Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : MantalamMantaille

Grafies : Mantalam, Mantalensis, Mantulam

Tipologia : genèric en territori Vienne

Documents :

D01144(Vienne)

  1. Mantalam, genèric
    1. Cum convenissent sancti Patres in nomine Domini Salvatoris mundi , conventum celebraturi apud Mantalam , territorii Viennensis , de multis ecclesiae negotiis tractaturi , & sanctae sollicitudinis secretarium penetraturi , multis emergentibus , & suimet consideratione cogentibus , sacerdotalis affectus ex antiquo patrum cordibus infusus , evidenter dictavit , ejus personae curam gerere , cujus adminiculo tam in veteri testamento quam & in novo , consuevit populi condignum regimen exhiberi.
    2. Actum apud Mantalam publice , anno Incarnarionis.Dominicae DCCCLXXVIIII. indictione XII. , idibus Octobris
879-X-15 Alterat. Concili celebrat a Mantalam , territorii Viennensis després de la mort de l'emperador Karoli i del seu fill el rei Ludovicus on vint-i-sis bisbes , considerant la tutela del Papa Joanem i la seva influència entre Galliis i a Italia trien a Bosonem com a rei.
D01145(Vienne)

  1. Mantalensis, genèric
    1. Sacra synodus Mantalensis territorii Viennensis , in nomine Domini nostri congregata , simul cum primoribus , inspirante divinitate summae majesiatis , sincera devotione , vestram prudentiam , clariffime Princeps , adit , petens addiscere vestra certissima responsione , qualem vos velitis in principatu quo vos sublimari per divinam misericordiam optamus , omnibus ostendere.
>879-X-15 Anunci de la designació per el carrec reial fet per el concili de Mantalensis al príncep Boso.

Bibliografia :

Web : Wikipedia geoportail.fr


Tipologia : vila en bisbat Vienne

Documents :

D01155(Vienne)

  1. Mantulam, vila
    1. Quandam vero villam nomine Mantulam gloriosissimus rex Boso . piiddimus senior meus , praecepto magnitudinis suae mihi quondam contulerat ad habendum & possidendum , hanc cognavi Deo offere , qui quamvis nihil indigeat , tamen juste oblatis sibi muneribus semper fuisse reperitur delectatus . maxime ad hoc provocatus quod eamdem praefatam villam olim subditam fuisse audierum ecclesiae Sancti Mauritii Viennensis.
    2. Is namque praefatus comes per instrumenta chartarum quamdam villam suam nomine Mantulam , quam si excellentissimus rex Boso praecepto largitatis suaue dederat , cum omnibus suis appendiciis Deo & sancto ejus Mauritio ac ecclesiae nostrae contulit.
[879-X-15 - 887-I-11] Document perdut. Boso dóna al comte Teutbertus la vila de Mantulam.
D01156(Vienne)

  1. Mantulam, vila
    1. Quamdam vero villam nomine Mantulam gloriosissimus rex Boso piissimus senior meus , praecepto magnitudinis suae mihi quondam contulerat ad habendum & possidendum , hanc cogitavi Deo offerre , qui quamvis nihil indigeat , tamen juste oblatis sibi muneribus semper fuisse reperitur delectatus , maxime ad hoc provocatus , quod eamdem praefatam villam olim subditam fuisse audierim ecclesiae S. Mauritii Viennensis.
    2. Denique amodo & usque in sempiternum praedictam villam cum omnibus suis adjacentiis a rectoribus praefatae ecclefiae Viennensis teneri , possideri , & ordinari volo , seclusis & exheredatis ab ea omnibus heredibus meis , pro amore Dei , & pro desiderio vitae aeternae.
887 Alterat. El comte Teutbertus dóna a l'església de S. Mauritii Viennensis i als seus rectors la vila de Mantulam.
D01157(Vienne)

  1. Mantulam, vila
    1. Is namque praefatus comes per instrumenum chartarum quamdam villam suam nomine Mantulam , quam ei excellentissimus rex Boso praecepto largitatis suae dederat , cum omnibus suis appendiciis Deo & sancto ejus Mauritio , ac ecclesiae nostrae contulit.
    2. At ego viceversa jure beneficiario eamdem villam Mantulam eum ominibus suis adjacentiis ei refundo & condono , & insuper quamdam aliam villam ecclesiae nostrae nomine Ebaonem , sive Tortilianum cum omnibus quae ad eam pertinent , ejus dominationi concedo.
    3. Insuper etiam Geniciacum , villam sancti Mauricii cum omnibus ibidem pertinentibus atque aspicientibus , ea scilicet ratione ut quamdiu ipse comes Teutbertus & uxor ejus carne vixerint , easdem tres villas Mantulam scilicet , & Ebaonem , necnon & Geniciacum lege beneficiaria usuque fructuario teneant , ordinent , & secure possideant , misericorditer servientes earumdem villarum tractantes , sicut rerum Deo dicatarum convenit servientes tractari , quae deserta sunt restaurando , & quae destituta reaedificando , & quae non sunt vestita revestiendo , & ipsa die solemnitatis S. Mauricii solo [...] persolvant ad luminaria & vestituram ecclesiae ejusdem Sancti Mauricii.
887 Alterat. Bernuinus bisbe Viennensis reb del comte Teutberto la vila de Mantulam qui la rebé en precepte del rei Boso.

Bibliografia :

Web :


Creat 2020-02-21. Darrera modificació de la pàgina el 02 de October del 2021 a les 19h02