Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : Floriacum / Sanctae Mariae semper virginis et Sancti Petri seu beati BenedictiFleury
Abadia de Fleury
Abadia de Sant Benet del Loira

Grafies : Floriacum, Sanctae Mariae semper virginis et Sancti Petri, Sancti Benedicti, Sanctae Mariae, Sanctae Dei genitricis Mariae et Sancti Petri et Sancti Benedicti Floriacensis, Sanctae Marie et Sancti Petri atque Sancti Benedicti Floriacensis, Floriacys, Floriacus

Tipologia : monestir o cel.la o genèric en Patriacensis o en pagus Aurelianensi

Documents :

D01285(Troyes - Fleury)

  1. Floriacus, monestir
    1. Igitur cum propter multiplices ecclesiae Dei curas Gallicanam adeuntes regionem , Trecas civitatem devenissemus , anno incarnatíonis Dominicae DCCCLXXVIII. , & ad resecanda quaelibet inutilia , vel statuenda ecclesiastica jura synodum generalem plurimorum celebraremus episcoporum , inter alía suggesiit auctoritati nostrae venerabilis partium vestrarum abbas , nomine Theotbertus , ex coenobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensi , quod idem monasterium quidam religiosus abba , Leodebodus nomine , monachis exstruxerit in honore Dei & sanctae Genitricis Mariae & necnon beati principis apostolorum Petri , quod revelatione divina per monachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc S. Benedicti pervenerit olim allatum , ibique reverenter humatum , sicut manifestissima confiar veritate , & quod propter stabilimentum monasticae religionis , piae memoriae gloriosus imperator Carolus per preeceptum suae auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit , partim a regibus , partim a religiosis hominibus pro amore Dei illic contributas , ut victum atque vestitum monachi ibidem Domino militantes deberent habere , necnon & hoc quod beatae recordationis pater ejus serenisiimus augustus in ipso loco hospitale nobilium , quod Porta appellatur , juxta regularem institutionem , itemque hospitale pauperum in sui parentumque suorum eleemosyna statuerit , & res ad hoc opportune agendum necnon alias ad. lumen ecclesiae administrandum jusserit deputari.
    2. Ut autem hoc privilegium certam obtineat fidem , & Dei famulis in jam dicto Floriacensi coenobio securiratem conferat , quamdiu Deus & Dominus noster ecclesiam suam durare voluerit , nostra id subscriprione roboravimus.

878-IX-5 Butlla del papa Joannes (VIII) per el monestir de Floriacus i el seu abat Theotbertus.
D00977(Borgonya)

  1. Floriacus, monestir
    1. Notitia qualiter vel quibus praesentibus , venientes Theodericus & Urso , filius & gener quondam Theoderici comitis , anno incarnationis dominicae DCCCLXXXV. , indictione III. , mense aprili , die sabbati , ad monasterium sanctissimi patris Benedicti quod vocatur Floriacus , in secretarium basilicae , ante praesentiam domni abbatis Theotberti
885-IV Alterat. Els fills del difunt comte Theoderici , Theodericus , Urso , Richardi i en el record d'un germà difunt tornen a l'abat Theotberti i als monjos del monestir de Floriacum la vila de Patriciaco , legat del difunt comte Heccardus que havia estat injustament alienada per el seu difunt pare.
D00830(Autun)

  1. Sanctae Marie et Sancti Petri atque Sancti Benedicti Floriacensis, monestir
    1. donatumque in perpetuum esse volo res meas quas de haereditate patris mei & matris meae michi remanserunt quae sunt sitae in pago Augustidunense , in agro Goloniacense , in villa quae vocatur Cisa , id est villare integrum cum casas indominicatas & quae sunt in Ardenna seu Brolio ad monasterium Sanctae Marie et Sancti Petri atque Sancti Benedicti Floriacensis loci , ubi praeest vir venerabilis abba Girbertus una cum turba plurima monachorum ibidem Deo famulantium
889-XI-2 Alterat? Els germans Vulfardus , Adelardo i Vulgrino fan donació a l'abat Girbertus del monestir Sanctae Marie et Sancti Petri atque Sancti Benedicti Floriacensis de bens en l'agro Goloniacense del pagus Augustidunense i en lloc anomenat Contriacus del pagus Cabillonense juntament amb els servents Indeldrico i Mardoerio.
D00648(Borgonya)

  1. Sancti Benedicti, genèric
    1. Notia warpitura & eos qui hanc notitiam subterfirmaverunt ubique veniens Wineterius & filius suus item Wineterius & Theodericus , in villa quae dicitur in Ulneto , ante monachos Sancti Benedicti nominibus Odoni , Ardoini , Ragenbaldo , Amirado , Gunberto , Ilgerno , Laurentio , Praesagio , Ansberto , Huboldo & aliis caeteris qui cum eos ibidem advocatis Sancti Benedicti aderant Rotardo , Girmaldo , Rotberto , item Rotardo
895-V Alterat? Notícia de la cessió feta a la vila d'Ulneto per Wineterius i els seus fills Wineterius i Theodericus als monjos de Sancta Maria de bens als pagus Augustidunense i Matisconense.
D00474(Autun)

  1. Floriacum / Sanctae Mariae semper virginis et Sancti Petri, monestir
    1. Propterea ego Wineterius notum fieri volo omnibus Dei fidelibus tam praesentibus quam futuris quoniam ego , pro Deo amore atque bonis mihi a servis illius largitis , dono quasdam meae proprietatis res monasterio Sanctae Mariae semper virginis & Sancti Petri apostolorum principis seu beati Benedicti abbatis quod vocatur Floriacum , quo corpus ejusdem reverendi patris requiescit
    2. quae sunt sitae in pago Augustidunense , in territorio Matornensi , in villa Corcellas , colonias VIIII. , quas de meo jure in jus & dominationem servorum Dei ex jam dicto coenobio transfero in futurum possidendas , cum consensu filiorum meorum Wineterio & Theoderico ;
    3. harum itaque trium villarum res cum mancipiis & omnibus ad easdem pertinentibus & cum supra memorato campo dono praefato loco & ministris illius ea tantum ratione ut , quamdiu Wineterius & Theodericus atque unus eorum haeres , Deo ordinate advixerint , jure beneficiario eas possideant , ita ut annis singulis , purificatione Sanctae Mariae XII. denarios persolvant & post illorum obitum , cum omni melioratione ad praedicti loci dominium revertatur.
    4. In villa quoque Bassiniaco & in loco qui dicitur Felici Vulpe , atque in villa Curtilis , Matisconensi pago , in villa Moncimano colonicam I. cum campo & prato quicquid visus sum habere , & circa fines ipsius monasterii , res libero in dominando fruantur arbitrio monachi ejusdem loci.
    5. Has igitur supra nominatos filios consensum , quasdam jure beneficiario adhuc retinens , quasdam vero ad praesens dimittens , per hanc meae traditionis cartulam saepe memorato monasterio & monachis illius dono , trado & perpetualiter concedo sicut supra habetur adnotandum , jure firmissimo maneat inconcussum.
898-V-25 Alterat? Wineterius , amb el consentiment dels seus fills Wineterio i Theoderico , fa donació al monestir de Sanctae Mariae i Sancti Petri , anomenat Floriacum.
D00489(Borgonya)

  1. Sancti Benedicti, monestir
    1. Notum igitur maneat omnibus sanctae Dei ecclesiae ac nostris fidelibus , praesentibus atque futuris quod religiosi viri ex monasterio Sancti Benedicti nostram adeuntes celsitudinem postulaverunt humiliter quatenus , ob eorum utilitatem ordinandam , nostra serenitate auctoritates quas propter stabilimentum monasticae religionis venerabilis Johannes , Romanae praesul ecclesiae , universique regni nostri episcopi necnon piae memoriae gloriosque patres nostri imperatores Hludowicus scilicet ac Karolus , super ordinatione ac electione proprii abbatis ex monachis ejusdem loci atque etiam ex villis ad victum vestitumque illorum proprie pertinentibus statuerunt renovando publice roboraremus.
    2. Actum monastrio Sancti Benedicti , in Dei nomine feliciter , amen.

900-X-30 Alterat? Estant al monestir de Sancti Benedicti , el rei Karolis dóna a la congregació , un precepte de renovació d'inmunitats.
D00536(Borgonya)

  1. Mariae et Sancti Petri et Sancti Benedicti Floriacensis, monestir
    1. In Dei nomine , Lambertus abbas ex monasterio Sanctae Dei genitricis Mariae et Sancti Petri et Sancti Benedicti Floriacensis , notum sit omnibus tam praesentibus quam & futuris successoribus nostris fidelibus sanctae Deo ecclesiae , quia postulavit nos quidam inluster vir nomine Adalgualo , cum uxore sua nomine Leutsinde , ut eis & duobus filiis Ingoberto & Erburga aliquid ex rebus ecclesiae nostrae sub usufructuario concederemus ; quod & fecimus ;
    2. In recompensatione pro hoc usufructuario dedit jam praedictus Adalgualo & uxor sua Leutsindis partibus Sancti Benedicti curtile I. cum vinea & terra arabili & prato & quicquid ibi aspicit , in pago Augustidunensi , vicaria Matisconensi , in loco qui vocatur Caciacus cum mancipiis nomine Teotbaldo & Dominica , terminatur ex una parte alodo Theoderici , ex alio , alodo Grimaldi , ex tertia , rivulus decurrens , quarta parte , via publica ;
    3. & in alio loco nomine Cacisello , in pago Augustidunense , vicaria Mastisconensi , quicquid ibi comparavit Rothardus & uxor sua Leutsindis de Ricbodo , sive in pratis , sive in terris arabilibus , excepto villare & silvis , totam medietatem ad integrum dederunt partibus Sancti Benedicti ;
907|912-XI Lambertus abat del monestir de S. Mariae , Sancti Petri et Sancti Benedicti Floriacensis , dóna al matrimoni Adalgualo i Leutsinde , en règim d'usdefruit , el beneficium del difunt vasall del monestir , Rotardi , amb l'església de Sancti Boniti. El matrimoni , per la seva part correspon amb bens sits en la vicaria Matisconensi del pagus Augustidunense.
D00540(Autun)

  1. Benedicti, cella
    1. venit ante praesentiam nostram quidam religionis monachus , Hersandus nomine , praepositus cellae piisimi patris Benedicti Patriacensis ex parte reverendi abbatis Lamberti quod est constructum in pago Aurelianensi , in agro Floriacensi
    2. intimans nos habere quamdam capellam subjectam cellae Enciacensi , cui sub nostro regimine praeesse cernitur Hugo venerabilis praepositus , quae videlicet capella in medio rerum Sancti Benedicti sita est ad praedictam cellam Patriacensem pertinentium , innotuit etiam esse aliam capellam subditam loco cujus curam gerebat , situ contiguam cellae Enziacensi , quam , pro oportunitate & congruentia circumjacentis terrae Sancti Benedicti , praenominatus abbas nobis commutare deposceret.
908-III Aymo abat del monestir de S. Martini de la ciutat d'Aeduae , per mediació d'Hugo , prepòsit de la cel·la sufragània d'Enciacensi , bescanvia amb Lamberti , abat de la cel·la S. Benedicti Patriacensis , per mediació del seu prepòsit Hersandus , la capella de Sancti Quintini per la de Sancti Desiderii.

Bibliografia :

Web : Wikipedia

Conté :


Persones :

  • Theotberti abat (D01285)878-IX-5 (Troyes - Fleury)
    Butlla del papa Joannes (VIII) per el monestir de Floriacus i el seu abat Theotbertus.
    (D00977)885-IV (Borgonya)
    Alterat. Els fills del difunt comte Theoderici , Theodericus , Urso , Richardi i en el record d'un germà difunt tornen a l'abat Theotberti i als monjos del monestir de Floriacum la vila de Patriciaco , legat del difunt comte Heccardus que havia estat injustament alienada per el seu difunt pare.
  • Girbertus abat (D00830)889-XI-2 (Autun)
    Alterat? Els germans Vulfardus , Adelardo i Vulgrino fan donació a l'abat Girbertus del monestir Sanctae Marie et Sancti Petri atque Sancti Benedicti Floriacensis de bens en l'agro Goloniacense del pagus Augustidunense i en lloc anomenat Contriacus del pagus Cabillonense juntament amb els servents Indeldrico i Mardoerio.
  • Lambertus abat (D00536)907|912-XI (Borgonya)
    Lambertus abat del monestir de S. Mariae , Sancti Petri et Sancti Benedicti Floriacensis , dóna al matrimoni Adalgualo i Leutsinde , en règim d'usdefruit , el beneficium del difunt vasall del monestir , Rotardi , amb l'església de Sancti Boniti. El matrimoni , per la seva part correspon amb bens sits en la vicaria Matisconensi del pagus Augustidunense.
    (D00540)908-III (Autun)
    Aymo abat del monestir de S. Martini de la ciutat d'Aeduae , per mediació d'Hugo , prepòsit de la cel·la sufragània d'Enciacensi , bescanvia amb Lamberti , abat de la cel·la S. Benedicti Patriacensis , per mediació del seu prepòsit Hersandus , la capella de Sancti Quintini per la de Sancti Desiderii.

Creat 2011-10-12. Darrera modificació de la pàgina el 07 de November del 2021 a les 11h29