Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : Soniofredi : idem a Suniefredus abat , coenobiarchae ?

Àlies : : idem a Suniefredus abat , coenobiarchae ?

Àlies :

Grafies : Soniofredi, Soniofredus, Soniefredum

Gènere : M

Titulació : bisbe

Període documentat : [ 850-IX-24 - 850-IX-24 ] : 921|936|950-X-1

Localització : Besalú

Documents : 1 / 1

  1. D00930(Besalú)

    1. Soniofredi, bisbe
      1. Proinde venerandus domnus comes cum omni veneratione vel reverentia nominandus Vifredus ecclesiam quae est in comitatu Bisuldunense vel Ausonense , in villa Riodazari constructa habetur , cum propria voluntate episcopi domni Soniofredi in cuius dioecesi sita dignoscitur , studuit consecrare , quo proficeret ad remedium sui atque suorum.
      2. Sub Dei nutu haec est membrana concessionis seu confirmationis quem fecit Soniofredus , Gerundensis sedis episcopus , cum universo coetu archidiaconorum , canonicorum seu aliorum clericorum in eadem sede sanctae virginis Mariae Deo agonizantium , domno itaque Vifredo , comite atque marchione , iubente atque precante , ut ecclesiae suae quae constructa esse dignosciturin valle Riodazari , ut eam consecraremus , & nos itaque inter nos concordantes quia humana fragilitas magis potest dilabi in inferiora quam ascendere ad suprema & potius delectare terrena quam amare caelestia , & sine peccati contagione nemo possit in hoc aevo mortali vivere & sciamus quia iudex iustus venturus sit in die examinationis reddere unicuique secundum opera sua supplicium iniquis , vitam aeternam iustis
      3. Ob hoc ego Soniofredus , episcopus , Giscafredus , Adalardus , archipresbyteri , Persinetus , Argibadus , Durandus , Rodegarius , sacerdotes , atque canonicorum seu clerícorum coetus , valde expavescentes , consideravimus in animo nostro concedere cellae eidem supramemoratae Sanctae Mariae cum titulis suis , videlicet Sancti Iohannis & Sancti Petri , in die eius dedicationis decimas & primitias & oblationes fidelium de villulis & villaribus quorum nomina sunt haec : Riodazarii , Crosaunas , Artigas , Bacholardario , Cuguciago , Felgars , Tarnadela , Abíetem , Galindono , Vilareto , Collo Iuvino , villare Aliario , in Bisuldunense territorio nostro.
      4. Modo vero excellentissimi & reverentissimi viri domni Vifredi , marchionis , confirmo ego Soniofredus , episcopus , cum voluntate omnium clericorum nostrae sedis Gerundae & statuimus ut ab hodierno die , id est a dedicatione sanctae Virginis Mariae quae est sita in valle Riodazari , & deincebs ipsas decimas & primitias cum oblationibus fidelium de villulis & villaribus suprascriptis cum ecclesiam Sanctae Margaritae cum illorum terminis sic concedimus supramemoratae ecclesiae suisque ministris , sicut superius scriptum est
    850-IX-24 Alterat. Soniofredi bisbe Gerundensis consagra l'església de Sanctae Mariae de la vila Riodazari del comtat Bisuldunense i Ausonense a precs del seu constructor el comte i marquès Vifredus.
D00931(Besalú)

  1. Soniefredum, bisbe
    1. In ipso anno , Suniarius , Bisuldunensis comes , cellam Riodezariam in comitatu Bisuldunensi , cum ecclesiis Sanctae Mariae , Sancti Petri & Sancti Iohannis , atque Sancti Andreae , quam cellam annos centum Wifredus comes & marchio extruterat & per Soniefredum , Gerundensem episcopum , consecrari curaverat , novo opere restruxit , & ab Ugigone Gerundensi atque Teuderico Barcinonensi episcopis denuo dedicari fecit
    2. Anno DCCCCL. , indictione IX. , Ugigo , Gerundensis episcopus assistente sibi Teudrico Barchinonense praesule , implorante excellentissimo & reverentissimo viro domno Suniario comite atque marchione , consecravit ecclesiam beatae Mariae virginis loci de Riodazario , confirmavit libertatem & alia beneficia quibus eam muneraverat Soniofredus , in quorum elencho recensent villam Rabacolam
921|936|950-X-1 Alterat. Regests de la consagració de la cella de Riodezariam amb les seves esglésies , Sanctae Mariae , Sancti Petri , Sancti Iohannis i Sancti Andreae feta per els bisbes Guigo Gerundensi i Teuderico Barcinonensi a precs del comte Bisuldunensis Suniarius qui les havia restaurat i les dota amb la vila de Rabacolam.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web :

Creat 2016-08-12. Darrera modificació de la pàgina el 11 de July del 2019 a les 12h24