|
Títol : El matrimoni Servando i Vvisilo donen a Sancti Petri seu de Vico cases i orts a Valdemania, terme de Sevedano en el comtat d'Ausona. Resum : El matrimoni Servando i Vvisilo donen a Sancti Petri seu de Vico cases i orts a Valdemania, terme de Sevedano en el comtat d'Ausona. bens que els hi vingueren dels seus pares, de compres i per (casament?) d'Igilo, filla de Vvisilo. Dates : 904-III-13 Lloc : Osona Autor : Original : Si Bibliografia : - Text crític a: Catalunya Carolíngia. Els Comtats d'Osona i Manresa D.58
Text crític a: Diplomatari de la Catedral de Vic D.35
Antropònims : (14) -
Topònims : (5) -
Datació : - Facta ista carta III. idus marcii, o VII. regnante Karulo rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : III-13
Text : - In nomine Domini. Ego Servando & uxor mea Vvisilo donatores sumus domum Sancti Petri apostoli sede Vico casas cum cum curte & orto , & arboribus , & ficulleas , & pisas luctes qui ibidem sunt , cum ipso caput.aquis a rigandum , & modiata de vinea. Qui mihi advenit per comparacione per genitores , & a uxori mee per X. per lectusa de filia sua nomine Igilo. Et est ec omnia sicut superius resonat in comitatum Ausona , in terminio Sevedano , in Valdemania. Et afrontat ipsas casas , cum curtes & ortos , & arboribus , & ipsas ficulleas , & ipsa trillia , cum suo caput aquis : de orientis in casas de Argemir cum res suos vel in teram de Ramio levita , de meridie in via , de occiduo similiter , de circii in vinea de Levegelde. Et ipsa vinea que dicunt de Aladeo afrontat : de orientis in vinea de Segoado , de meridie in via , de ociduo in vinea de Sigerando , de circi in via. Quantum in istas afrontaciones includunt , sic dono a domum Sancti Petri ec omnia sicut superius resonat cum ipsos vimeners ab integrum , cum exios earum est manifestum & de nostro iure in vestro trado a potestatem ad proprium. Quod si nos donatores aut ullu omo qui vult disrumpere non oc valeat vindicare , set componat in duplo quantum ad eo inmeliorata fuerit perpetim abitura , & cum Iudas Scariod parte recipiat. Et in antea ista donacio firmis & stabilis permaneat omnique tempora. Facta ista carta III. idus marcii, o VII. regnante Karulo rege. Sig+num Servando. Sig+num Vvisilo , qui ista donacione fecimus & firmare rogavimus. Sig+num Altemir. Sig+num Sigirado. Sig+num Adalec. (Crismó) Geldredus levita , qui ista carta rogatus scripsit & sss. die & anno quod supra. Traducció : - Versions : - Web : - Comentaris : - |