Seccions
Fons Cathalaunia
Bibliografies
Metodologia del wiki Dades
|
Títol : Panegyricus Berengarii Imperatoris.
Resum : Panegyricus Berengarii Imperatoris.
Dates : [888-915]
Lloc : Itàlia
Autor :
Original : No
- Homero, històric
- Contulit haec magno labyrinthea tabula Homero
- Doctiloquum , credo , labor iste gravaret Homerum ,
- Aeneisque, mític
- Aeneisque tibi , docte poeta Maro.
- Maro, històric
- Aeneisque tibi , docte poeta Maro.
- Thalia, mític
- Prosequitur gressum nulla Thalia tuum.
- Scire vacat , nam cuncta nequit mea ferre Thalia.
- Talia dicta ferens : Nostri munimina regni ,
- Berenguer, rei
- APXETAI TO ΠANHΓYPIKON BEPENΓAPIOY TOY ANIKHTOY KAICAPOC.
- Ergo Berengarium genesi factisque legendum
- Ultima Brengario referunt dixisse propinquo :
- Brengarii , stimulis olim quia motus iniquis
- Quique Berengario Latium concessit avitum
- Brengario sed enim regum per stemmata iuncti ,
- Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos
- Brengarius , celsas nimium qua tollit in arces
- Brengario. Hunc etenim fato meliore sequetur
- Brengarii , Widone satum cecidisse coactum
- Brengario genesi coniunctus quippe superba.
- Fama , Berengarium leti dispendia passum
- Lachesis, mític
- Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ;
- chisticolas, gentilici
- Christicolas quid enim , caelum reserantibus undis ,
- francigenam, gentilici
- francigenam fateor Karolum praenomine Magnum ,
- Postremus Francis regnando coegit habenis .
- An quatts referam Francis dominetur in arvis
- Francigenis olim duris exercita ludis.
- Karolum, fateor , príncep
- Francigenam fateor Karolum praenomine Magnum ,
- Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni
- Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis ,
- Sol, mític
- Quamque petens linquensque luit Sol aureus undas
- Praecedens nunc Solis equos pellensque tenebras
- Sole rubens , galeaque viri clusere minaci
- Martis, mític
- Praeduros Martis didicit sic ferre labores.
- In mediis orsus , rabidi commercia Martis
- Mars turmale furit , Wido si fulminis instar
- Orbe latusque tegunt clypei pro Marte sinistrum.
- Aedibus ingenuis quondam iam Marte refertis.
- Et curis solvunt animos ac Marte lacertos :
- Phoebus, mític
- Phoebus , uterque etiam mundi quos despicit axis ;
- Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
- Fluctibus Oceani perfunditur orbita Phoebi ,
- Ut Phoebo roseis arvum laxante quadrigis
- Wido,
- Invidia tumidus , nec passus talia , Wido
- Conatus agitare satis Widonen iniquos ,
- Wido velit , certum est sociis atque arva vocatis
- Mars turmale furit , Wido si fulminis instar
- Wido necis , propria nimium virtute superbus.
- Hoc fortis Wido , hoc populus miseratus amicos.
- Fluctuat interea Wido , crebroque retractat ,
- Per medios Wido incedens gratatur amicis ,
- O proceres , prohibere minas Widonis iniquas
- Interea Widonen adit Walfredus ovantem
- Haud aliter dirum Wido se tollit in aequor.
- Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen ,
- En Wido agmen agens , iterum renovare furores
- Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum
- Cum Widonis abit rancore soluta superbo
- Nam si itidem Wido victis spem ponit in armis ,
- Legirupis en Wido tubis rediviva resumit
- Pars quoque magna virûm properant , Widone sepulto ,
- Dum Widone satum , invalido comitante ministro ,
- Brengarii , Widone satum cecidisse coactum
- Guido ferus , fastusque odii moriendo rosolvit.
- Paris, mític
- Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas ,
- Atridas,
- Excire atque nefanda feros in proelia Atridas.
- Rodulfus,
- Quid refert , quantus sedeat Rodulfus in aula ,
- Oddo,
- Oddo , mei similes dudum notique sodales ?
- mavors, gentilici
- Vel si me rapidus mavors perstrinxerit armis ,
- Farier illectos studio Mavortis utrimque
- Induvias rapiunt cuncti Mavortis anheli ,
- Militiaeque etiam mavors si quando ministrum
- Fortuna, mític
- Fortuna servante modum , quatit ille tremendum
- gallis, gentilici
- Si manus haec mortis tulerit dispendia gallis ,
- Finibus absentes Gallos quaesivit Etruscis :
- Iam torpentis equi latera : Hospes inclite , gallis ,
- Aut Italis Galli celeres abscedite terris ,
- Quo valeam ! Prior arma rapit iam Gallicus heros
- Non eadem Gallos similis vel cura remordet ,
- Infelix Galle , Ausonios ne dicere pigros
- Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos
- Interea loca tuta petit dux Gallicus , atqui
- Haud latuisse queat Gallus se dicere , postquam
- Spes ubi pestiferis restabat postera gallis.
- Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis ,
- Clotho, mític
- Ferrea iam scindit morituris stamina Clotho ,
- Alecto, mític
- Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo.
- Acheronte, mític
- Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo.
- poenus, gentilici
- Qua secuit quondam aerias rex poenus aceto
- etruscis, gentilici
- Finibus absentes Gallos quaesivit etruscis :
- Saevior at miseris instat regnator etruscis
- Obtinuit , subito Etruscas procinctus ad oras
- Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis ,
- lybies, gentilici
- Pulvereos Libyes potiusque haud monstra per agros.
- italis, gentilici
- Aut italis Galli celeres abscedite terris ,
- Inquit , age , et rapidis Italos pete cursibus agros ,
- O Itali ? Potius vobis sacra pocula cordi ,
- Anscherio,
- Anscherio cum fratre simul , qui iure protervo
- Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
- Hic videt Anscherius fratrem quia vulnere labi
- Gauslinus,
- Gauslinus ter centum equites fera bella volentes
- Ubertus,
- Praecelerare iubet ; pariter contendit Ubertus
- Pectora , Ubertus ait , duris praetenditis armis
- Camerina, cohort
- Bella cupit ; pariterque cohors Camerina superbit
- Spe Camerina. Utinam dives sine morte sodalis !
- Albricus,
- Pauper adhuc Albricus abit , iam iamque resultat
- Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas
- Hic mortem Albricus caperet , nisi proxima virtus
- Wilelmus, duc
- Collectos etiam ducit Wilelmus amicos
- Ubaldus,
- Nec iaculo segnes. Totidem propellit Ubaldus
- Lamberticus,
- Disperiere. Iubet tandem Lamberticus horror
- Nuntius in medio demum ut Lamberticus adstat ,
- Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini
- ungrorum, gentilici
- ungrorum cupit infaustas differre sagittas
- Walfredus,
- Nec mora , Walfredus ter mille resumit amicos.
- Interea Widonen adit Walfredus ovantem
- Circes, mític
- Sed , postquam hausura est inimica hortamina Circes.
- chalybum, gentilici
- Obtecti chalybum pectus de more metallo
- teutonico, gentilici
- teutonico ritu sexcentos urguet ovantes
- Bernardus,
- Bernardus. Stimulant longis calcaribus armos
- Berardus numero ter centum. Maxima vulgi
- germanus, gentilici
- germanus sic bella gerit. Nec segnis abibat
- Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis.
- Urbis ad excidium properat Germana iuventus ,
- Germanae princeps metuendus et arbiter aulae.
- Bonifacus,
- Iamque morae impatiens glomerat Bonifacus amicos ;
- Azo,
- Advolat Azo ferox , subigens in bella sodales ;
- Olricus,
- Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
- iberis, gentilici
- Ac labor est saevis gladios praetendere iberis.
- Iveris. At muris dicas servare superbos
- Atesinus, heroi
- Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
- Othum, heroi
- Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
- Milo,
- Intercepta cruore. Milo verum arma cadent
- Itala,
- Dum rapit , infelix Itala deprenditur hasta ,
- Italo,
- Ut fratres Italo torvus discernis in agro !
- Wifredi,
- Wifredi librata manu super horrida fantis :
- Wifredum sed enim sonipes male fidus in armis
- ausonios, gentilici
- Infelix Galle , ausonios ne dicere pigros
- Tanta per ausonios defervere proelia campos ,
- Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per arvum ;
- Legat in ausonios inimico nomine campos.
- Rex venit , Ausoniis dudum exspectatus ab oris ,
- Ildeprandus,
- Ildeprandus , abit clamans : Perstate sodales ,
- latinos, gentilici
- Vociferans ; vestroque duci narrate , latinos
- At ductor Latii socium sine more tyrannum
- Urbem , in qua soliti regem spectare Latini.
- Cum solus placeas rebus superesse Latinis.
- Nec victor decus et Latii , spes unica regni ,
- tyrrheni, gentilici
- tyrrheni proceres iterum hinc atque inde pudore
- Arnulfi,
- Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis.
- Nec latet Arnulfum , rursus succrescere bellum
- Abscedat donec proprios Arnulfus ad agros.
- Arnulfo manibus trahitur post terga revinctis.
- Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas.
- araris, gentilici
- Clavigeri , et totos araris vacuabo furores.
- Sinbaldus,
- Moxque vocans genitum : Duros , Sinbalde , maniplos ,
- Mox Sinbaldus , et electo comitante ministro ,
- It monitu regis patrias Sinbaldus ad oras ,
- lemano, gentilici
- Quem totiens Rhodanus vexat properante lemano
- Ambrosius,
- Ambrosius , pesti miser heu ! devotus iniquae.
- Ambrosius , auctor sceleris fomesque malorum ,
- romana, gentilici
- Vertit iter , regum imperio romana petentum
- Fugerat hic romana vafer sed culmina tandem ,
- romana steterat rutilus nec vestibus aula
- Romanis , fovet Ausonias quo numine terras ,
- Ludovicus, rei
- Temnendus Ludovicus erat , sed stirpe legendus ,
- Interea Ludovicus ovat , regnumque fatigat
- Quo Ludovicus erat , subito rapiuntque ligantque ,
- veneti, gentilici
- Tunc veneti servare solum de nomine dictum
- Latialia,
- Ne pereant uno Latialia gaudia leto !
- Johannes, pastor
- Tu ponens etiam curtum femorale Johannes ,
- Summus erat pastor tunc temporis Urbe Iohannes ,
- Adalbertus,
- Fortis Adalbertus , iuvenilibus obsitus annis ,
- Petro,
- Limina qui reserat castis rutilantia , Petro ,
- Hinc adeunt aulam , pariter tibi , Petre , dicatam ,
- Graius,
- Daedaleis Graius sequitur laudare loquellis ;
- Silvestrum,
- Utpote Silvestrum videat properare magistrum ,
- Constantinum,
- Constantinum etiam typico baptismate lautum
- Augustum,
- Augustum. Replicata calent spectacula totis
- hebraeis, gentilici
- Caelicolis qui mos olim succrevit hebraeis ,
- Clio, mític
- Et plectro meliore movet praecordia Clio.
- Erardum,
- Erardum indignans , uno duo corpora ferro
- Otgarii,
- Otgarii , comites rabido clamore vocantis ,
- Caesar,
- Caesar habet capiti gemmis auroque levatum ,
- Caesare quo norint omnes data munera , praedo
- Graecia, genèric
- Graecia quaesitis cecinit si regna loquelis ,
- Averno, genèric
- Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ;
- Roma, genèric , imperi
- Roma suos vario vexit si figmine post haec
- Rite sub imperio , simili qui nomine Romam
- Atque tuis stabit Romana potentia fatis !
- Iamque iter emensus postquam confinia Romae
- Quot Roma gremio gentes circumdat avito.
- Roma diu , imperiumque gravi sub pondere pressum
- Stygio, genèric
- Vibratu simul hos Stygio sorbente barathro :
- Admovet atra dies , Stygiisque emissa tenebris
- Num sacra riguit Styge ? Num penetrabile plantis
- Italiae, genèric
- Italiae populos bello glebaque superbos.
- Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis ,
- Italiae , nunc ille minis , aliquando rogatu ,
- Pars Italo vibrant omnes de more sarissas ,
- Vicino Italiae. Fires huc forte superbas
- Ausoniae, genèric
- Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni
- Ausonii proceres , ac talia nuntia regi
- Ausoniam subeo , liceat deferre tyranno ,
- Hinc fremit Ausoniae ductor , furit inde minister
- Ausona cui faveat. Pariter tria fulmina belli
- Auxilio collecta subit tandem Ausona pubes.
- Ausoniae , rutilam donec veniatur ad aulam
- Nos petere Ausonias collecto milite terras.
- Iamque solum tenet Ausonium dux ille verendus ,
- Romanis , fovet Ausonias quo numine terras ,
- Hesperiae, genèric
- Attamen Hesperiae proceres pro viribus ardent
- Aedibus , Hesperiae quaevis praedulcia natis
- Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen ,
- Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
- Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum
- Oderit Hesperiae , faxo , dux nomen amatae
- Hesperia , et nostris etiam dominabitur arvis.
- Rhenus, genèric
- Dum perstaret amor. Raperet ne gaudia Rhenus
- Praetereo , Rheni licitum nec foedera paucis
- Se regnum ac subitis Rhenos discriminat oris.
- Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas.
- Nec decet ulterius socios deducere Rhenos.
- Araris, genèric
- Aut Araris spectata diu , glomerantur in unum
- Gallia, genèric
- Nota tibi. Nec te revocet fera Gallia , digno
- Germania, genèric
- Quin potiare solo., trux auf Germania , quando
- Ticini, genèric
- Irriguam cursim Ticini abeuntibus undis.
- Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini
- Otia, genèric
- Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri !
- Latium, genèric
- Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri !
- Institeris , quid opus Latio quae dicere victo
- Res Latii victas ! Ait , accirique sodales
- Qua manus hostilis Latium pessumdabat armis.
- Quique Berengario Latium concessit avitum
- Armipotens Latii decus , et spes inclyta belli
- Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
- Damna modo Latiis quia venit adeptus in arvis.
- Ductoris Latii. Satis hoc ; et tollere gressum
- Ingrediens Latium , quosdam praemittit , amico
- Mansuro Latii. Celeres idcirco subegit
- Irritant , hinc inde solum peragrando Latinum.
- Namque iuvat Latio darum me visere amicum ,
- Orantes veniam Latii ductoris ad aulam ,
- Tertia mox tamen hunc Latio produxerat aestas
- Vixerit ac Latium quamvis turbaverit annis.
- Quarta igitur Latio vixdum deferbuit aestas ,
- Ah Latium , quis te tantis defenderet armis ?
- Tyrrhena, genèric
- Praecipuûm , Tyrrhena colunt qui rura ! Volentes
- Sed penitus Tyrrhena manus , hostesque protervos
- Arma legens inimica iterum Tyrrhena iuventus ,
- Audebit , Tyrrhene , dehinc , quod apertus abunde
- Bellua , Tyrrhenis fundens fera sibila ab oris
- Mycenas, genèric
- Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas ,
- Veronae, genèric
- Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris
- Infaustus Veronae etiam contendit ad arcem.
- Atesis, genèric
- Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris
- Proripiunt , celeresque Atesis ad moenia tendunt ,
- Lybicus, genèric
- Labitur in turmas : Libycus velut agmina campis
- Thetis, genèric
- Astrorumque abitus , ubi primum maxima Thetis
- Hyperiona, ponto
- Impulit eoo cunctantem Hyperiona ponto
- Olympo, genèric
- Vincitur , aethereo causas qui pensat Olympo ,
- Audiit ista sator , totum qui curvat Olympum ;
- Tiberine, genèric
- Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas
- Hadriacis, genèric
- Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
- Rhodanicus, genèric
- Innumeros , ni Rhodanicus succurrere ductor
- Quem totiens Rhodanus vexat properante Lemano
- Sollicitat Rhodani gentem ; cui moribus auctor
- Edoni, genèric
- Ac velut Edoni boreae cum spiritus alto
- Aegaeo, genèric
- Insonat Aegaeo , sequiturque ad litora fluctus ,
- Eridanus, genèric
- Eridanus veluti , nivibus fervore solutis ,
- Hister, genèric
- Collectis quando Hister adest hinc inde fluentis
- Pergami, urbs
- Pergami adveniunt urbem , quam detinet ultro
- Quirites, genèric
- Iam quia parta sibi speculantur nigra Quirites ,
- Provincia, genèric
- Iamque valens modicum invalidos Provincia alumnos
- Charybdis, genèric
- Quatenus huic prohibebat opes vicina Charybdis ,
- Athenis, genèric
- Stoicus hic noster cluibus quia pollet Athenis
- Samia, genèric
- Et sollers iter in Samia bene callet arena.
- Tyrio, genèric
- Cum princeps nitidus Tyrio procedit in ostro ,
- Syrtibus, genèric
- Syrtibus atque manu sumptas includere arenas ,
- Mantua, genèric
- Officio et genuit tali quem Mantua dignum.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :
APXETAI ΠPOΛOΓOC
0.001 Non hederam sperare vales laurumve , libelle , Quae largita suis tempora prisca viris. Contulit haec magno labyrinthea tabula Homero , Aeneisque tibi , docte poeta Maro. 0.005 Atria tunc divûm resonabant carmine vatum ; Respuet en musam quaeque proseucha tuam. Pierio flagrabat eis sed munere sanguis ; Prosequitur gressum nulla Thalia tuum. Hinc metuo , rapidas ex te nigrescere flammas , 0.010 Auribus ut nitidis vilia verba dabis. " Quid vanis totiens agitas haec tempora dictis , Carmina quae profers si igne voranda times ? Desine ; nunc etenim nullus tua carmina curat ; Haec faciunt urbi , haec quoque rure viri. 0.015 Quid tibi praeterea duros tolerasse labores Profuit , ac longas accelerasse vias ? Endromidos te cura magis victusque fatigat ; Hinc fugito nugas , quas memorare paras." Irrita saepe mihi cumulas quae murmura , codex , 0.020 Non poterunt votis addere claustra meis. Seria cuncta cadant , opto , et labor omnis abesto , Dum capiti summo xenia parva dabo. Nonne vides , tacitis abeant ut saecla triumphis , Quos agitat toto orbe colendus homo ? 0.025 Tu licet exustus vacuas solvaris in auras , Pars melior summi scribet amore viri. Supplice sed voto Christum rogitemus ovantes , Quo faveat coeptis Patris ab arce meis. Haud moveor plausu populi vel munere circi ; 0.030 Sat mihi pauca viri ponere facta pii. Christe , poli convexa pio qui numine torques , Da , queat ut famulus farier apta tuus !
APXETAI TO ΠANHΓYPIKON BEPENΓAPIOY TOY ANIKHTOY KAICAPOC.
1.001 Graecia quaesitis cecinit si regna loquelis , Moribus insulsos et relligione tyrannos Tolleret ut quosdam immerito super astra beandos , Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ; 1.005 Roma suos vario vexit si figmine post haec Augustos ad tecta poli radiata , perenni Vibratu simul hos Stygio sorbente barathro : Induperatorem pigeat laudare nitentem Christicolas quid enim , caelum reserantibus undis , 1.010 Quodque replet Domini mundum spiramine totum ? Ergo Berengarium genesi factisque legendum Rite canam , frenare dedit cui celsa potestas Italiae populos bello glebaque superbos. Stirpe recensita generis , quo stemmate pollet 1.015 Scire vacat , nam cuncta nequit mea ferre Thalia. francigenam fateor Karolum praenomine Magnum , Quem tellus axi tremuit subiecta rigenti , Quamque petens linquensque luit Sol aureus undas Et quam torret equis totiens invectus anhelis ; 1.020 Prodit avis atavisque illo de sanguine rector Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni Rite sub imperio , simili qui nomine Romam Postremus Francis regnando coegit habenis . Ille virum cernens belli sub imagine laetum 1.025 Et ratione pium regnique beamine dignum , Egregii fidum lateris delegit amicum , Fascibus imperiique aptum si bella ministrum Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis , Praeduros Martis didicit sic ferre labores. 1.030 Venerat ecce dies , primi cum fata parentis Posceret atra lues regem , totosque per artus Febris iit. Moriens primos compellat amicos. Ultima Brengario referunt dixisse propinquo : Subdere colla tibi merito deberet eous 1.035 Et licet occiduas cernit quos mersus in undas Phoebus , uterque etiam mundi quos despicit axis ; Attamen Hesperiae proceres pro viribus ardent Rite subesse tibi., tanto quia digna labore Cuncta geris. Penes imperii te gloria nostri , 1.040 Atque tuis stabit Romana potentia fatis ! Haec fans , aetherias ductor concessit in auras , Supremumque gemens regnorum liquit habenas. Ille quidem sic astra subit ; miseranda cupido Sed populos persuasit agens , qui limite lato 1.045 Unius imperio soliti concurrere , plures Ut mirentur abhinc diversa per arva tyrannos , Et sibi quaeque legat proprium gens , omnibus idem Dum perstaret amor. Raperet ne gaudia Rhenus Aut Araris spectata diu , glomerantur in unum 1.050 Ausonii proceres , ac talia nuntia regi Ire iubent : Haec terra satis terraeque coloni Fluminaque antiquos subterlabentia muros Nota tibi. Nec te revocet fera Gallia , digno Quin potiare solo., trux auf Germania , quando 1.055 Sceptrigeri hoc potius dudum coluere propinqui , Et genitor cunctis dilexit carius arvis. His motus , gressum precibus contendit ad urbem Irriguam cursim Ticini abeuntibus undis. Sustulit hic postquam regale insigne coronam., 1.060 Non alias raptim cupidus pervadere terras , Quod multos iuvenum loeto dimersit acerbo , Laetitia resonant , plausu et fora. cuncta resultant , Templa sacrata virûm trepidant matrumque choreis , Orgia et innuptae concinnant clara puellae , 1.065 Dantque choros molles ; et tympana dextera pulsat , Atque lyrae graciles extenso pollice chordas Percurrit , septemque modos modulatur avenis. Rura colunt alii , sulcant gravia arva iuvenci , Tondent prata greges , pendentque in rupe capellae. 1.070 Omnibus una quies , et pax erat omnibus una. Non secus ac longa ventorum pace solutum Aequor , et imbelli recubant ubi litora somno , Silvarumque comas et abacto flamine nubes Mulcet iners aestas : tunc stagna lacusque sonori 1.075 Detumuere , tacent exhausti solibus amnes. Invidia tumidus , nec passus talia , Wido Perfurit , ac nimios profundit pectore questus : Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri ! Nam video florere viros rebusque supinos 1.080 Fertilibus , solioque ducem considere celso , Quem legere sibi. Montes superare profundos Vis foret ulla mihi ! Forsan perfringere foedus Et faciles iuvenum possem subvertere mentes Praecipuûm , Tyrrhena colunt qui rura ! Volentes 1.085 Subicient mihi colla , reor. Minus aptus in armis ? Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas , Excire atque nefanda feros in proelia Atridas. Quid refert , quantus sedeat Rodulfus in aula , An quatts referam Francis dominetur in arvis 1.090 Oddo , mei similes dudum notique sodales ? Solus egon' donis saecli privabor opimi , Et taciti metam solus devolvar ad aevi ? Non , donec puras animus depascitur auras. Vel si me rapidus mavors perstrinxerit armis , 1.095 Provolvens iuvenum fusos in sanguine patres ! Talibus irarum dictis fundebat habenas , Mente coquens bilem ; iacto velut aspera saxo Cominus erigitur serpens , cui subter inanes Longa sitis latebras , totosque agitata per artus , 1.100 Convocat in fauces et squamea colla venenum. Iamque legit socios aptos furialibus ausis. Fama volans regis nitidas cum perculit aures. Conatus agitare satis Widonen iniquos , Fortuna servante modum , quatit ille tremendum 1.105 Regali de more caput , caelique tuetur Convexa , atque sacris ita fatibus ora resolvit : Tu caeli terraeque sator , qui fulmina torques , Annorumque vices dimensaque tempora noctis Quatuor et mundi partes , quantum arctus ab austro 1.110 Et quantum occasus roseo consistat ab ortu , Metiris , subeat geminos ut phosphorus ortus , Praecedens nunc Solis equos pellensque tenebras , Noctis agat prae se gelidos aliquando iugales : Testis adesto pius , noxamque remitte cruoris , 1.115 Si manus haec mortis tulerit dispendia gallis , Debita iure mihi raptum ire volentibus arva Infandum ! Cui tanta viro concessa potestas , Me regnis privare ? Sedet si , conditor orbis , Pro culpis abolere viros , nil vota retardent , 1.120 Sed per cuncta ruant fastus discrimina , quando Ferrea iam scindit morituris stamina Clotho , Ac miseris diri capitis discriminat angues Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo. Nox subit interea variis distincta figuris , 1.125 Cum pater egregius tecto sese intulit alto Post epulas , ubi membra toro laxavit honoro. Annua vix toto rutilarunt sidera mundo Pace sub hac. En fraudis agit tentamina praedo , Qua secuit quondam aerias rex poenus aceto 1.130 Imperii cupidus cautes. Ubi constitit oris Italiae , nunc ille minis , aliquando rogatu , Sollicitat iuvenum hoc fluxas sermone catervas : Quisquis avet solidis protendere legibus aevum , Et fasces mutare ducis , quae tendimus ultro 1.135 Rite fruens donis , nostros glomerare maniplos Ne cunctetur ovans. Cuiquam si forte videtur Futile quod ferimus , robur quia ponit in armis Brengarii , stimulis olim quia motus iniquis Finibus absentes Gallos quaesivit etruscis : 1.140 Quantus in arma feror , patriis vel quantus ab oris Ausoniam subeo , liceat deferre tyranno , Atque una caris veniat fundendus in agris ! Quis placuere vices , ac dulce movere potentes., Colla iugo posuere truci ; male fida recessit 1.145 Sed penitus Tyrrhena manus , hostesque protervos Exultans in regna tulit. Proh saeva nocentum Consilia ! Princeps aberat , pacemque parabat Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris Irrigat. Ecce gradu celeri petit alta minister 1.150 Tecta ducis , sudore madens. Fortissime rector , Inquit , adesto tuis ! Saltu super ardua montis Sese iniecit ovans coetus sat in arma superbus , Cui nisi praeduros gladiis inferre maniplos Institeris , quid opus Latio quae dicere victo 1.155 Damna ferent ? Infensus ad haec ita reddidit olli Rex : Iubeo , iuvenis , tantum desiste moveri ! Non caput hoc dum vita regit diffusa per artus , Haec tellus cedet superata , pudetque fateri Res Latii victas ! Ait , accirique sodales 1.160 Imperat. Excurrunt vastos excita per agros Agmina , amor quibus est pacis , quis gloria curae Natorum dulcisque domus , vitamque perosi Adveniunt placido glomerati pectora regi. Exacuunt iustas subitis rumoribus iras. 1.165 Undique collecti postquam venere manipli , Ingenti fremitu pariter ducis ante tribunal Bella cient. Liquidas tandem se reddit ad auras Terribilis ductor , quando latus omne sub armis Ferrea suta terunt , humeros et pectora late 1.170 Flammeus orbis habet , capiti tremit aerea cassis , Et gemino dextra rutilant hastilia ferro , Ensis in ore etiam praeclara refulget iaspis. Pulcher honos regumqtie decus , fortissima pubes , In mediis orsus , rabidi commercia Martis 1.175 Praesto. Manus capulo sit parta animusque labori , Ut decet egregios ! Regnum quia tollere pessum Wido velit , certum est sociis atque arva vocatis Partiri , et gremiis iuvenum subducere pactas. Si foret huic animus mecum confligere solo , 1.180 Et partis differre nefas , quod fluctuat armis Mersurum populos ! Ait , et spumantis habenas Implet equi , praecepsque petit confinia belli , Qua manus hostilis Latium pessumdabat armis. Hic caelo ut pepulit gelidas aurora tenebras 1.185 Rorantes excussa comas multumque sequenti Sole rubens , galeaque viri clusere minaci Ora , tubaeque sonant vocisque resultat imago , Partitaeque vices tolluntur in aequora gentes. Qualis ubi , audito venantum murmure , tigris 1.190 Horruit in maculas , somnosque excussit inertes , Bella cupit , laxatque genas , et temperat ungues , Mox ruit in turmas , natisque alimenta cruentis Spirantem fert ore virum : sic excitus ira Ductor , in adversos inicit ferus arma maniplos. 1.195 Undique consurgunt acies , et pulvere caelum Conditur , horrendisque sonat clamoribus aether. Hic alius rapido deiectus in aequore cursu Proteritur , pedibusque simul calcatus equorum ; Atque alius volucri traiectus tempora telo , 1.200 Cornipedis tergo pronus ruit ; illius ense Deiectum longe caput a cervice cucurrit , Hic iacet exanimis , fuso super arma cerebro. Ille manu caret , hic gressu ; nec visibus iste Integer obruitur. Campi sudore madescunt , 1.205 Sanguine manat humus. Crudescens undique campo Mars turmale furit , Wido si fulminis instar Labitur in turmas : Libycus velut agmina campis Laeta boum cum forte leo procul aggere cernit , Attollens cervice iubas sitiensque cruoris , 1.210 In mediam erecto contendit pectore turbam. Hinc fremit Ausoniae ductor , furit inde minister Wido necis , propria nimium virtute superbus. Invicti valeat verum quis ferre tyranni Pondera virtutis ? Demum dare terga coacti 1.215 Illius effugiunt comites. Clamoribus ultro Palantes sequitur : Quae vos dementia cepit Montibus ut septi gladios vitare velitis , O socii ? Haud quondam haec patriis promissa dabatis Aedibus , Hesperiae quaevis praedulcia natis 1.220 Spondentes. Revocate gradum ! Quid dextera possit Haec , hodie cernetis , io ! Ne fidite cursu , Lecta manus ! Frustra sed enim compellat abactos Fulminei virtute ducis. Desertus amicis , Stat rationis inops , utrumne inglorius armis 1.225 Abscedat , redivivo animam servare duello , Redditus an pulcram properet per vulnera mortem Hostibus. Haec secum subito dum mente retractat , Unus adest comitum , ac rapidis calcaribus urgens Iam torpentis equi latera : Hospes inclite , gallis , 1.230 Inquit , abi. Penitus nostri cessere manipli. Nec mirum credas hominem saevire per agmen , Pulvereos Libyes potiusque haud monstra per agros. Vidi equidem , geminos uno cum sterneret ictu Ille viros. Pudet heu fari , quae funera victis 1.235 Intulerit. Discede , precor , melioribus ausis Servandus ! Tandem sociûm perculsus amore Discedit , seseque suis maerentibus addit. Nox ruit interea , curas hominumque labores Composuit , nigroque polos involvit amictu ? 1.240 Omnibus illa quidem mitis , sed turbida pulso. Volvitur irarum furiis actique laboris , Non tamen absque via mentisque vigore profundae. Namque sub occiduas versae iam noctis habenas Astrorumque abitus , ubi primum maxima Thetis 1.245 Impulit eoo cunctantem Hyperiona ponto , Doctiloquos agit ille viros ad limen ovantis Hesterna nece victoris , ne luce carentes Prohibeat mandare solo. Iam calle peracto Postquam introgressi , et coram data copia fandi , 1.250 Incipiunt : Suprema dedit superare potestas Cui , ductor , fera bella , animum submitte rogatu. Nam petimus , liceat socios mandare sepulcris Aethere privates , malis ne membra ferinis Facta Deo pereant , campove relicta fatiscant. 1.255 Hoc fortis Wido , hoc populus miseratus amicos. Nec adeo fractae vires animique labascunt., Proelia quin superent ac spes in nostra cadendi Iura solum. – Iuvenes , vitio tabescitis omnes Gentis , ad haec victor , fandi quia copia vobis 1.260 Semper , et ore magis robur quam pectore ; verum Plus dixisse egisse , minus taxatur honestum. Tollite membra tamen , mitto quia lumine cassis Quod restat potius. Miseret tot mitte iacentum Unius ob noxam , luteo quis corpore mundi 1.265 Arcana tribuit flatum ratione Creator , Illa quidem videat Deus. At vos , aethera testor ! Aut italis Galli celeres abscedite terris , Auf bello fractas iterum densete catervas. Haec ubi dicta , viri gressum vertere frequentes 1.270 Ad socios ; tolluntque citi sua funera campo Sandapilis , reditura tubis ut cuncta ciebit Nuntius aetheria praecurrens arce Tonantem.
INCIPIT LIBER II.
2.001 Fluctuat interea Wido , crebroque retractat , Milite quo bellum moveat , quae pectora sollers Protendat ferro. Placuit sententia demum , Sollicitet patria populos tellure quietos , 2.005 Unanimes quo bella ferant viresque reducant Effaetas , paribusque solum potiantur habenis. Summe Deus , qui cuncta foves , qui cuncta creasti , Qui regis imperio caelum , mare , sidera , terras , Qui facis , astra micent et signa micantia currant , 2.010 Te precor , intende , et mihimet succurre roganti , Ac sensus infunde meos , commercia belli Illectosque duces vili subnectere chartae Quo valeam ! Prior arma rapit iam Gallicus heros Aerios ducibus montes superantibus auctus , 2.015 Anscherio cum fratre simul , qui iure protervo Quingentos acuunt propria de gente ministros , Instructos animo et gladiis , nec viribus infra. Gauslinus ter centum equites fera bella volentes Praecelerare iubet ; pariter contendit Ubertus 2.020 Bis centum pro laude viros ; eadem omnibus arma Et cultus similis , patriaeque in pectore vires. Arma legens inimica iterum Tyrrhena iuventus , Inclyta gens dudum , terraeque marisque duello Apta satis , modo sed malefida et degener , ultro 2.025 Bella cupit ; pariterque cohors Camerina superbit Munere natorum , subigitque in bella sodales Mille. Sua virtute , magis sed prole supinus – Post monstrata fides – centeno milite laetus Pauper adhuc Albricus abit , iam iamque resultat 2.030 Spe Camerina. Utinam dives sine morte sodalis ! Quid furibunde ruis , sociis ad crimina lectis , Ragineri ? Non consilio nec viribus ullis Vincitur , aethereo causas qui pensat Olympo , Quique Berengario Latium concessit avitum. 2.035 Collectos etiam ducit Wilelmus amicos Ter centum , lorica habiles galeaque minaces , Nec iaculo segnes. Totidem propellit Ubaldus Consimili fervore. Vacat non denique vulgus , Instabili motum studio modicisque magistris , 2.040 Profari , quandoque manent hi forte labores Doctiloquos ; mihimet summam tetigisse duelli Sufficiat. Veniunt etiam , discrimina campo Qui nuper tulerant , numero ter mille , magistris Conserti pariter stupido restantibus arvo 2.045 Infandum. Foret his satius cecidisse duello , Quam miseros vidisse dies. Nam dispare fato Disperiere. Iubet tandem Lamberticus horror Praecipuum truncare ; siti perit alter in arvis ; ungrorum cupit infaustas differre sagittas 2.050 Tertius , alta poli scandit supremaque ponti Tristis , ut almificis sese sustollere sceptris Forte queat. Hominum pro mens ignara futuri ! Nunc acies glomerant , bellum numeroque minantur Laetantes , timidisque etiam brevis addita virtus. 2.055 Per medios Wido incedens gratatur amicis , Exsultatque animis , et spe iam praecipit hostem : Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis Tandem liber equus , campoque potitus aperto , Aut ille in pastus armentaque tendit equarum , 2.060 Aut assuetus aquae perfundi flumine noto Emicat , arrectisque fremit cervicibus alte Luxurians , luduntque iubae per colla , per armos. Senserat horrisonos tandem saevire furores Armipotens Latii decus , et spes inclyta belli 2.065 Arma ciet , primisque virûm regnique ministris , Ocius accitas cogant in proelia turmas , Imperat , ac latas vacuent habitantibus urbes. Iussio torva means Italo iam perfurit arvo , Conveniant nocuo rursus decernere ferro , 2.070 Quis pia iura placent ; notas exinde per urbes Laeta novare , nefas ardet ! Sic praepete motu Comit equos artusque terit thorace iuventus. Nec mora , Walfredus ter mille resumit amicos. His manus in capulo , primis ac fervor ab armis 2.075 Hostilem turbare globum ; nec fortior alter , Hostica quem pubes bello vereatur euntem , Ausona cui faveat. Pariter tria fulmina belli Supponidae coeunt , regi sociabat amato Quos , tunc fida satis , coniunx , peritura venenis 2.080 Sed , postquam hausura est inimica hortamina Circes. Hos mille et quingenti equites comitantur euntes , Obtecti chalybum pectus de more metallo Gentis , et umbrati nitidis a vertice cristis. teutonico ritu sexcentos urguet ovantes 2.085 Leuto viros ; etiam simili strepit agmine frater Bernardus. Stimulant longis calcaribus armos Alipedum cuncti , et cludunt latera ardua parmis. germanus sic bella gerit. Nec segnis abibat Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas 2.090 Quis fraude infecit , quingentaque robora belli Educit patriis horrentia viribus , atque Francigenis olim duris exercita ludis. Iamque morae impatiens glomerat Bonifacus amicos ; Alter ab adverso ac paribus circumdatus annis 2.095 Berardus numero ter centum. Maxima vulgi Pars Italo vibrant omnes de more sarissas , Orbe latusque tegunt clypei pro Marte sinistrum. Advolat Azo ferox , subigens in bella sodales ; Vicinoque suas cogens ab limite turmas 2.100 Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis , Ac labor est saevis gladios praetendere iberis. Farier illectos studio Mavortis utrimque Pontifices vereor. Strictis ingentia dictis Praetereo , Rheni licitum nec foedera paucis 2.105 Effari ; hinc alio libitum transmittere cursus. Ut tandem collecta bonus videt agmina ductor , Assilit in medium nitidis cernendus in armis , Talia dicta ferens : Nostri munimina regni , O proceres , prohibere minas Widonis iniquas 2.110 Sitne pium , sapitis , dudum qui funera campo Experti. Mavult igitur quia tendere fastus Nunc etiam , rebus finem quam ponere fessis , Arma referte citi , et caram defendite terram , Me duce , quem dudum precibus sustollere fasces 2.115 Hortati. Dixitque. Diu cessare duellum Turba fremens queritur , subito concussa tumultu , Vix labara opperiens. Perus omni in pectore saevit Mortis amor caedisque. Nihil flagrantibus obstat. Praecipitant redimuntque moras. Sic litora vento 2.120 Incipiente fremunt , fugitur cum portus ; ubique Vela fluunt , laxi iactantur ubique rudentes , Iamque natant remi , natat omnis in aequore summo Anchora ; iam dulcis medii de gurgite ponti Respicitur tellus , comitesque a puppe relicti. 2.125 Campus erat dudum studio damnatus iniquo ; Huc ambae tendunt acies squalentibus armis. Sed iam bella vocant. Alias nunc suggere vires , Qui pensas tacita mundum ratione Creator. Fatalem populis ultro poscentibus horam 2.130 Admovet atra dies , Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo , bellatoremque volando Campum operit , nigroque viros invitat hiatu Arma ciens , aboletque domos , connubia , natos. Pellitur et patriae et , qui mente novissimus exit , 2.135 Lucis amor , animusque ultra thoracas anhelus Conatur , galeaeque tremunt horrore comarum. Quid mirum caluisse viros ? Flammantur in hostem Cornipedes , niveoque rigant sola pinguia nimbo. Iamque ruunt , primusque virûm concurrere pulvis 2.140 Incipit , ac spatiis utrimque aequalibus acti Adventant , mediumque vident decrescere campum. Pulcher adhuc belli vultus : stant vertice coni , Plena armenta viris , nullus sine praeside vector. At postquam rabies et vitae prodiga virtus 2.145 Emisere animos , sternuntque ruuntque vicissim Ictibus innumeris. Haud tanta cadentibus haedis Aeriam Rhodopen solida nive verberat arctos. Interea Widonen adit Walfredus ovantem Caedibus , haud regem , sed enim qui nuper ab arvis 2.150 Sequanicis illectus erat. Capit eminus ipsum Hasta viri valido nimium contorta lacerto , Extremo galeae primoque in margine parmae Semita qua lucet ; clauso spiraminis haustu Ilicet oppetiit. Moriens telluris alumnae 2.155 Infelix caraeque domus reminiscitur , atque Damna modo Latiis quia venit adeptus in arvis. Hinc acies sequitur caeso ductore ; furitque Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ; Comminus hunc stantem , metit hunc a poplite sectum 2.160 Cuspide transmissa. His socios demitteret umbris Innumeros , ni Rhodanicus succurrere ductor Admonitus , fessis subito adforet ultor amicis. Ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis , Non ductor gregis ipse comes , non horrida terret 2.165 Turba canum ; ruit , ac toto desaevit in arvo : Haud aliter dirum Wido se tollit in aequor. Hic celsum quod cernit equo turbare sodales Erardum indignans , uno duo corpora ferro Cornipedemque equitemque fodit. Ruit ille ruentem 2.170 In dominum , lapsisque manu quaerentis habenis , In vultu galeam clypeumque in corpore calcat , Saucius extremo donec cum sanguine frenos Respuit , et iuncta domino cervice recumbit Otgarii , comites rabido clamore vocantis , 2.175 Ora ferit framea ; pereunt conamina vocis Intercepta cruore. Milo verum arma cadenti Dum rapit , infelix Itala deprenditur hasta , Ac moriens linquit clypeum hostilemque suumque. Auxilio collecta subit tandem Ausona pubes. 2.180 Bellum ingens oritur. Multum hinc illincque cruoris Funditur , et totis sternuntur corpora campis. Nam varium virtutis opus. Nunc turba recedit , Nunc premit , ac vicibus tellurem amittit et aufert. Ut ventis nimbisque minax cum solvit habenas 2.185 Aer , alterno profligens turbine mundum Stat caeli diversa acies : nunc fortior austri , Nunc aquilonis hiems , donec pugnante procella Aut nimiis hic vicit aquis. aut ille sereno. Hic videt Anscherius fratrem quia vulnere labi 2.190 Albrici , ingemit , ac rapido conamine telum Contorquens , clamore gravi : Sator aetheris , inquit , Sic genus omne tuum propriis discriminet arvis , Ut fratres Italo torvus discernis in agro ! His dictis , volat ingenti stridore per auras 2.195 Cuspis in adversum ; clypeo sed pulsa rigenti Alipedi vadit mortem latura superbo. Hic mortem Albricus caperet , nisi proxima virtus Tolleret hunc iuvenum sociis et redderet armis. Milibus in mediis vadens : Quid inertia bello 2.200 Pectora , Ubertus ait , duris praetenditis armis O Itali ? Potius vobis sacra pocula cordi , Saepius et stomachum nitidis laxare saginis , Elatasque domos rutilo farcire metallo ! Non eadem Gallos similis vel cura remordet , 2.205 Vicinas quibus est studium devincere terras , Depressumque larem spoliis hinc inde coactis Sustentare ! Miser voces dum tollit inertes , Hasta subit latebras animi scrutata superbi , Wifredi librata manu super horrida fantis : 2.210 Infelix Galle , ausonios ne dicere pigros Fas tibi , ni fallor , digitis impacta monebit Hasta meis ! Visu ille truci dum prospicit hostem , Labitur , et carpit moribundus dentibus herbas. Hae diversa in parte vices utrumque cadebant. 2.215 Saevior at miseris instat regnator etruscis Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen , Nil vulgare legens , sed quae dignissima vita Funera , praecipuos annis animisque cruento Fert gladio : innumeris veluti leo forte potitus 2.220 Caedibus , imbelles vitulos mollesque iuvencas Transmittit ; magno furor est in sanguine mergi Nec nisi regnantis cervice recumbere tauri. Wifredum sed enim sonipes male fidus in armis Rumpentem frenos diversa per agmina raptat 2.225 Iam liber ; sic fessa manus. Venit hasta per armos Principis , et laevum iuveni transverberat inguen , Labentemque affigit equo. Fugit ille perempto Consertus domino , nec iam arma aut frena tenentem Portat adhuc equitem. Fratris iam membra regebat 2.230 Arduinus equo , laeva marcentia colla Sustentans dextraque latus. Singultibus artum Exhaurit thoraca dolor , nec vincla coercent Undantem fletu galeam ; cum multa gementi Valde gravis curvas perfringit lancea costas , 2.235 Exit et in fratrem , cognataque pectora telo Conserit Ille oculos etiamnum in luce natantes Sistit , et adspecta germani morte , resolvit. Procubuere pares fatis - miserabile votum Mortis - et alterna clauserunt lumina dextra. 2.240 Ac velut Edoni boreae cum spiritus alto Insonat Aegaeo , sequiturque ad litora fluctus , Qua venti incubuere , fugam dant nubila caelo : Sic regi , quacumque viam secat , agmina cedunt , Conversaeque ruunt acies , cadit obvia pubes. 2.245 Ut vidit socios regi dare terga sequaci Ildeprandus , abit clamans : Perstate sodales , Quid fugitis ? Spectate , virum si pellere ferro Porte queam ! Similes artus natura creatrix Huic dedit , ac similis sustentat viscera sanguis. 2.250 Num sacra riguit Styge ? Num penetrabile plantis Hunc modo tergus obit ? Mortali urgemur ab hoste , Haud legione , pium Domino quae servit ad usum. Sic ait , et toto connixus corpore telum Effundens , femur ingenti ferit eminus ictu 2.255 Ductoris Latii. Satis hoc ; et tollere gressum Pone citus facti cogente timore parabat ; Protinus intorquens iaculum sed ductor in hostis Os , terebrat faciem , quartis sine lege labellis Increpitans : Secreta tibi committere nullus 2.260 Audebit , Tyrrhene , dehinc , quod apertus abunde Hac ittacque flues. Sint haec monumenta , minorem Te frustra voluisse meis illudere teils ! Ille quidem evasit sociûm circumdatus armis ; Sed victor animi tota succensus in ira 2.265 Innumeram ferro plebem ceu letifer annus Aut iubar adversi grave sideris immolat : Ite , Vociferans ; vestroque duci narrate , latinos Dividat an recte vobis mea lancea campos ! tyrrheni proceres iterum hinc atque inde pudore 2.270 Collecti statuunt gressum , firmantque vicissim Undique sese armis , oriturque miserrima caedes Amborum , et ferrum ferro sonat ; undique mistis Inter se stridunt mucronibus. Instat utrimqne Densa acies , rursusque novo respersa cruore 2.275 Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas. Quis modus ulterior , vel quae discretio belli , Ni finem dar et aetherea sator orbis ab aula ? Nocte instante solo tandem spissisque tenebris Concedunt maesti et trucibus dirimuntur ab armis.
INCIPIT LIBER III.
3.001 Tanta per ausonios defervere proelia campos , Non modo finitimis , longe sed fama remotis Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis. Brengario sed enim regum per stemmata iuncti , 3.005 Tendit ad imperium solito magis hispida plumis , Amplectens una populum saevumque tyrannum Gutture profuso. Coquit ille in pectore curas , Moxque vocans genitum : Duros , Sinbalde , maniplos , Inquit , age , et rapidis Italos pete cursibus agros , 3.010 Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos Insequitur bellis ; tamen hos per vulnera dicas Aut montis subito , mirum , succrescere partu , – Tot veniunt. Tantumne potis perferre dolorem , Nostra ut progenies propria vexetur in aula ? 3.015 Nec tibi bella dari vereor , si iunctus amico Iveris. At muris dicas servare superbos Forte animam , neque velle tuis famularier armis : Esto , vices mutabo dehinc , et moenia scindam Ausoniae , rutilam donec veniatur ad aulam 3.020 Clavigeri , et totos araris vacuabo furores. Paret ovans patri , simili succensus amore , Mox Sinbaldus , et electo comitante ministro , Ingrediens Latium , quosdam praemittit , amico Pacificum referant sese qui tollere gressum. 3.025 Consimili fervore subit pater obvius olli Brengarius , celsas nimium qua tollit in arces Se regnum ac subitis Rhenos discriminat oris. Hic ubi congressu dextras iunxere decoro , Rex inquit prior : O iuvenum fortissime , nostros 3.030 Cur velis penetrare locos , cunctatio nulla est. Nuntia vera satis. Solum rogitare necesse , Incolumem quia te nostris conspectibus offers , Si fruitur pater optatis tuus optime rebus. Inquit at ille : Valet genitor , commune levamen , 3.035 Teque valere cupit , pacatis foedere campis Mansuro Latii. Celeres idcirco subegit Nos petere Ausonias collecto milite terras. Interea loca tuta petit dux Gallicus , atqui Non geminis obstare sua virtute tyrannis 3.040 Posse videns. Illi fremitu , miserabile , clusos Irritant , hinc inde solum peragrando Latinum. Verum ubi cuncta silere vident hostilibus ausis , It monitu regis patrias Sinbaldus ad oras , Quod solus queat hostilem superare furorem. 3.045 Tertia vix lunae se cornua luce replerant , Hic laetus patriam postquam concessit ad aulam , En Wido agmen agens , iterum renovare furores Accelerat ; contra ductor depellere pestem , Instruit arma pius , tantosque recidere fastus. 3.050 Nec latet Arnulfum , rursus succrescere bellum Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum Affore , cervicesque procaci adtollere fastu , Audiit , ac solio , quo forte sedebat , eburno Exsilit , ingentique domum clamore replevit : 3.055 Fortia iussa cito scribae sulcate papyris , Actutum populos cogant quae adstare iubenti , Quam varios linguis , tam duros pectore et armis. Namque iuvat Latio darum me visere amicum , Quem totiens Rhodanus vexat properante lemano 3.060 Milite. Quo fugient ergo ? Caelumne subibunt , An latebras terrae quaerent liquidive profundi ? Oderit Hesperiae , faxo , dux nomen amatae Improbus , extremis terrae vel postus in oris ! Talibus infessus metuenda mole catervas 3.065 Praestruit , irarumque graves emittit habenas : Eridanus veluti , nivibus fervore solutis , Praeruptum exit in arva fluens , camposque per omnes Cum stabulis armenta ruit , radicitus alnos Litoreas fluctu undarum labente resorbens. 3.070 Iamque solum tenet Ausonium dux ille verendus , Cum Widonis abit rancore soluta superbo Fama in castra rei. Sociis extemplo vocatis , Tunc ait : O proceres , quid opus depromere verbis , Quo res imperii vergantur pondere belli ? 3.075 Collectis quando Hister adest hinc inde fluentis Excidio nostri. Moneo , servate secundis Rebus eo vosmet , tantis ac parcite bellis , Abscedat donec proprios Arnulfus ad agros. Pingue solum interea regum dum lustrat uterque , 3.080 Pergami adveniunt urbem , quam detinet ultro Munitam iaculis nimium sudibusque praeustis , Natura tribuente locum satis arcibus aptum , Ambrosius , pesti miser heu ! devotus iniquae. Qui regum infelix postquam defertur ad aures , 3.085 Obsidione iubent densa circumdare muros , Ne capiat sociûm quemquam exteriusve remittat , Dispersi donec populi tot luce sequenti Conveniant , captumque locis emittere firmis Vi certent , ausit rursus ne talia quisquam. 3.090 Postera cum primum stellas aurora fugaret , Urbis ad excidium properat Germana iuventus , Undique luctifico sonitu compulsa tubarum. Hic fossas implent alii muroque propinquant , Pars scalis etiam tendunt conscendere turres. 3.095 Urget enim utrorumque nimis praesentia regum , Moenia quod retinent carum pro munere dantum. Omne genus contra telorum effundere cives Praedurisque parant hostes detrudere contis , Nec possunt obstare tamen ; tot milibus acti 3.100 Deficiunt. Verum cadit hic cum fragmine muri , Ille ruit fossus iaculo ; sine viribus alter Stat rationis inops. Reclusis undique portis , Urbs patet , hostili iam iam confusa tumultu. Ecce verenda prius nullo sub honore tenentur 3.105 Atria ; nam scissis pereunt velamina vittis Virginis , impulsusque sacer fugit ipse minister , Quorumdam stringunt ambas quia vincula palmas , Oscula quae solitae sacris sentire litatis. Ambrosius , auctor sceleris fomesque malorum , 3.110 Ut tandem videt immites dominarier hostes Arcibus , adscensu celeri petit ardua turris , Nil sibi sub tanto fidens superesse periclo , Aedibus ingenuis quondam iam Marte refertis. Pellitur inde tamen , victis accinctus et armis 3.115 Arnulfo manibus trahitur post terga revinctis. Ille calens ira , testatur cuncta creantem , Arboris hunc ramis subito demittier altae. Proh genus invisum leti , suspendere ventis Debita membra solo ! Mortalibus altera rerum 3.120 Pars datur , ac membris prohibetur gleba caducis. Hinc igitur iuvenum solvuntur frigore mentes ; Urbibus excedunt , laxisque repagula portis Disscindunt , hostesque feros in moenia linquunt. Sed quia non illis praedo tutacula terris 3.125 Obtinuit , subito Etruscas procinctus ad oras Vertit iter , regum imperio romana petentum Atria ; ne , summa forsan quia mansit in aula , Haud latuisse queat Gallus se dicere , postquam Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas. 3.130 Fugerat hic romana vafer sed culmina tandem , Ne lepidos caperent liquid foedata tyrannos. Hi tamen accitis hostilia crimina pandunt Signiferis , vexilla iubentque educere castris , Viribus ac totis clausas insistere portas , 3.135 Vi saltem reserantis adire ut limina caelum Principis ecclesiae liceat , ne frivola tantos Propellant figmenta viros et vota retardent Praesenti promissa loco templisque dicatis. Talibus imperiis talique hortamine regum 3.140 Induvias rapiunt cuncti Mavortis anheli , Commissas avidi ferro proscindere portas. Iam quia parta sibi speculantur nigra Quirites , Undique dissutis reserant penetralibus Urbem , Admittuntque duces veneranda ad delubra mites. 3.145 Hic ubi perfectis nituere altaria votis , Ardet inexpletum ductor proferre furorem Barbaras. Infrenes animos sic ira fatigat. Quid faciat , quo se vertat , quae moenia visat , Ignorat rationis inops. Nam summa tenebat , 3.150 Spes ubi pestiferis restabat postera gallis. At ductor Latii socium sine more tyrannum Ut videt ingruere , placido sic pectore coepit : Desine , rex vener ande ; satis virtute peractum , Nec decet ulterius socios deducere Rhenos. 3.155 Nam si itidem Wido victis spem ponit in armis , Adveniat tumidus , dextra hac , sine , posco domandus , Te dominante viris antiquo foedere iunctis. Mitior his dictis , patitur , repedare volentes Barbaricos proceres diverso ab limite lectos , 3.160 Germanae princeps metuendus et arbiter aulae. Vix proprios tetigit fines rex ille verendus : Legirupis en Wido tubis rediviva resumit Agmina , item vetitos cupiens pervadere campos. Saevior ipse etiam regni pater hostibus arma 3.165 Molitur , tantos avidus finire labores. Interea sors lecta Dei , circumdata saccis , Vota facit , vultum lacrimis altaria circum Suffusa , has imo referebat pectore voces : O rerum genitor , cunctis metuenda potestas , 3.170 Imperio qui bella regis pacemque perenni , Da tantos cessare dolos ; da criminis auctor Veloci pereat leto ; da tempora nostro Longa duci , quando gemina fert laude coronam , Virtutis merito , et generis quod stemmate pollet. 3.175 Audiit ista sator , totum qui curvat Olympum ; Mortis adesse diem cogit fera bella moventi , Sic tamen ut proprio componat lumina lecto. Ultima lux instat , nec iam spes ulla diei , Cum vocat hic natum tanto pro funere maestum , 3.180 Haec monita fractis promens memoranda loquelis : Nate , vides , quam dura premant dispendia vitam , Quae Pater ille hominum vetiti pro crimine pomi Intulit , et rupto maculavit foedere massam. Nec ultra patriis poteris tutarier armis , 3.185 Namque rapit natura diem somnumque reducit. Percipe verba tamen positi sub fine parentis , Et ratione vales quacumque , adsciscere forti Brengario. Hunc etenim fato meliore sequetur Hesperia , et nostris etiam dominabitur arvis. 3.190 Nec plura effatus , medio sermone resistit , Et vitam pariter moriens et famina linquit. Laetantur populi , mortis cecidisse ministrum , Et curis solvunt animos ac Marte lacertos : Ut cum sole malo tristique rosaria pallent 3.195 Usta noto ; si clara dies zephyrique refecit Aura polum , redit omnis honos , emissaque lucent Germina , et informes ornat sua gloria virgas. Pars quoque magna virûm properant , Widone sepulto , Orantes veniam Latii ductoris ad aulam , 3.200 Dum Widone satum , invalido comitante ministro , Deficiunt , duplici nimium discrimine maestum , Morte patris simul ac notis abeuntibus armis. At recolens praecepta patris , iubet ire sodalem , Qui pacem petat ac regem summissus adoret : 3.205 Ne memor esse velit genitoris bella gerentis , Sed legat in regnum sociali foedere amicum , Militiaeque etiam mavors si quando ministrum Bella ciet. Dux interea venerabilis aevo Fert pietatis opem venientibus ultro maniplis , 3.210 Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis , Praetendit solito verum pia viscera cunctis. Nuntius in medio demum ut Lamberticus adstat , Et quae sit fortuna viro pacisque voluntas Edocet , ipse pater mitis sic pectore reddit : 3.215 Aequa referre malis nimium sacra iura recusant. Namque poli sensum demissum traximus arce , Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis Tantum animam , nobis animum quoque , mutuus ut nos 3.220 Affectus petere auxilium et praestare iuberet. Nec genitus gignentis habet pro crimine noxam , Veridico cecinit quondam velut ore propheta. Quapropter veniat , noster dicendus amicus Hac ratione , fide violet ne iura protervus , 3.225 In levi cumulans genitoris pectore technam. Sin tenet ille dolum iuvenili mente resumtum , Colligat arma cito , patrique simillimus ultro Exercens studium , faxit per bella periclum. Percipit haec hilaris postquam iuvenilis alumnus , 3.230 Procidit , et supplex regi , veneratur amorem , Quo tellus , pelagus servant atque astra tenorem , Ne pontus liquidis arvum subvertat habenis , Aut ignita poli mergantur sidera lymphis. Hinc remeans , iuveni defert sua nuntia voti , 3.235 Ordine cuncta monens. Tandem rex optimus atque Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini Alluit egregiam fluvii cognomine dictam Urbem , in qua soliti regem spectare Latini. Mutua verba serunt , postquam promittit uterque 3.240 Mansurum foedus , roseis dum vecta quadrigis Fluctibus Oceani perfunditur orbita Phoebi , Aut tellus immota manet , nec pondere cedit , Undique pulcra tuens vertentem sidera mundum , Si tot vita virûm posset durare per annos. 3.245 O iuvenale decus , si mens non laeva fuisset ! Saepe datas volvit pacis rescindere dextras Fraudibus inventis. Sed enim ratione sagaci Deprendis , pater alme , dolos , ac murmura temnis. Tertia mox tamen hunc Latio produxerat aestas 3.250 Ubere telluris potientem pace sequestra : Ecce dies instat iuvenilibus aemula factis , Mortis acerba ferens. Studio iam vadit in altos Venandi lucos , cupiens sibi mittier aprum , Informem aut rapidis occurrere motibus ursum. 3.255 Avia sed postquam nimio clamore fatigant Praecipites socii , ipse uno comitante ministro Dum sternacis equi foderet calcaribus armos , Implicitus cecidit sibimet sub pectore collum , Abrumpens teneram colliso gutture vitam. 3.260 Bucina triste canens disiunctos usque sodales Convocat , ac domini letum crudele resignat. Hoc sonitu nemus omne tremit , fugiuntque volucres Elapsae pennis , possessaque lustra relinquit Omne pecus. Tanto sonitu glomeratur utrimque 3.265 Lecta manus comitum , disrupto et gutture mutum Flebilibus iuvenem vocitat clamoribus. Ille Nititur infelix fractas proferre loquelas ; Succidit in mediis equidem conatibus aeger , Ulterius nec lingua valet , nec verba sequuntur. 3.270 Haud segnes socii crates et molle feretrum Arbuteis texunt virgis ac vimine querno , Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem in stramine ponunt. Qualem virgineo demessum pollice florem 3.275 Seu mollis violae seu languentis hyacinthi , Cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit , Non iam mater alit tellus viresque ministrat : Talibus expostum studiis ad templa reportant , Ut condant digno iuvenilia membra sepulcro. 3.280 Hic ubi ductoris replevit nuntius auris Brengarii , Widone satum cecidisse coactum Cornipedis tergo , trahit has de pectore voces : Heu mortis metuenda lues , quae dulcibus annis Inseritur , tristesque negat componere soles ! 3.285 Dignior hic genitore foret , compluribus ille Vixerit ac Latium quamvis turbaverit annis. Undique tota cohors regni concurrit in unum Vociferans : Pie rex , nostri miserere laboris , Ne geminis posthac cogamur adesse tyrannis , 3.290 Cum solus placeas rebus superesse Latinis. Ut Phoebo roseis arvum laxante quadrigis Vere novo , gaudent pecudes foetuque gravantur , Humor adest herbis ac vastis semina sulcis , Gratus aer pennis , aequorque meabile nautis ; 3.295 Cuncta nitent ; succedit enim natura creatrix , Et rebus proprias certo dat tempore formas : Hand secus Italiae gestit sub principe tellus , Impacatus ubi ab superis cum prole recessit Guido ferus , fastusque odii moriendo rosolvit.
INCIPIT LIBER IV.
4.001 Quarta igitur Latio vixdum deferbuit aestas , Hac ratione iterum solito sublata veneno Bellua , Tyrrhenis fundens fera sibila ab oris , Sollicitat Rhodani gentem ; cui moribus auctor 4.005 Temnendus Ludovicus erat , sed stirpe legendus , Brengario genesi coniunctus quippe superba. Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per arvum ; Sed vetuit Fortuna. Modo quia nuntia votis Accipit , extemplo sociis ad tecta vocatis 4.010 Regia : Quae totiens , inquit , volvistis amici , En volvenda dies ultro attulit ! Este parati , Praedulcesque petamus agros ! Nam rure vocamur Vicino Italiae. Fires huc forte superbas Dum tulero , propriis discedet ductor ab oris. 4.015 O miser inque dies miser , invictumne lacessas ? Num te fama ducis totum vulgata per orbem Praeterit ? O Genitor rerum , compesce furores ! Nescio namque , mali quid mens praesagat eunti. Iamque valens modicum invalidos Provincia alumnos 4.020 Legat in ausonios inimico nomine campos. Nec victor decus et Latii , spes unica regni , Tunc veneti servare solum de nomine dictum Quartanam patiens poterat , nec tendere bellum Hostibus , immodicas animo sed decoquit iras : 4.025 Ut caveis cum forte leo vinclisque tenetur , Non artus agitare valet , non promere vires , At duro premitur tantum sub lege magistro ; Forte aliqua partos valeat si rumpere nodos , Atque diu desueta cruor madefecerit ora , 4.030 Ipse lacer custos iras prior imbuet , inde Obvia turba virum morsus satiabit amaros. Interea Ludovicus ovat , regnumque fatigat Fastibus , ac tantos sibimet blanditur honores , Hoste velut necto spoliis potiatur opimis. 4.035 Infaustus Veronae etiam contendit ad arcem. More pii regis tamen , ut subsedit apertis Moenibus , antiquos sociis disterminat agros , Nil veritus ; metuenda nimis quia sustulit ipsum Fama , Berengarium leti dispendia passum. 4.040 Ah Latium , quis te tantis defenderet armis ? Ergo pius Genitor rerum , servato magistrum , Ne pereant uno Latialia gaudia leto ! Convaluit quia regnator tamen , undique lecti Conveniunt proceres laeti , vexillaque castris 4.045 Proripiunt , celeresque Atesis ad moenia tendunt , Haec obiter comi reserantes famina regi : Te petimus , pietatis honor , nec parva precatu Credimus haec ; urbem propriis si ceperis armis , Membra viros sine curtari , qui foedera regni 4.050 Proturbant totiens , damnum pietatis iniquae Ne patiamur ! Ad haec : Animis advertite , ductor , O proceres , inquit monitus , et crimina capto Ne conferte viro , generis quia sanguine pollet , Et forsan facinus maturis deseret annis. 4.055 Testetur pia iura poli , et dimissus abito. Hoc satis. Hi contra celeres cum murmure gressus Intendunt , rabidas acuentes pectoris iras ; Nil moti dictis , potius fera murmura rodunt , Non se posse malum posthac dimittere inultum. 4.060 Talibus adveniunt urbem , muroque propinquant. Ilicet admissi penetrant miserabile templum , Quo Ludovicus erat , subito rapiuntque ligantque , Et pulcros adimunt oculos. Securus in aula Porte sedebat enim , idcirco pia munera lucis 4.065 Perdidit , obsessus tenebris quoque solis in ortu. Tu ponens etiam curtum femorale Johannes , Alta tenes turris , si forte resumere vitam Sis potis ; hinc traheris tamen ad discrimina mortis , Et miser in patria nudus truncaris arena. 4.070 Nuntius at postquam sociorum allabitur aures , Praelatum iuvenem communi lumine cassum , Consilii fugiunt inopes , passimque recedunt : Flante velut zephyro liquescunt aeros aurae Vere novo , gremium solvunt cum rura coactum 4.075 Frigore brumali crebris boreaeque pruinis. Nec removere viros cessat de parte superbos Fortis Adalbertus , iuvenilibus obsitus annis , Apenninicolas fausto qui nomine turmas Elicit , egregio cupidus servire magistro. 4.080 Emicuit subito in mediis lux alma tenebris , Et rediit pax grata piis , procul agmine tristi Exempto , patriaeque duce ac genitore recepto. Qui licet effusos toto egerit orbe triumphos , Cluserat imperii necdum diademate vultum , 4.085 romana steterat rutilus nec vestibus aula Induperatorum solito de more parentum. Cur ? Nisi quod vicisse dolos virtute decebat , Ad summum transire gradum , nisi saepe vocatum ? Summus erat pastor tunc temporis Urbe Iohannes , 4.090 Officio affatim clarus sophiaque repletus , Atque diu talem merito servatus ad usum. Quatenus huic prohibebat opes vicina Charybdis , Purpura quas dederat maiorum sponte beato , Limina qui reserat castis rutilantia , Petro , 4.095 Dona duci mittit sacris advecta ministris , Quo memor extremi tribuat sua iura diei Romanis , fovet Ausonias quo numine terras , Imperii sumpturus eo pro munere sertum , Solus et occiduo caesar vocitandus in orbe. 4.100 Talibus evictus precibus , iubet agmina regni , Quîscum bella tulit , quîscum sacra munera pacis , Affore , quae tanti gressum comitentur honoris , Iamque iter emensus postquam confinia Romae Attigit , ire iubet celeres ad templa sodales , 4.105 Vicinum qui se referant. Sonat ecce Sabura Vocibus elatis populi : Properate faventes ! Rex venit , Ausoniis dudum exspectatus ab oris , Qui minuet solita nostros pietate labores ! Fervere tunc videas Urbem et procedere portis , 4.110 Quot Roma gremio gentes circumdat avito. Interea princeps collem qui prominet Urbi Praeteriens , ubi se prato committit amoeno , Singula quaeque modis incendunt aethera miris Agmina. Namque prius patrio canit ore senatus , 4.115 Praefigens sudibus rictus sine carne ferarum , Indicio , devicta cadent temtamina posthac , Si qua hostes animo cupient agitare ferino. Daedaleis Graius sequitur laudare loquellis ; Stoicus hic noster cluibus quia pollet Athenis 4.120 Et sollers iter in Samia bene callet arena. Cetera turba pium nativa voce tyrannum Prosequitur , totaque docet tellure magistrum. Hic etiam iuvenes nitida respergine creti Alter apostolici nam frater , consulis alter 4.125 Natus erat – pedibus defigunt oscula regis. Hinc ubi praesul erat , gressum comitantur herilem Vestibuli ante fores , graduum qua pervius usus Advehit ornatam cupidos intrare per aulam. Ille quidem sacro fulgens residebat amictu , 4.130 Altarisque subibat ovans hinc inde minister. Quid referam populos istinc illincque coactos , Undantesque gradus , cum rex ad templa subiret , Evectus pastoris equo ? Mox quippe sacerdos Ipse futurus erat , titulo res digna perenni. 4.135 Advenit ut tandem , lecto comitante ministro , Atque pedes sensim gradibus conatur ab imis , Undique turba premit , cui vix obstare satelles Voce valet nutuque minans. Erat omnibus ardor Cernere praesentem , cupiunt quem saecula , regem. 4.140 Ter quoque sacra pius gradibus vestigia fixit , Maiestate manus cogens cessare tumultus Undantis populi. Postquam conscenderat omnem Adscensum , aureolo praesul surgens cliothedro , Oscula figit ovans , dextramque receptat amicam. 4.145 Hinc adeunt aulam , pariter tibi , Petre , dicatam , Ianitor aetherei pandis qui limina templi. Ante fores stant ambo domus , dum vota facessit Rex ; etenim se cuncta loco vovet ultro daturum , Quae prius almifici sacris cessere tyranni. 4.150 Ilicet his verbis volvuntur cardine postes , Extollitque sacer laudes per templa minister. Utpote Silvestrum videat properare magistrum , Constantinum etiam typico baptismate lautum. Nec minus his decus orbis inest rerumque potestas , 4.155 Tempora ni peiora forent impulsaque cessim. Iam tumulo piscatoris sacra purpura regis Sternitur , et Christus lacrimis pulsatur obortis. Templa petit ductor posthaec , ubi fercula dono Pastoris digesta nitent. Setina propinant , 4.160 Ac , decet ut regem , variant tuceta ministri. Mox croceis mundum lampas phoebea quadrigis , Luce Deus qua factus homo processit ab antro Tumbali , perflat. Populus concurrit ab Urbe , Cernere vestitum trabea imperiique corona 4.165 Augustum. Replicata calent spectacula totis Aedibus , auratis splendent altaria pannis , Cum princeps nitidus Tyrio procedit in ostro , Tegmina vestitus crurum rutilante metallo , Quale decus terrae soliti gestare magistri. 4.170 Advenit et Domini pastor praepostus ovili , Officio laetus , quamvis resonaret utrimque Clamor : Ades praesul ! Totiens quid gaudia differs Innumeris optata modis ? Per vincla magistri Te petimus , depone moras , et suffice votis ! 4.175 Talibus arae adeunt gestis apsida sacratae Lumina terrarum. Modicum post en diadema Caesar habet capiti gemmis auroque levatum , Unguine nectarei simul est respersus olivi ; Caelicolis qui mos olim succrevit hebraeis , 4.180 Lege sacra solitis reges atque unguere vates , Venturus quod Christus erat dux atque sacerdos , Omnia quem propter caelo reparentur et arvo. Iam sacrae resonant aedes fremituque resultant Clamantis populi : Valeat tuus aurea princeps 4.185 Roma diu , imperiumque gravi sub pondere pressum Erigat , et super a sternat virtute rebelles ! Perstrepuere nimis ; sed facta silentia tandem. Lectitat augusti concessos munere pagos Praesulis obsequio gradibus stans lector in altis , 4.190 Caesare quo norint omnes data munera , praedo Ulterius paveat sacras sibi sumere terras. Dona tulit perpulcra pius tunc denique templo , Baltea lata ducum , gestamina cara parentum , Gemmis ac rutilo nimium pretiosa metallo , 4.195 Ac vestes etiam signis auroque rigentes , Distinctum variis simul ac diadema figuris. Quid referam , quantis replerit moenia donis. Nonne maris paucas videor contingere guttas , Syrtibus atque manu sumptas includere arenas , 4.200 Quando brevi tantos cludo sermone triumphos ? Doctiloquum , credo , labor iste gravaret Homerum , Officio et genuit tali quem Mantua dignum. Nec temtabo meis ultra fastidia dictis , O iuvenes , inferre , calet quîs pectore sanguis , 4.205 Et plectro meliore movet praecordia Clio. Mille mihi satis est metris tetigisse labores ; Maevius atque licet videar , vos este Marones , Et post imperii diadema resumite laudes !
|