Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : TheodericiTeodoric el Tresorer
Thierry le Tresorier

Àlies :

Grafies : Theoderici, Teutderico, Tehoderici, Theoderico

Gènere : M

Títols : comte, difunt, il·lustre

Període documentat : [ 876-I - 878-[V-VI] ] : 885-IV

Localització : Borgonya, Roma - Regne Franc

Documents : 4 / 1

  1. D01424(Borgonya)

    1. Theoderico,
      1. In Christi nomine , ego Heccardus cogitans humanum casum fragilitatis meae , ideo mihi visum fuit ut res meas quas haereditavi vel adquisivi , cum omni substantia , ut pro salute animae meae vel genitoris mei Hildebranni seu genitrice mea Dunnane germanoque meo Theoderico necnon & uxoribus Albegundis & Richildis ut in manibus viris istis mea elemosina commendassem , quod ita & feci , ii sunt Leutboldus , Engelboldus , Winetarius , Luvininus , Otgarius , Bettilo , Vulgis , Adelingo , Ildebodo , Eriberto , Dudino , Eribrando , Adefredo presbiteros , & Nivelongo atque Theoderico germano suo , ut , sicut per instrumenta kartarum vobis tradidi & per guadium & andelagum seu per istos breves commemoratum habeo , ex quibus unum mecum retinui & alium Adane germanae meae , a Frano monasterio , commendatum habeo , uno tenore conscriptos , ut ita disponatis sicut in ipsis insertum est , pro salute animas nostras ita agite sicut ante tribunal Christi reddituri sitis rationem , & qui vos de ista contradixerit , si se non correxerit , sit reus in conspectu Dei & omnium sanctorum ejus & ita iram Dei incurrat sicut fecere Dathan & Abiron & Ananias & Saphira qui mentiti fuere donum Spiritus Sancti.
      2. Donate illo alodo a Nerovilla cum ecclesia in honore Sancti Petri , & Lugilvilla cum servis & ancillis utriusque sexus vel omni integritate vel propter quod Teotbergane per precariam donavimus , Otgario , & donet pro nos solidos C. , illo prato a Spiriaco cum hospitio sit apendicius a Truiciaco , illo a Valilias donate Theoderico & Richardo filio ejus & donent pro nos solidos C.
      3. Theoderico aut Richardo filio suo , donate spada , spansiga & sigusios II.
    876-I Alterat. Testament del comte Heccardus encarregat a tretze sacerdots i a Nivelongo i el seu germà Theoderico.
  2. D01423(Borgonya)

    1. Tehoderici,
      1. Infra ergo & extra has terminationes quicquid dono vel emptione possideo , ut praesens concedit infirmitas voce publica , animae meae salute & genitoris mei Hildebranni seu jam dictae genitricis meae Dunnane & praedicti germani mei Tehoderici necnon & uxoris Halbegundis seu Richildis , loco Floriacensi super Ligerim fluvium situm , Sanctae Dei genitricis Mariae et Sancti Petri sanctissimi quoque Benedicti honore dicato perhenniter habendum.
    876-I Alterat. El comte Eccardus llega al lloc Floriacensi dedicat a Sanctae Dei genitricis Mariae et Sancti Petri sanctissimi quoque Benedicti bens en els pagus Augustidunensi , Cabilonensi i Matisconensi.
  3. D01422(Borgonya)

    1. Theoderici,
      1. Idcirco ego Eccardus , dono Dei comes , & conjunx mea Richeldis paventes diem extremae vocationis , ne , gravati nimia mole peccaminum , sine fructu boni operis steriles inveniamur , donamus pro animae nostrae remedio atque in elemosina Childebranni genitoris mei & genitricis meae Donnane necnon germani fratris mei Theoderici & uxorum mearum Albecundis atque Rikeldis , donatumque esse in perpetuum volumus res nostras ad monasterium Sanctae Mariae et Sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis loci , ubi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore vel ubi praeesse cognoscitur vir venerabilis abbas Teotbertus una cum turba plurima monachorum ibidem Domino famulantium , quae sitae sunt in pago Augustidunense itemque in pago Matisconense seu in Cabillonense.
    876-I El comte Eccardus i la seva muller Richeldis donen a Teotbertus abat del monestir Sanctae Mariae et Sancti Petri atque sancti Benedicti Floriacensis terres en els pagus Augustidunense , Matisconense i Cabillonense.
  4. D01251(Roma - Regne Franc)

    1. Teutderico, il·lustre
      1. Iohannes VIII. Hugoni , Teutderico & Bernardo illustrissimi regnum Francorum.
      2. Pretus vestra ingenuissima nobilitate atque obedientia , quam propter Deum nobis condigne debetis , dilectissimum filium nostrum Bosonem , vestrum unanimem fratrem & amicissimum , ut insolubile vinculum caritatis faedusque amicitie , quod coram Deo vicissim conligastis , moneo , hortor , nulla hominum male loquentium lingua , nullo cuiuslibet fraudis ingenio possit vel in modico quoquomodo avelli , sed Domino auxiliante dilecti filii nostri Hludovuici regis erga eum immobilem & tranquillum semper servetis & omnia sua salva atque pacifica conservate , quoniam pro his ab omnipotente Deo & beato Petro apostolo futurae vitae mercedem & a nobis & ab illo fidelissimas amicitiarum recipietis sine dubio retributiones.
    878-[V-VI] Epístola de Iohannes VIII a Hugoni , Teutderico i Bernardo illustrissimi regnum Francorum.
D00977(Borgonya)

  1. Theoderici, comte, difunt
    1. Notitia qualiter vel quibus praesentibus , venientes Theodericus & Urso , filius & gener quondam Theoderici comitis , anno incarnationis dominicae DCCCLXXXV. , indictione III. , mense aprili , die sabbati , ad monasterium sanctissimi patris Benedicti quod vocatur Floriacus , in secretarium basilicae , ante praesentiam domni abbatis Theotberti & monachorum ejusdem loci necnon laïcorum nobilium
    2. humillime deprecati sunt dari sibi ab eodem abbate & congregatione indulgentiam pro peccato quod contra Dominum & sanctum Benedictum ipsoque commiserant , ante fere biennium , de rebus quas olim bonae memoriae Heccardus comes , in elemosina sui parentumque suorum , eodem loco testamento delegaverat , Patriciaco scilicet , cum appendiciis suis quasque ipsi erroneo jussu praefati Theoderici comitis quasi hereditarias contra legem & justitiam pervadendo expoliaverant , & per hoc non parva ipso loco impedimenta importaverant , confitentes , deceptione aliorum , tam illum quam se in hoc gravissime deliquisse , & nunc , veritate comperta , se penitere quod leviter fecerant
885-IV Alterat. Els fills del difunt comte Theoderici , Theodericus , Urso , Richardi i en el record d'un germà difunt tornen a l'abat Theotberti i als monjos del monestir de Floriacum la vila de Patriciaco , legat del difunt comte Heccardus que havia estat injustament alienada per el seu difunt pare.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web : Wikipedia Wikipedia

Creat 2016-10-12. Darrera modificació de la pàgina el 13 de August del 2022 a les 20h16