Tornutium.
  5. D01410(Ponthion - Borgonya)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Frotarius Dei pietate Bituricensis archiepiscopus.
    876-V-16 Alterat. En el concili del palau de Pontigono i a petició del bisbe Robertus Valentinensis trenta nou bisbes i set abats confirmen el precepte imperial d'immunitat fet en favor del monestir de Cariloci.
  6. D01407(Ponthion)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Frotarius archiepiscopus consensi & subscripsi.
    876-VII-13 Alterat. Confirmació elecció imperial del rei Karolum feta a Pontigonem per el bisbes Cisalpini de Francia , Burgundia , Aquitania , Septimania , Neustria i Provincia.
  7. D01404(Ponthion - Llemosí)

    1. Frotarii, arquebisbe
      1. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus & nostris , praesentibus scilicet atque futuris , quia complacuit clementiae serenitatis nostrae ad deprecationem Frotarii , Biturigensis archiepiscopi , venerabilisque & dilecti nobis Gairulfi , monasterii Belliloci abbatis , quod est in honore B. Petri constructum , ubi requiescit corpus S. Felicitatis martiris Christi , quod est situm in pago Tornensi , super fluvium Dornonia , de quibusdam nostrae proprietatis rebus , pro absolutione peccatorum nostrorum , jamdicto abbati suisque successoribus , necnon monachis ibidem Deo famulantibus tam praesentibus quam futuris , honorare , stipendiis & usibus eorum in venturis generationibus.
    876-VII-13 A Poncione , l'emperador Karolus a petició del bisbe Biturigensis Frotarii , dóna a l'abat Gairulfi del monestir de Belliloci la vila d'Orbaciacus de la vall Exandonense del comtat Lemovicino.
  8. D01551(Roma)

    1. Frotarium, bisbe, arquebisbe
      1. Quocirca , licet nos multis canonicis testimoniis provocati petitionem vestrae devotionis implere magnopere moliremur , & solius majestatis vestrae testimonio super exterminio Burdigalensis provinciae credere minime cunctaremur , tamen quia pietatis vestrae testimonio comprovincialium quoque praesulum litteras convenire , sicuti rebamur , nuper cognovimus , secundum pietatis vestrae religiosissimum libitum , Burdigalensis dioecesis episcopum , fratrem scilicet nostrum Frotarium in Bituricensem ecclesiam cardinalem fieri decernentes , metropolitanae dignitatis privilegio iterato munire curavimus.
    876-X Epístola de Iohannes VIIi a l'emperador Karolo per comunicar-li el nomenament de Frotarium abans bisbe Burdegalensis com arquebisbe Bituricensem.
  9. D01397(Roma)

    1. Frothario, arquebisbe
      1. Iohannes VIII Reverentissimo & sanctissimo confrati nostro Frothario , dudum quidem Burdigalensi , nunc autem Bituricensi archiepiscopo.
      2. Quia igitur Burdigalensem ecclesiam , totamque pene sub ejus habitam regimine dioecesim , ita Paganorum frequentes gladii praedaeque continuae consumpsit irruptio , ut pene omne illic episcopale vacet officium , necessario praevidimus , Dei omnipotentis auctoritate , beatorumque Petri ac Pauli apostolorum principum , fraternitatem tuam , cujus vacatio defectus est fidei , & fere virtutum omnium detrimenta , in ecclesia Bituricensi , quae vacare pastorali cura dignoscitur , ab hac praesenti decima indictione praeferre simul & incardinatam praeficere , habito in eadem Bituricensi ecclesia totius jure metropoleos ac dioeceseos priscis temporibus a sacris canonibus praestituto , & in illa ecclesia eatenus conservato , ita ut pastor ejusdem sanctae Bituricensis Ecclesiae , rector & antistes ex hoc revera dicaris , habearis , & Christo propitio percolaris , ea quae Dei sunt jugiter agens , & utilitati proximorum semper intendens.
    876-X Alterat. Precepte de Iohannes VIII per a l'arquebisbe Frothario.
  10. D01361(Quierzy - Gòtia)

    1. Frotharius,
      1. Audacher notarîus ad vicem Gauzlini recognovit. (Signum) Frotharius ambasciavit.
    877-VI-11 Al palau de Carisiaco l'emperador Karolus emet un precepte atorgant al seu fidel Oolibane comte Carcasensi les propietats en la Gòtia dels infidels Mironi, el matrimoni Fredario i Drusianae i d'Hostolisi i els seus germans.
  11. D01353(Velai)

    1. Frotarii, arquebisbe
      1. Nos denique eadem praecepta dijudicari volentes , per Frotarium venerabilem episcopum , invenimus veras esse eorum praeceptorum auctoritates , & quod petebat libenter ei concessimus.
      2. Datum kalendas augusti , per manus Frotarii archiepiscopi ambaciatoris
    877-VIII-1 Alterat. Diploma de l'emperador Karolus per a l'abat Rostagnus del cenobi conegut com Calmilius consagrat a sant Theofredi en el pagus Vellaico emés a petició del bisbe Frotarium per retornar el monestir al seu bisbat i restaurar-li la immunitat.
  12. D01355(Monasteriolo - Alvèrnia)

    1. Frotarium, arquebisbe
      1. Nos denique eadem praecepta dijudicari per Frotarium venerabilem archiepiscopum jubentes , invenimus veras esse eorumdem praeceptorum auctoritates , & quod petiit libenter ei concessimus.
    877-VIII-1 Alterat. A Monasteriolo l'emperador Karolus emet diploma per a l'abat Heiradus del cenobi conegut com Magnus Locus consagrat a sant Sebastiani en el pagus Arvernico emés a petició del bisbe Frotarium per retornar el monestir al seu bisbat i restaurar-li la immunitat.
  13. D01292(Alvèrnia)

    1. Frotarius, arquebisbe, abat
      1. Sacro sanctae Dei ecclesiae & Sancti Juliani martyris , in qua ipse cum ceteris sanctis corpore requiescit , ubi in Christi nomine Frotarius , Bituricensis archiepiscopus vel abbas , super ipsa casa Dei rector praeeesse videtur , seu Castellanus , praepositus , super ipsa caterva canonicorum diu noctuque Deo famulantium custos praeesse videtur.
      2. Idcirco ego in Dei nomine Arloinus levita , considerans casum humanae fragilitatis & ut pius & misericors Dominus aliquantulum de peccatis meis minuere dignatur , idcirco cedo ipsi casae Dei & canonicis ibidem Deo servientibus , de rebus meis propriis , quae sunt sitae in patria Arvernica , in aice Brivatensi , in villa cujus vocabulum est Feliciano.
    878-VI Alterat? El levita Arloinus cedeix a l'església de Sancti Juliani regit per l'arquebisbe Bituricensis Frotarius i el prepòsit Castellanus un mansus en la vila de Feliciano de l'aice Brivatensi de la pàtria Arvernica.
  14. D01308(Troyes?)

    1. Frotherii, bisbe
      1. Quia te pre nonnullis diligimus specialius , idcirco in his , que , nobilitatem vestram Deum offendere cognoscimus , vos paterno increpamus affectu , presertim de causa Frotherii venerabilis a episcopi , cui , ut audimus , vestri homines iter civitatis sue , ne ad sedem suam ingrederetur , temerarie , clauserunt.
    878-VI Epístola de Iohannes VIII al marquès Bernardo recriminant-li la violència que els seus homes havien fet a la ciutat i fins i tot la seu del bisbe Frotherii.
  15. D01314(Arle?)

    1. Frotario, arquebisbe
      1. Iohannes VIII. Hincmaro archieposcopo Rhemensi , Ansegiso archiepiscopo Senonensi , Frotario archiepiscopo Bituricensi , Ioanni archiepiscopo Rothomagensi , Adelardo archiepiscopo Turonensi , a paribus.
    878-VI-10 Epístola de Iohannes VIII als arquebisbes Hincmaro Rhemensi , Ansegiso Senonensi , Frotario Bituricensi , Ioanni Rothomagensi i Adelardo Turonensi demanant la seva vinguda tan aviat com el rei Ludohuuici fixi el lloc del proper concili.
  16. D01338(Troyes)

    1. Froterio, arquebisbe
      1. Iohannes VIII. Froterio venerabili archiepiscopo Biturigensi.
      2. Auditis denique deploratione atque angustia litteris tuae fraternitatis , quae vobis ab hominibus Bernardi comitis sunt illatae , recens dolor priori est augmentatus , & quod tibi sedis tuae aditus clausus , mihimet ipsi id reputo.
      3. Hortamur interim dilectionem tuam patienter sufferre , & ad Trecas cum fratrum coepiscoporumque nostrorum collegio dioeceseos tuae ad synodum , Domino cooperante , celebrandum quantocius properare.
    878-VII Epístola de Iohannes VIII al bisbe Froterio Biturigensi lamentant el bloqueig per accedir a la seva seu que ha patit per part dels homes del comte Bernardi i cridant-lo al concili de Trecas.
  17. D01307(Troyes?)

    1. Protharius, bisbe
      1. Relatu videlicet hominis pontificio nostro nuntiatum est , quod Protharius venerabilis episcopus civitatem Beturicam inimicis vestri senioris domni Hludouuici gloriosi regis tradere maluerit , ideo illi ipsam contendere studueras.
      2. Ecce enim idem iamdictus episcopus nobis , nostro & filio , prefato regi gloriosissimo , super hoc reclamare studuit dicens se velle in omnibus tibi & tuis de universis iniectis contra tui & sui senioris infidelitatem iustitiam facere.
    878-VII Epístola de Iohannes VIII cridant al comte Bernardo a consulta.
  18. D01313(Troyes)

    1. Frotario, arquebisbe
      1. Iohannes VIII. Reverendissimis & sanctissimis Frotario archiepiscopo Biturigensi , & Anselmo Lemovicensi; Hecfrido Pictavensi , Dodoni Andecavensi , Rotberto Cenomanensi , Hildeprando Sagiensi episcopis , nec non & aliis omnibus episcopis & comitibus , aliisque personis illustribus , sanctae Dei ecclesiae fidelibus , in quorum parochiis Sancti Mauricii Turonensis ecclesiae praedia esse videntur.
      2. Demum indicimus ut omnes res praefatae ecclesiae Sancti Mauricii , quae in vestris existunt parochiis , defendere ab omnibus inimicis debeatis , quoniam si aliter feceritis , & nostrae censurae non obedieritis , canonico sancitu feriemini.
    878-VIII Epístola de Iohannes VIII als bisbes amb propietats de Sancti Mauricii Turonensis alertant de la necessitat d'excomunicar als usurpadors dels seus bens.
  19. D01318(Troyes)

    1. Frotherio, arquebisbe
      1. Iohannes VIII. Frotherio venerabili archiepiscopo Burdigalensi.
      2. Ad synodum igitur , quam , Deo auctore , apud Trecas celebramus , cum reliquis septem Galliarum provinciarum confratribus & coepiscopis , fraternitatem tuam cum tuis suffraganeis episcopis , tam viva voce quam litterali , admonere ut venires , omni postposita occasione cujuscunque occasionis studuimus , fatemur , jam tertio , ut simul positi emergentium quaestiones causarum statutis canonicis demerentur , & sacerdotum Domini una concordia omnium fieret dilectionis.
      3. Quapropter , repulsa mora , praesentiam tuam cum praedictis suffraganeis nobis & sanctae synodo citissime exhibe.
      4. Sic tamen instructus , ut cum de mutatione contra canones sedium , & de aliis excessibus , quibus , quod non optamus , patrum regulis feriri possis , impetitus fueris , causa justitiae intercedente , illaesus & innocens recedere valeas.
      5. Privilegium atque scripturas de sedium mutatione , si qua a nobis vel praedecessoribus nostris habere sic fatemini , vobiscum sine mora deferre studeas.
    878-VIII-[11-17] Epístola de Iohannes VIII a l'arquebisbe Frotherio Burdigalensi ordenant la seva presència al concili de Troyes.
  20. D01275(Troyes)

    1. Frotarii, arquebisbe
      1. Hincmari Remensis archiepiscopi , Ansigisi Sesonensis archiepiscopi , Aureliani Lugdunensis archiepiscopi , Rostagni Arelatensis archiepiscopi , Sigebodi Narbonensis archiepiscopi , Teuderici Besancionensis archiepiscopi , Auteranni Viennensis archiepiscopi , Frotarii Bituricensis archiepiscopi , Isaac Limonensis archiepiscopi
      2. Hincmarus Remensis archiepiscopus firmat. Ansigisus Senonensis archiepiscopus firmat. Aurelianus Lugdunensis archiepiscopus firmat. Rostagnus Arelatensis archiepiscopus firmat. Sigebodus Narbonensis archiepiscopus firmat. Teudericus Besantionensis archiepiscopus firmat. Auterannus Viennensis archiepiscopus firmat. Frotarius Bituricensis archiepiscopus firmat. Adalaldus Turonensis archiepiscopus firmat. Berno Catalaunensis archiepiscopus firmat. Johannes Rodomacensis archiepiscopus firmat. Isaac Limonensis archiepiscopus firmat.
    878-VIII-18 En la urbs de Troyes el papa Iohanes VIII reunit amb el rei Ludovici , onze arquebisbes i quaranta-un bisbes emet un precepte als bisbes de tota la Galliae anemaçant excomunicar a qui pretengui usurpar el monestir de S. Petri de la vall Flaviana del comtat Nemausense a Septimània , on descansa el beat Egidii , del control de la Santa Seu Romana.
  21. D01344(Troyes)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Frotarius Bituricensis archiepiscopus SS.
    878-VIII-18 Alterat. Recepció de la butlla de Iohannes VIII excomunicant a Formosum bisbe Portuensem en el concili de Trecas.
  22. D01306(Troyes)

    1. Frotario, arquebisbe
      1. Iohannes VIII. Bernardum sacrilegum , filium Bernardi & Belihildis , sacrarum rerum ecclesiasticarum pervasorem , regiaeque a Deo ordinatae potestati contradictorem , a proprio archiepiscopo Frotario , cui & civitatem & omnia quae habuit sustulit , tertio vocatum , a nostra autem apostolica auctoritate bis , & a regia sublimitate semel revocatum , venire nolentem & in pertinacia sua permanentem.
    878-IX-10 Epístola de Iohannes VIII excomunicant a Bernardum fill de Bernardi & Belihildis.
  23. D01232(Alvèrnia)

    1. Frotharius, bisbe, rector
      1. Sacro sanctae Dei ecclesiae Sancti Julianis martyris in vico Brivates constructae , ubi ipse sanctus Julianus beatique cum eo Ilpidius inclytus Dei martyr , & Arconcius gloriosus Christi confessor triumphantes ante thronum Dei honorifice requiescunt , ubi in Dei nomine Frotharius , gratia Dei episcopus , supra ipsam ecclesiam Sancti Juliani seu supra ipsos gubernatores ejusdem loci rector praeesse videtur , sub tempore Castellani praepositi & Eldefredi decani.
    879-IV El sacerdot Ugbertus cedeix a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivatensi regida per el bisbe Frotharius , el prepòsit Castellani i el degà Eldefredi , tres vinyes en la vila de Proliacus de la vicaria Ambronensi en el comtat Telamitense del pagus Arvernico i dues més en la vicaria Nonatensi del comtat Brivatensi , una en la vila anomenada Valilia i una altra en la de Sorciacus.
  24. D01097(Alvèrnia)

    1. Frontarius, arquebisbe, abat
      1. ubi in Christi nomine Frontarius , Bituricensis archiepiscopus , abbas praeesse videtur , seu & Castellanus praepositus super ipsam catervam canonicorum custos praeesse dignoscitur.
    881|882-I El sacerdot Odalricus cedeix a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivates regida per Frontarius arquebisbe Bituricensis i el prepòsit Castellanus un mansus en la cultura de les viles de Fontanas i Cojiaco de l'aice Brivatensi de la pàtria Arvernica.
  25. D01098(Alvèrnia)

    1. Frontarius, arquebisbe, abat
      1. ubi in Christi nomine Frontarius , Bituricensis archiepiscopus , abbas praeesse videtur , seu & Castellanus , praepositus , super ipsam catervam canonicorum custos praeesse dignoscitur.
    881|882-I Alterat. El sacerdot Odalradus cedeix a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivates regida per Frontarius arquebisbe Bituricensis i el prepòsit Castellanus els mansus que poseeix en la viles anomenada Crispiago de l'aice Brivatensi de la plaga Arvernica.
  26. D01078(Alvèrnia)

    1. Frontarius, arquebisbe, abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyris vici Brivates , ubi ipse sanctus Dei martyr in corpore requiescit coeterorumque sanctorum reliquiae ibidem digno honore coluntur , ubi Frontarius , archiepiscopus , abbas esse videtur & subsequens ejus Castellanus praepositus custos.
    881-XII El matrimoni Bertrandus i Gelindis cedeixen a l'església de Sancti Juliani del vici Brivates regida per l'arquebisbe i abat Frontarius i el seu prepòsit Castellanus les propietats que foren del seu germà Heldeberti sites en la vila de Batusaco del comtat Brivatensi de la pàtria Arvernica.
  27. D01024(Anjou - Llemosí)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Idcirco noverit fidelium omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque , tam praesentium quam & futurorum , industria , qualiter accedentes venerabiles viri ad nostrae altitudinis clementiam , Frotarius , archiepiscopus Biturigensis , necnon Gerulfus , Belliloci monasterii abbas , innotuerint quomodo quondam Rodulfus , ejusdem primae sedis archiepiscopus , in sui juris suaeque proprietatis rebus in pago Lemovicino sitis , monasterium in honorem B. Petri principis apostolorum , quod supra commemoratum dicitur Belluslocus , construxit ob amorem Dei , & inibi monachos Deo famulantes pro suorum absolutione peccatorum constituit ; Denique submissis vultibus , nostrae serenitatis clementiam humili postulaverunt prece , ut idem monasterium , pro malorum hominum infestatione , sub tuitionis nostrae mundiburdo ac munimine defensionis , cum rebus omnibus & mancipiis ad eundem locum pertinentibus , recipere & retinere dignaremur.
    882-VI-14 Estant a la vila de Lipciacum el rei Karlomannus a petició de l'arquebisbe Biturigensis Frotarius , emet per a l'abat Gerulfus del monestir de Belluslocus del pagus Lemovicino precepte de protecció en record de l'arquebisbe i fundador del monestir Rodulfus , incloent les viles de Cameracum i Orbaciacum del mateix pagus.
  28. D01022(Alvèrnia)

    1. Frodiarii, arquebisbe, abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyis in loco cujus vocabulum est Brivate , ubi corpus sacrum ipsius martyris Juliani requiescit cum reliquiis beatorum Ilpidii alterius martyris & Arconcii gloriosi Christi confessoris , sub tempore Frodiarii archiepiscopi & abbatis seu & Castellani praepositi.
    882-VII Alterat? Genesius dóna a l'església de Sancti Juliani del lloc dit Brivate en temps de l'arquebisbe Frodiarii i el prepòsit Castellani la vila anomenada Artossum de l'aice Bonorochensi del comtat Telamitensi.
  29. D01011(Alvèrnia)

    1. Frotharius, arquebisbe, abat
      1. Quapropter studeo ego exilis Petrus hanc authoritatem secutus , pro amore Dei sanctisque Juliani eique servientium , in loco qui dicitur Brivatum , ubi constructa est basilica in honorem ejusdem Sancti Juliani martyris , necnon sanctorum Ilpidii martyris ad dextram & Arconcii confessoris ad laevam consistentium , ubi Frotharius , Bituricensis archiepiscopus , a Deo datis vici Brivatensis abbas praeesse videtur.
    883-VI Petrus cedeix a la basílica de Sancti Juliani Brivatensis on Frotharius bisbe Bituricensis n'és abat una vinya en la cort anomenada Blanede de la vicaria Nonatensi del comtat Brivatensi del pagus Arvernico , ho fa per la seva ànima i la del comte Bernardi i les del comte Bernardi i de la seva muller la comtessa Inmengardis.
  30. D00979(Alvèrnia)

    1. Frotarius, arquebisbe , rector
      1. Sacro sanctae Dei ecclesie ac. S. Juliani martyris vico Brivates fundatae , in qua ipse beatissimus martyr cum coeteris sociis suis honorifice requiescit , & ubi in Christi nomine Frotarius , Bituricensis archiepiscopus , & rector praeesse videtur , necnon & Castellanus praepositus super ipsam catervam ibi Deo famulentem custos praeesse dignoscitur
    [883-885]-IV Alterat? El matrimoni Benedictus i Feudoe cedeix l'església de S. Juliani del vicus Brivatensi regida per Frotarius arquebisbe Bituricensis i el prepòsit Castellanus , la vila anomenada Cairolus de l'aice Caleriense del pagus Arvernico.
  31. D01003(Compiegne - Marsella)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Qua de re notum esse volumus omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque fidelium , presentium scilicet ac futurorum , industrie quia , accedentes ad mansuetudinem nostra[..] fideles nostri , Ugo venerabilis abba necnon Frotarius archiepiscopus , hu[..]liter pecierunt co[..] frequencia procerum primatumque nostrorum ut ad deprecationem Berengarii Massiliensis episcopi , in honore Dei genitricis et sancti Victoris Cilia[..]m villam ejusdem ecclesie debitam ex Massiliensi comitatu in Forojuliensi sitam redderemus atque habendam omni tempore concederemus.
    884-II-4 Precepte de Karlomannus per Berengarii bisbe Massiliensi a precs de l'abat Ugo i l'arquebisbe Frotarius transferint al comtat Massiliensi la vila de Cilianum del comtat Forojuliensi per tornar-la sota la tutela de Sanctae Mariae et Sancti Victoris.
  32. D00994(Alvèrnia)

    1. Frotharium, arquebisbe, abat
      1. In nomine Domini placuit atque convenut inter venerabilem Frotharium , archiepiscopum & abbatem Sancti Juliani , Castellanum scilicet praepositum , seu Eldefredum decanum , una cum consensu fratrum . & quemdam hominem nomine Asterium & uxore suam nomine Lucretiam , ut concambiare deberent , quod ita & fecerunt.
      2. Dedit namque inprimis praedictus Asterius cum uxore ejus Lucretia partibus Sancti Juliani , Frothario archiepiscopo & abbati , servientibusque ejusdem ecclesiae , villam quae dicitur Rivos , cum mansis & campis , pratis , pascuis , sylvis , vineis , & omnibus adjacentiis ejus , cultum & incultum , qauesitum & quicquid adinquiriendum est , omnia & ex omnibus quantumcumque ad ipsam villam pertinet , vel pertinere videtur , eorumque legitima videtur esse possessio , quantum ex parentibus aut ex conquistu ipsis obvenit , totum & ab integro cedunt partibus Sancti Juliani praedicti Asterius & Lucretia uxor eius.
    884-IX Alterat. El matrimoni Asterium i Lucretiam bescanvia amb l'arquebisbe Frotharium abat de Sancti Juliani , el prepòsit Castellanum i el degà Eldefredum , la vila anomenada Rivos de la vicaria Brivatensi i reb a canvi la vila anomenada Linogile del comtat Tollornense.
  33. D00966(Alvèrnia)

    1. Frotarius, bisbe, abat
      1. Sacrosanctae Dei ecclesiae Sancti Juliani martyris Brivate vico , vel coeterorum sanctorum reliquiis quae ibidem requiescunt , ubi Frotarius , episcopus , com coeteris fratribus eodem tempore praeesse videtur abbas
    885-VIII Alterat? Tego amb el consentiment de la seva muller Anna fa donació a l'església de Sancti Juliani del vico Brivate dels seus ben en la vila Severiaco en la vicaria Nonatensi de la patria Arverniae.
  34. D00961(Alvèrnia)

    1. Frotarius, arquebisbe , abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyris in vico Brivates , ubi corpus ipsius sancti honotifice requiescit vel aliorum corpora & reliquiae ibidem conduntur , ad dexteram conditae sunt reliquiae beatu Ilpidii inclyty martyris & ad sinistram beati Arconcii , gloriosissimi Christi confessoris , ubi in Dei nomine Frotarius , Bituricensis archiepiscopus , sive abbas super ipsam casam Dei rector , necnon & Castellanus , praepositus , super ipsam catervam canonicorum diu noctuque custus praeesse videntur ;
    886-III Alterat? Bodo dóna a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivates regida per l'abat Frotarius arquebisbe Bituricensis i el prepòsit Castellanus els bens que té en la vila de Parietes en l'aice Caldiacense del comtat Telamitensi de la pàtria Arvernica.
  35. D00960(Alvèrnia)

    1. Frontarius, arquebisbe , abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyris vico Brivatensi fundatae , ubi corpus ipsius martyris honorifice requiescit , necnom & reliquiae beatorum Ilpidii martyris & Arconcii confessoris ibidem requiescunt , ubi in Christi nomine Frontarius , Bituricensis archiepiscopus , vel abbas super ipsam casam Dei rector , seu & Castellanus praepositus super ipsam catervam diu contumque custos praeesse dignoscuntur ;
    886-IV Alterat? El prevere Eldebaldus cedeix a l'església de Sancti Juliani del vico Brivatensi regida per l'arquebisbe Bituricensis i abat Frontarius i el prepòsit Castellanus un mansum i una vinya en la vila de Felgerias de l'aice Brivatensi de la patria Arvernica.
  36. D00976(Alvèrnia)

    1. Frotharii, arquebisbe, abat
      1. Igitur placuit atque omnimodis congruum extitit ut praedia diversa fundosque per plurima consistentes congregationis praestantissimi confessoris sancti Martini Turonorum praesulis & sancti Juliani martyris Brivatensis quidam monasterii , per consensum & promtissimam etiam voluntatem domni Odonis , insignis praelibatae Sancti Martini congragationis abbatis , necnon & domni Frotharii , clarissimi archiepiscopi Bituricae civitatis & venerabilis abbatis praenominatae fraternitatis scilicet Sancti Juliani martyris , inter se pro communi compendio commutare deberent , quod & fecerunt.
      2. Dedit igitur congregatio venerandi martyris Sancti Juliani Brivatensis monasterii , consentiente & cooperante santissimo archiepiscopo praescriptae urbis & praeclarissimo abbate ejusdem congregationis domno Frothario , parti Sancti Martini suaeque congregationi quasdam villas sitas in pago Biturico in vicaria Corboninse , nuncupantes Balneacum & Vineas , cum omnibus rebus ad ipsas pertinentibus , scilicet cum terris cultis & incultis , inquisitis & ad inquirendum omissis , aedificiis , mancipiis , vineis , silvis , pratis , pascuis , aquis aquarumve decursibus . mobilibus & immobilibus & omnibus adjacentiis ac appendiciis eorum & ad integrum de sua propietate & dominatione in jus & potestatem superius nominatae congregationis Sancti Martini & ajusdem abbatis , domni abbatis Odonis , tradidit , ita videlicet ut ab hodierna die & in reliquum quicquid facere voluerint liberam & firmissimam in omnibus habeant licentiam & potestatem faciendi.
      3. ad integrum in potestatem praedictae congregationis , & ejusdem abbatis Frotharii tradidit , ut libero dominio omnes res praedictas perpetuo possideant.
      4. (Chrismó) Frotarius , quamvis indignus episcopus atque abbas Sancti Juliani martyris , hanc commutationem a me factam recognovi & subscripsi.
    885|886|887-V Alterat. Bescanvi entre els monestirs de S. Martini regit per l'abat Odonis i el de S. Juliani regit per l'abat i arquebisbe Bituricae Frotharii.
  37. D00962(Alvèrnia)

    1. Frontanus, arquebisbe , abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancto Juliano consecrate in vico Brivatensi fundatae , in qua a dextris beatus martyr Ilpidius & a sinistris sanctus Dei confessor Arconcius , ubi eodem tempore de ipso loco praesul & abbas Frontanus , Bituricensis archiepiscopus , praeesse videtur ,
    886|887 Alterat? Hermengaudus amb el consentiment de la seva muller Alimburgis dóna a l'església de Sancto Juliano del vicus Brivatensi regida per l'abat Frontanus arquebisbe Bituricensis mansos en la vila de Novacella de l'aice Brivatensi dels pagus Arvernico.
  38. D00934(Alvèrnia)

    1. Frotarius, arquebisbe , abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyris quae est constructa in vico Brivates , ubi ipse sanctus Dei martyr in corpore requeiescit vel ceterorum sanctorum reliquiae conditae sunt , ad dexteram Ilpidius inclytus martyr , & ad sinistram glorious Christi confessor Arconcius venerabilem adepti sunt sepulturam , quo in loco Frotarius , archiepiscopus , abbas praeesse videtur , & subsequens Castellanus , praepositus , dignoscitur praeesse custos ;
    887-IV Alterat? Els germans i fills de Fulcaldi , Elizabeth , Bertrandus i Eldebertus cedeixen a l'església de Sancti Juliani del vico Brivates regida per l'arquebisbe i abat Frotarius i el prepòsit Castellanus una sexta part de les terres que tenen en la vila de Batusaco del comtat Brivates de la patria Arvernica.
  39. D00916(Alvèrnia)

    1. Frotharius, arquebisbe , abat
      1. Sacro sanctae ecclesiae Sancti Juliani martyris vico Brivatensi fundatae , ubi ipse sanctus Dei martyr toto corpore requiescit una cum beatis Ilpidio inclyto martyre qui ad dexteram ipsius sancti Juliani sepultus est , & Arconcio glorioso Christi confessore qui ad sinistram Julaini obdormit , in quo loco Frotharius , archiepiscopus , abbas praeesse videtur , eodemque loco subsequens Castellanus praepositus adscitus dignoscitur custos ;
    887-V Alterat. Abbo , levita , cedeix a l'esglesia de Sancti Juliani del vico Brivatensi regida per l'arquebisbe i abat Frotharius els mansos que posseiex en la vila de Fontenaco de la vicaria i comtat Brivatensi del pago Arvernico.
  40. D00905(Llemosí)

    1. Frotario, bisbe
      1. gitur venerabili in Christo Frotario , sanctae Biturigensis Ecclesiae archiepiscopo , emptori.
    886|887 Alterat. El comte Odó amb la seva muller Garsindis i el consentiment del seu germà Airberto ven a Frotario bisbe Giturigensis la vila anomenada Orbaciacus de la vicaria Exadonense del comtat Lemovicino.
  41. D00907(Llemosí)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Idcirco ego in Dei nomine Frotarius , sanctae Biturigensis Ecclesiae archiepiscopus , tactus divina inspiratione , pro amore Dei & veneratione jamdicti beati apostoli , necnon pro anima Regimundi filiorumque ejus , Bernardi & Oddonis , atque Arberti , ut in expiationem perveniant nostrorum omnium delictorum , cedo insuper stipendiis fratrum ibidem Domino famulantium , cessumque in perpetuum esse volo res meas , quas de Oddone comite comparavi ,
      2. Frotarius , sanctae Biturigensis Ecclesiae episcopus , vidit , bene legit atque signavit. Hecfridus , Pictavensis episcopus, signavit. Willelmus , Cadurcensis episcopus , signavit. Adolenus Albiensis episcopus , signavit.
    887-VIII Frotarius arquebisbe Biturigensis , mogut per la inspiració divina cedeix a l'abat Garulfus del monestir de Belliloci la vila de Orbaciacus de la vall Exandonense del comtat Lemovicino que comprà al comte Oddone per remei de la seva ànima i dels fills de Regimundi , Bernardi , Oddonis i Arberti.
  42. D00865(Alvèrnia)

    1. Frotarius, bisbe , abat
      1. Deique Salvatoris nostri , Frotarius , Bituricensis archiepiscopus & abbas Sancti Juliani Brivatensis , una cum clericis ibi degentibus praeesse videtur ; dum pluribus non est incognitum qualiter veniens Cunabertus postulavit a nobis ecclesiam quae est constructa in honore S. Andreae cum suis pertinentiis , & est ipsa ecclesia de ratione Sancti Juliani & sita in aice Brivatensi , in vicaria Cantinialica , in villa quae dicitur Jax ;
      2. Frotarius , Bituricensis archiepiscopus & abbas Sancti Juliani ;
    888-IX Alterat. Frotarius , arquebisbe Bituricensis i abat de Sancti Juliani Brivatensis emet prestària en favor de Cunabertus de bens sits en la vicaria Cantinialica de l'aice Brivatensi.
  43. D00864(Alvèrnia)

    1. Frontarius, bisbe , abat
      1. Sacro sanctae Dei ecclesiae Sancti Juliani martyris in vico Brivatensi fundatae , ubi ipse sanctus Dei marty in corpore requiescit set & ceterorum sanctorum corpora Ildpidii scilicet & Arconcii , ubi in Christi nomine Frontarius , Bituricensis archiepiscopus ecclesiae , abbas super ipsam casam Dei praeesse videtur , tempore Eldefredi praepositi & Gerardi decani.
    888-IX El prevere Hugbertus cedeix a l'església de Sancti Juliani del vicus Brivatensi regida per l'arquebisbe Bituricensis Frontarius , el prepòsit Eldefredi i el degà Gerardi , possesions en la vila anomenada Proliaco de la vicaria Ambronensi en el comtat Telamitense del pagus Arvernico.
  44. D00840(Llemosí - Sancti Maximini)

    1. Frotarius, bisbe
      1. similiter in eodem pago in valle Exandonense , Orbaciacum villam quam Frotarius episcopus dedit Sancto Petro , cum omnibus ad se pertinentibus ;
    888|889-VI Alterat. En el monestir de Sancti Maximini el rei Odo emet precepte de confirmació i immunitat per a Gerulfus , abat del monestir de Sancto Petro situat sobre el riu Dornoniae en el pagus Tornensi.
  45. D00837(Solignac - Sancti Maximini)

    1. Frotarius, arquebisbe
      1. Frotarius archiepiscopus ambasciavit , Troannus notarius scripsit
    888|889-VI-13 En el monestir de Sancti Maximini Odo emet precepte d'inmunitat per al monestir de Solemniaco regit per l'abat Teodericus.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web :

Creat 2015-05-23. Darrera modificació de la pàgina el 17 de June del 2023 a les 19h44