Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : Sancti NazariiCatedral d'Autun
Saint-Nazaire d'Autun

Grafies : Sancti Nazarii, Sancto Nazario, Beati Nazarii, Sancti Nazari

Tipologia : generic , seu o església o claustra en bisbat Aeduae o en castell Sancti Nazarii

Documents :

D01133(Autun)

  1. Sancti Nazarii, església
    1. Montem quoque qui uocatur Senmurus cum ecclesia que supra est et duobus molendinis iamdicte ecclesie suo que presuli Adalgario eternaliter delegamus et delegantes concedimus et de nostro iure in ius et dominationem Sancti Nazarii , regio more , transfundimus.
879-XI-8 A Lugduno , el rei Boso confirma a Adalgarius bisbe Eduorum els preceptes dels seus antecessors per l'abadia de Flauiniaco.
D01107(Autun - Nerondam)

  1. Sancto Nazario, genèric
    1. Quocirca noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium atque nostrorum unanimis universalitas quoniam nos , ad deprecationem Rikardi comitis Augustidunensis villam Taniacum quae olim a pravis antecessoribus nostris ab episcopatu sublata fuerat & comitatui societa , nonis & decimis adhuc ad jamdictam ecclesiam venientibus , ob Dei amorem aeternorumque premiorum retributionem Sancto Nazario praesentique praesuli Adalgario seu successoribus ejus aeternaliter reddimus & delegamus , quae siquidem villa sita est in comitatu Avalensi.
880-XI-30 En la vila de Nerondam Karlomannus a restitueix la vila de Taniacum de comtat Avalensi a Sancto Nazario i al seu bisbe Adalgario.
D00943(Borgonya)

  1. Nazarii, església
    1. Adalgarius divina miseratione sanctae matris ecclesiae beati Nazarii praesul , omnibus ad quos hoc scriptum nostrae mediocritatis pervenerit pie in Christo viventibus.
    2. Ob quam rem deprecantibus nobis sub Theodorico comite villam Beliniacum , quae retro ab ecclesia Sancti Nazarii ex longinquo fuerat abstracta , praecepto suae auctoritatis restituit , & ad usus canonicorum nimium destitutorum aeternaliter delegavit.
    3. Eo autem abeunte viam totius carnis , magnificus dux Boso comitatum Augustudunensem pacifica susceptione adeptus est , cujus munificentiam humili prece precantes , obtinuimus amore & timore Dei ut in eleemosyna domini Karoli imperatoris augusti filiique sui Ludovici atque suae , cujus tunc potestatis erat , ob amplioris firmitatis augmentum ipsum praeceptum , quod exinde factum fuerat , super altare beatissimi martyris Nazarii mittere juberet.
    4. Nobis autem quibus tunc temporis hujusmodi largitionis pia confirmatio omnipotentis Dei misericordia operata est , visum fuit ut unam villarum id est Beliniacum , stipendiis clericorum Sancti Nazarii scripto nostrae auctoritatis confirmaremus.
    5. Statuimus ergo & auctoritate beati Petri , imo per eum nobis a Deo collata decernimus , ut hae sanctae res sine aliqua substractione & injusta minoratione vel commutatione , usibus canonicorum Sancti Nazarii deserviant , eorumque utilitatibus necessaria subministrent ,
<883-III-6|[887 - 893] Alterat. Adalgarius bisbe de la seu del beat Nazarii institueix que els bens confirmats al bisbat per l'emperador Karolo i el seu fill el rei Ludovici , el comte Theodorico i el duc Boso abstrets del bisbat retornin al servei dels canonges de Sancti Nazarii.
D01014(Trupesiacum - Borgonya)

  1. Sancti Nazarii, claustra
    1. Praeterea jamdictus praesul decreverat , auctoritate nostra confirmaremus , ut quisquis clericorum Sancti Nazarii episcopatus mansiones suas infra claustra aedificare voluerit , securus adimplere possit absque cujuslibet hospitalitatis oppressione quatinus liberius pro nostra & totius generalitatis utilitate , divinam pulsare valerent pietatem , atque easdem mansiones cum ipsa terra post obitum suum cuicumque ex clero ipsius ecclesiae voluerint vendendi & donandi liberam habeant potestatem.
883-III-6 Estant en la vila de Trupesiacum el rei Karlomannus confirma a Adalgarius bisbe Augustidunensium la possessió de l'abadia de Flavigniacum i les viles de Beliniacum , Lucennacum i Lantiliacum segons precepte anterior del propi bisbe.
D00799(Meung)

  1. Sancti Nazarii, genèric
    1. ilico quod ab hac luce suprepta fuerit , prefatae res ad pote[...]em Sancti Nazarii redeant , veluti in nostrae altitudinis precepto , quod Adelgerio ex jamdictis rebus fecimus , insertum habetur.
890-VI-22 En el monestir de Maduino el rei Odó retorna a la seva fidel Ema les possessions que li havien estat ocupades per Adelgarius bisbe Eduensis.
D00919(Borgonya)

  1. Sancto Nazario, església
    1. Quamobrem noverit omnium sance Dei ecclesie fidelium nostrorumque unanimis generalitas , quoniam adiens celsitudinem nostram Adalgarius reverendus Eduorum episcopus humiliter nostre retulit serenitati qualiter villam Tiliniacum , quam nos jure proprietatis possidere videbamur , sanctus Leodegarius predicte ecclesie quondam pontifex ex suo propio Sancto Nazario ac prefate sue ecclesie eternaliter contulerat possidendam ; & postquam a precedentibus nostre prolis parentibus simulque heredibus injuste ac contra omnem legitimam racionem fuisset male usurpata ac temeraria pressumptione ab eadem ecclesia alienata a predecessoribus nostris regibus , post inquisitionem suorum procerum preceptorum suorum auctoritatibus , eidem fuerat solempniter restituta , insuper eciam apostolico privilegio roborata & multorum episcoporum generali excommunicatione , ne iterum violaretur innodata.
    2. Unde ad fidelissimam memorati Adalgarii venerabilis episcopi exhortacionem & dilecti fratris nostri Roberti illustrissimi marchionis consilium atque consensum , pro nostrarum animarum ac parentorum nostrorum remedio , & si quid in hac re offensionis videtur gratissima absolucione prenominatam villam Tiliniacum , cum omnibus ubicumque positis ad illam aspicientibus libuit serenitati nostre sepe nominato pontifici sueque ecclesie & restituendo reddi , & condonando largiri , eo quidem jure ut sit justa & legali donacione , sicut presissum est , ab episcopus prefate ecclesie extitit possessa inviolabiliter , eidem maneat restaurata : sin vero ut quidam nostre partis ministri referunt nostre proprietatis justius fuisse visa est , fiat nostra regali munificencia & nominati fratris nostri largicione a nostro communi jure in jus & dominacionem ecclesie Beati Nazarii & suorum pontificum mancipata ;
~892 Alterat. El rei Odó en consens amb el seu germà Roberti i a precs d'Adalgarius bisbe Eduorum restitueix la vila de Tilinaicum del pagus Osacrensi a l'esglesia del beat Nazarii.
D00928(Borgonya)

  1. Beati Nazarii, seu
    1. Sacrosanctae matri Ecclesiae Beati Nazarii Augustidunensis sedis ubi vir venerabilis Vualo episcopus , cum non modica canonicorum turba , divino fungi videtur officio
897-V Alterat? El matrimoni Ebbo i Rollindis fa donació al bisbe Augustidunensis Vualo i a la seu del Beati Nazarii d'un mansus en la vila de Camlogio de la vicaria Nigromitense del pagus Biturigo.
D00927(Borgonya)

  1. Sancti Nazarii, església
    1. Quamobrem , noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium & nostrorum praesentium scilicet & futurorum generalis unanimitas , quoniam adiens praesentiam nostrae serenitatis Richardus comes illustris & marchio , adhibito secum Wallone venerabili Aeduensis ecclesiae episcopo , retulit nobis qualiter antecessor ipsius episcopi castrum quod est situm in latere Aeduae civitatis , in quo mater ecclesia in honore Sancti Nazarii habetur sacrata , per praeceptum regium adeptus fuerat , & praesens pontifex hactenus libero est potitus arbitrio , & ob hanc causam quo liberius eum in restitutione illius ad custodiam sanctae ecclesiae invigilare delectet , precatus est ut illud eidem suaeque ecclesiae praecepto nostrae auctoritatis largiendo confirmaremus.
    2. Adiens insuper ut monetam ejusdem urbis dudum ab eadem ecclesia , pravitate quorumdam comitum indebite alienatam , nostra innovatione ei redintegraremus.
    3. Cujus rationabilem petitionem prospicientes , ob amorem Dei & reverentiam beati Nazarii atque ad deprecationem praenominati proceris , hoc nostrae confirmationis praecepto jamdictum castrum cum omni sua integritate ecclesiae Beati Nazarii & jamdicto praesuli ac successoribus suis , absque ulla judiciariae potestatis inquietudine , nostris futurisque temporibus habendum , regendum ac possidendum renovamus , delegamus & confirmamus.
900|904-VI-30 A Vermeriam el rei Karolus a precs del comte i marquès Richardus renova al bisbe Aeduensis Wallone i a la seva seu de Sancti Nazarii sita en el castell en el costat de la ciutat d'Aeduae els drets atorgats per els seus antecessors el reis Hludovici i Karoli.
D00925(Borgonya)

  1. Sancti Nazarii, genèric
    1. Propterea scire opportet omnes Dei fideles , praecipue autem summos regni principes eorumque ministros , qualiter residente domino Richardo nobilissimo marchione seu & clarissimis ejus filiis Rodulpho , Hugone atque Bosone elegantissimae prolis comitibus in villa Pulliaco , venit in praesentiam illorum Abbo missus & advocatus Wallonis venerabilis Augustodunensis episcopi , reclamans quasdam res Sancti Nazarii sitas in villa quae vocatur Canavas ad Tiliniacum pertinentes , contra Cadilonem & illius haeredes
901-IX-5 Alterat. En la vila de Pulliacum i en judici davant del marquès Richardo i els seus fills Rodulpho , Hugone i Bosone , Cadilonem retorna al bisbe Agustodunensis Wallone representat per el seu missus Abbo les propietats de Sancti Nazarii en la vila de Canavas a Tiliniacum.

Bibliografia :

Web : Wikipedia


Tipologia : castell al costat de ciutat Aeduae

Documents :

D00927(Borgonya)

  1. Sancti Nazarii, castell
    1. Quamobrem , noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium & nostrorum praesentium scilicet & futurorum generalis unanimitas , quoniam adiens praesentiam nostrae serenitatis Richardus comes illustris & marchio , adhibito secum Wallone venerabili Aeduensis ecclesiae episcopo , retulit nobis qualiter antecessor ipsius episcopi castrum quod est situm in latere Aeduae civitatis , in quo mater ecclesia in honore Sancti Nazarii habetur sacrata , per praeceptum regium adeptus fuerat , & praesens pontifex hactenus libero est potitus arbitrio , & ob hanc causam quo liberius eum in restitutione illius ad custodiam sanctae ecclesiae invigilare delectet , precatus est ut illud eidem suaeque ecclesiae praecepto nostrae auctoritatis largiendo confirmaremus.

900|904-VI-30 A Vermeriam el rei Karolus a precs del comte i marquès Richardus renova al bisbe Aeduensis Wallone i a la seva seu de Sancti Nazarii sita en el castell en el costat de la ciutat d'Aeduae els drets atorgats per els seus antecessors el reis Hludovici i Karoli.

Bibliografia :

Web :


Creat 2014-09-23. Darrera modificació de la pàgina el 11 de February del 2020 a les 11h56