Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : Sancto MauritioCatedral de Vienne
Saint Maurice de Vienne

Grafies : Sancto Mauritio, Sanctoque Mauritio, Sancti Mauritii, Sanctus Mauritius, Sancti Mauricii, Mauritii, Mauritium, Mauritio, Mauricii

Tipologia : genèric en bisbat Vienne

Documents :

D01157(Vienne)

  1. Mauritio, genéric
    1. Is namque praefatus comes per instrumenum chartarum quamdam villam suam nomine Mantulam , quam ei excellentissimus rex Boso praecepto largitatis suae dederat , cum omnibus suis appendiciis Deo & sancto ejus Mauritio , ac ecclesiae nostrae contulit.
    2. Postquam autem praedictus illuatrissimus comes Teutbertus & uxor ejus nobilissima carne desierint vivere , ambae ipsae villae ad potestatem S. Mauricii Viennensis sine interrogatione & absque dilatione revertantur , ita ut nullus sit deinceps qui eas teneat vel possideat sine voluntate & dominatione Viennensis episcopi.
887 Alterat. Bernuinus bisbe Viennensis reb del comte Teutberto la vila de Mantulam qui la rebé en precepte del rei Boso.
D00941(Vienne)

  1. SANCTI MAURICII, genèric
    1. SANCTI MAURICII CAPUT AST CIRCUMDEDIT AURO
    2. VIII. ANNO REGNI SUI.
887-I-11 Epitafi de la tomba del rei Bosó en la catedral de Sant Maurici de Vienne.
D00412(Vienne)

  1. Sancto Mauritio, genèric
    1. Quapropter ego in Dei nomine Rostagnus , sacre Viennense ecclesie archiepiscopus , casus universe carnis reminiscens , meorum quoque peccaminum pondus considerans atque de his indulgentiam consequi optans , ob annime mee emolumentum viteque eterne adipiscendum premium senpiternum , conferro Omnipotenti Deo ac Sancto Mauritio aliquantas res juris mei , quatenus misericordem Deum perpetuum amminiculatorem eundemque sanctum Mauritium intercessionem obtinere merear consequendo vitam
    2. Igitur , submotis rebus illis que in Balbiaco villa esse noscuntur , omnia prefixa & prenominata confero Omnipotenti Deo & domino meo Sancto Mauritio
    3. tali scilicet tenore quatenus dum advixero rerum ipsarum usu fructuario potiar & annuatim panis & nini modium I. in vestitura persolvam , sicque mee vite dicessum omnes prenominatas res ad communium & mensam fratrum Deo & Sancto Mauritio militantium , postposita omnium querimonia , integre deveniant & inconulse permaneat damnato & anathematis jaculo perculso.
[901-905]-VI-16 Rostagnus arquebisbe de l'església Vienense fa donació a l'església de Sancti Mauritio dels seus bens a la vall Levorensi de l'agro Eltevensi del pagus Viennensi.
D00417(Vienne)

  1. Sanctoque Mauritio, església
    1. Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum industria , praesentium scilicet & futurorum , quoniam venerabilis sanctae Viennensis ecclesiae Ragamfredus archiepiscopus , necnon & sacri palatii nostri nothariorum nostrorum summus , nostrae celsitudinis excellentiam saluberrimis expetiit precibus quatinus serenitas majestatis nostrae sanctae matri nostrae ecclesiae Viennesi Sanctoque Mauritio , cui idem praesul praeesse & prodesse dignoscitur
    2. res & praedia universa quascumque vel in quibuscumque locis & regnis seu comitatibus sita vel reperta esse noscuntur , quas praedecessores nostri gloriosi imperatores & reges necnon & sancta Romana ecclesia per praecepta & sacra privilegia a primitiva ecclesia pene ejusdem matris ecclesiae Sancti Mauritii Viennensis metropolim ad usque nostra tempora pia devotione piaque largitione contulerunt , seu quascumque viri religiosi de suis propriis & reditibus eadem exornaverunt , per nostrae largitionis praeceptum , immo imperialem auctoritatem , perennis ejusdem ecclesiae universa quaecumque habenda temporibus confirmaremus.
    3. Nosque justam immo rationabilem petitionem ejus libentissime annuentes , hoc serenitatis nostrae praeceptum fieri censuimus , per quod specialis mater nostra ecclesia Viennesis , immo Sanctus Mauritius , omnes res & villas , monasteria quoque & immunitates ac omnia praedia ejusdem matris ecclesiae ex temporibus antiquioribus usque nunc jure possessionis debitae , quae infra imperium ditionis nostrae ubicumque nota & cognita ac reperta fore noscuntur , indissolubili firmitate & innodatione perpetua obtineat.
    4. Unde & modis omnibus auctoritate imperiali jubendo praecipimus atque praecipiendo decernimus ut nullus comes , nullux judex publicus nec quislibet ex judiciaria potestate vel ullus ex fidelibus Christianis in ecclesiis , loca vel agros seu in reliquis possessionibus praefatae matris nostrae ecclesiae Viennesis , in quibuslibet curtis & territoriis quos tempore moderno juste & rationabiliter possidere videtur quaeque etiam deinceps aut per nos aut per quorumlibet fidelium devotionem divina pietas augeri voluerit , aut freda exquirat aut francos vel servos distringere audeat neque etian ad judicia publica venire compellat , sed sint sub tuitione atque ordinatione & immunitate seu defensione matris ecclesiae Sancti Mauricii suoque pontifici atque rectori.
904-X-31 Alterat? Estant a Vienne , l'emperador Lluís confirma el títols de Ragamfredus , arquebisbe de Vienne i rector de l'església de Sancto Mauritio.
D00443(Vienne)

  1. Sancti Mauricii, genèric
    1. Quocirca notum sit omnibus rectoribus sancte Dei ecclesie & successoribus nostris , quia ad deprecationem & salubrem ammonitionem domni Hugonis gloriosi ducis , necnon & idipsum reverende Sancti Mauricii caterve , libuit mansuetudini nostre in honore Domini nostri Jesu Christi suoque beatissimo martyri Mauricio & ob memoriam nostri eterneque vite remunerationem , facere auctoritatis prestariam super duas ecclesias jure eorumdem fratrum debitas , que sunt site , una in Repentinis villa , in honore Sancti Saturnini , & altera in Casciaco villa , in honore Sancti Mauricii dicata , per quam futuris temporibus adsque cujuspiam hominis disturbatione aut avulsione ipsas cum eorum territorio & decimis ibi pertinentibus ad victum in refectorii mensam obtineat , & sicut savens noster assensus annuit quandiu ibi ipsi eorumque sucessores Deo famulantes advixerint , sub suo jure gubernent , ordinent & possideant.
[911-926] Alexander bisbe Viennensis fa una prestaria a les esglésies de Sant Saturnini de la vila de Repetinis i la de Sancti Mauricii de la vila de Casciaco.

Bibliografia :

Web : Wikipedia


Tipologia : església dins dels murs de ciutat Vienne o com matris ecclesie Vienne

Documents :

D01155(Vienne)

  1. Sancti Mauritii, església
    1. Quandam vero villam nomine Mantulam gloriosissimus rex Boso . piiddimus senior meus , praecepto magnitudinis suae mihi quondam contulerat ad habendum & possidendum , hanc cognavi Deo offere , qui quamvis nihil indigeat , tamen juste oblatis sibi muneribus semper fuisse reperitur delectatus . maxime ad hoc provocatus quod eamdem praefatam villam olim subditam fuisse audierum ecclesiae Sancti Mauritii Viennensis.
[879-X-15 - 887-I-11] Document perdut. Boso dóna al comte Teutbertus la vila de Mantulam.
D01027(Vienne)

  1. Sancti Mauricii, església
    1. Sacro sanctae ac venerabilis ecclesia Sancti Mauricii que est constructa in urbe Vienna , ubi inluster domnus Odtramnus archiepiscopus vir venerabilis rector & pontifex preesse videtur.
882-I Alterat. A la ciutat de Vienne Arnara femina cedeix a l'arquebisbe Odtramnus i l'església de Sancti Mauricii de la ciutat una vinya en la vila Pociago de l'agro Pociacense del pagus Viennesi.
D01156(Vienne)

  1. S. Mauritii, església
    1. Quamdam vero villam nomine Mantulam gloriosissimus rex Boso piissimus senior meus , praecepto magnitudinis suae mihi quondam contulerat ad habendum & possidendum , hanc cogitavi Deo offerre , qui quamvis nihil indigeat , tamen juste oblatis sibi muneribus semper fuisse reperitur delectatus , maxime ad hoc provocatus , quod eamdem praefatam villam olim subditam fuisse audierim ecclesiae S. Mauritii Viennensis.
    2. Volo itaque ego Teutbertus Comes , omninoque desidero de mea propria substantia dominum Deum nostrum , & santissimum martyrem ejus Mauritium , ecclesiamque Viennensem pro viribus honorare , veraciter credens me ab eo honorandum qui mercedem se calicis aquae frigidae redditurum profitetur.
    3. Igitur ego praefatus Teutbertus comes , simul cum voluntate & consilio dulcissimae conjugis meae jam dictam villam Mantulam cum omnibus villis ad se pertinentibus , cum ecclesiis , cum servis & mancipiis & ancillis , cum vineis & campis , cum domibus & sylvis , cum pascuis & aquis , cum pratis & molendinis , & quaecumque ibi mea possessio est , vel inexquisitum generaliter ex integro Deo altissimo , & sancto ejus Mauritio ad Ecclefiam Viennensem per hanc chartam largitionis meae dono , trado , atque transfundo , Deumque solum cum santo ejus Mauritio heredem horum constituo , petens eumdem altissimum Deum.
887 Alterat. El comte Teutbertus dóna a l'església de S. Mauritii Viennensis i als seus rectors la vila de Mantulam.
D00852(Vienne)

  1. Mauritii, església
    1. Sacro sancte Dei ecclesie que est constructa in honore Domini Salvatoris & gloriosi Mauritii martyris sociorumque ejus , ubi dominus ac venerabilis Barnuinus archiepiscopus preesse videtur cum norma canonicorum suorum , qui competentibus horis in conspectu omnipotentis Dei in eadem ecclesia officia peragunt divina.
    2. Ego quidem Rostagnus & uxor mea Wandalmodis respectum superne clementie facti cedimus pro animarum nostrarum remedio , sicuti ceterorum sante Dei eclesie fidelium exempla , quasdam res ad suplementum canonicorum Sancti Mauricii , in comitatu Viennensi in villa Ampusio :
    3. De presenti donatione quapropter volumus & plenissima devotione decernimus ut istas prescriptas & designatas res nostras quandiu vixerimus ad usum & fructum libera potetstate retineamus , post nostrum vero amborum decessum prefati Sancti Mauritii canonici easdem res libera dominatione absque alicujus contradictione in suam recipiant potestatem & dominationem , ut faciant deinceps justa deliberatione quidquid eis visum fuerit , ea tamen firmissima deliberatione concedimus ut nullus episcoporum vel quislibet prelatus ecclesie a potestate canonicorum Sancti Mauricii abstrahere aut beneficiare unquam attentet , quod si fecerit , ut fraudator elemosinarum judicium deinoscat se subiturum.
    4. Si quis vero , nos aut aliquis ex heredibus vel quelibet persona , contra hanc donationem plenissima voluntate nostra facta venire aut aliquid contrarietatis inferre voluerit , non valeat vendicare quod repetit sed insuper sit culpabilis & plecturus canonicis Sancti Mauricii auri libras tres , & hec presens donatio nostra omni tempore inviolabilem obtineat firmitatem omni roboratione subnixa
889-IV Alterat? A Vienne el matrimoni Rostagnus i Wandalmodis fan donació a l'arquebisbe Bernuinus i a l'esgésia de Sancti Mauricii d'una vinya en la vila d'Ampusio del comtat Viennensi.
D00721(Vienne)

  1. Mauritii, església
    1. Sacro Sancta Dei matri Ecclesie infra muros Vienne civitatis site , in veneratione gloriosissimi Mauritii Martiris dicata , ubi Dominus ac venerabilis Barnuinus , ejusdem ecclesie Viennesis archiepiscopus pastor & rector habetur ,
893-III-27 Alterat. A Vienne, el matrimoni Dominicus i Eltrudis fa una donació a l'arquebisbe Viennensis Barnuinus.
D00668(Vienne)

  1. Sancti Mauricii, església
    1. Hujus ergo rei causam ego , in Christi nomine , Arestagnus animo perpendentes viscerabili sub tota mentis devotione , aliquas res jure mihi debitas hereditario , scilicet capellam in honore Sancti Ferreoli martyris dicatam , que videtur esse sita in pago Viennensi , in villa vel in loco qui dicitur Sablonis , una cum omni presbyteratu & dote sua , videlicet un vineis & terris & curtilis & mansionibus , pro anime mee remedium , patrum ac matris mee fratrumque meorum , ecclesie Sancti Mauricii , matris ecclesie Viennensis , ejusque canonicis inibi Deo militantibus & diurnis celebrantibus sacris officiis perpetualiter trado atque ad perpetuum possidendi & habendi hereditatem transfundo :
    2. eo quoque pacto atque ratione , ut tantumdem omnibus diebus vite mee usum & fructum inde recipiam , pro qua causa etiam in vestitura annuatim festivitate beati Ferreoli martyris ecclesie Sancti Mauricii matris ecclesie a cera duas persolvam libras ; post dicessum quoque meum , prefata ecclesia Sancti Ferreoli , cum omni suo presbiteratu , sub jure & dominatione beati Mauricii matris ecclesie Viennensis atque sub ordinatione & dispositione ejusdem ecclesie fratrum perpetualiter maneat.
895-IV-4 Arestagnus deixa a l'església de Sancti Mauritii mare de l'església Viennesi la capella de Sancti Ferreoli de la vila i lloc de Sablonis en el pagus Viennesi.
D00421(Vienne)

  1. Sancti Mauricii, església
    1. praesentiam nostri accedentes , innotuerunt quandam partem villae quae vocatur Fornis , in comitatu Viennensi sitam , temporibus priscis a religiosis christianis matri ecclesiae Sancti Mauricii Viennensium urbis conlatam , non longo tempo praeterito inter reliquarum subtractionem rerum injuste ob incuriam priorum praelatorum ejusdem ecclesiae actuariorum fuisse sublatam.
    2. Unde sereniattem nostram suppliciter expetierunt quatinus , ob amorem Christi necnon & pro levamine & memoria genitorum nostrorum , quorum corpora in eadem matre ecclesia fore noscuntur humata , ac pro amabili eorum deprecatione , jam dictam partem villae Fornis , quae injuste subtracta fuerit , una cum ecclesia in honore Sancti Nazarii juris pertinentia , cum reditibus universis ac possessionibus , juste redderemus ac reddentes praefatae matri ecclesiae Sancti Mauricii praecepto nostrae auctoritatis confirmaremus.
    3. Quorum precibus , ob emolumentum mercedis nostrae & genitorum nostrorum ac propter diutinum famulantum nobis sincerissime ab ipsis exibitum libentissime annuentes , hoc serenitatis nostrae praeceptum fieri censuimus , per quod memoratae ecclesiae Sancti Mauricii jam dictam partem villae Fornis , cum omnibus sibi juste & legaliter pertinentibus , videlicet cum domibus ceaterisque aedificiis ecclesiamque ac terris cultis & incultis , vineis , pratis & silvis , aquis aquarumque decursibus , mancipìa etiam utriusque sexus & aetatis , quaesitum & inexquisitum , omnia & in omnibus praelibatae ecclesiae Sancti Mauricii suisque rectoribus ac reddita perpetuis temporibus eorum utilitatibus subesse volumus atque prodesse.
    4. Volumus namque atque dignum esse decernimus ut Teudo , ejusdem matris ecclesiae filius & presbyter , qui pro supra nuncupatis rebus magnum dedit studium & laborem improbum , ut pristinae restituerentur potestati , Uboldus nepos ejus , clericus , in id ipsum praefatam Sancti Nazarii ecclesiam cum omnibus rebus , sicut supra lecta & nota esse noscuntur , omnibus diebus vitae illorum jure possideant usuario & sub sua ordinent dispositione absque alicujus hominis contradictione.
905-X-26 L'emperador Lluís a precs del seu parent el comte Hugo i de Ragamfredus arquebisbe Viennensis , retorna la vila de Fornis amb l'església de Sancti Nazarii a l'església de Sancti Mauricii de la ciutat Viennensium , tot posant-ne al seu capdavant al prevere Teudo i el seu nebot el clergue Ubaldo.

Bibliografia :

Web :


Creat 2011-07-06. Darrera modificació de la pàgina el 01 de March del 2020 a les 08h48