Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : CapitinariusGleizasse
La Gleizasse
Vilalonga de Rasès
Villelongue-d'Aude

Grafies : Capitinarius, Capitanarios, Capitanarias, Trapas, Drappas

Tipologia : vila en comtat Rasès

Documents :

D00999(Compiegne - Rases)

  1. Capitanarias, locus
    1. Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae tam praesentibus quam & futuris , quia accesit ad nostrae mansuetudinis culmen quidam fidelis noster Leotricus , innotescens quomodo piae recordationis Karolus , avus scilicet noster , cuidam suo vasso Hildrico nomine quondam infra Septimaniam in comitatu Redensi quasdam suae proprietatis res , locum scilicet qui nuncupatur Capitanarias , qui etiam alio nomine vocatur Drappas , per praeceptum suae auctoritatis delegaverit , atque in proprium habendum contradiderit , & quomodo postea diutino transacto tempore , ipsius culpa exigente , iterum per verae discussionis judicium ipsae res , absque uno villare qui dicitur Savinianus , quem ante bannum vendiderat , & propter alias ejusdem proprietatis portiunculas , quas similiter antea per cartarum strumenta , si idonea comprobata fuerint , hominibus intra ipsos nostrae donationis terminos commanentibus per convenientiam conscriptam dederat , pleniter as fiscum nostrae donationis , praesente comite Acfredo , cum judicio determinato redegerint.
    2. Hoc denique adjecto propter donationem liberrimam quam ecclesiae fecimus , ne causa emptionis tantae potestatis vir intra ipsas fines sicut Capitanarios intermisceatur , cujus violenta dominatione honor ecclesiasticus concutiendo debilitetur , & quicquid jus fisci exinde exigere poterat totum nos pro aeterna remineratione eidem concedendo perdonamus ecclesiae , ut perpetuis temporibus clericis ibidem servientibus proficiat in augmentum , quatenus rectores ipsius ecclesiae cum omnibus ad se pertinentibus , cum clero & populo sibi subjecto , pro nobis actotius regni nostri stabilimento Domini misericordiam alacriter exorare delectet.

884-II-4 Alterat? El rei Karlomannus a petició del seu fidel Leotricus concedeix a l'arquebisbe Narbonensis Sigebodi i la seva seu les propietats en el comtat Redensi de Septimània que el seu avi Karolus havia cedit al seu vasso Hildrico.
D00795(Gòtia - Orleans)

  1. Capitinarius, vila
    1. Concedimus etiam ipsi ecclesiae in Redensi comitatu villam uae dicitur Capitinarius quae alio nomine nuncupatur Trapas , cum sua ecclesia quae est constructa in honore Sancti Martini , cum omnibus villaribus suis & adjacentiis suis , cum omni integritate absque divisione , silvis & vineis , pratis , pascuis , molendinis , aquis aquarumve decursibus & omnia ibidem & suis villaribus pertinentia.

888|890-VI-26 Alterat. Precepte del rei Odo per a l'arquebisbe de l'església Narbonensis i Redensis , Theodardus.

Bibliografia :

Web : Wikipedia

Conté :


Creat 2014-09-19. Darrera modificació de la pàgina el 15 de July del 2019 a les 16h33