Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : JoannesJoan VIII
Papa Joan VIII
Papessa Joana

Àlies : VIII

Grafies : Joannes, Joannis, Iohannes, Joanne, Iohannis, Joannes, Johannes, Iohanne, Johannis

Gènere : M

Titulació : bisbe, papa, domno apostolico

Període documentat : [ [872-XII - 873-V] - 882-[V-VII] ] : 882-[V-VII]

Localització : Roma - Arle, Roma - Itàlia, Roma - Bulgària, Roma - Narbona, Borgonya, Roma -Regne Franc, Vence, Troyes, Arle, Roma - Regne Franc, Troyes - Gòtia, Troyes? - Gòtia, Troyes - Fleury, Roma, Vienne, Roma - Ravenna, Pauliacum - Gòtia, Roma - Pavia, Roma - Vienne, Roma - Mauriena

Documents : 65 / 0

  1. D01056(Roma - Arle)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Rostaino episcopo.
    [872-XII - 873-V] Epístola del Papa Joan VIII a Rostany per el cas d'Atho , qui havent-se-li pres la seva promesa per un altre home i negant-se-li el seu retorn, demana que es privi de comunió al raptor i a ella si un sínode episcopal així ho dictaminés.
  2. D01057(Roma - Itàlia)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Angeberge imperatrice.
    [872-XII - 873-V] Epístola del Papa Joan VIII a emperadriu Angeberge comparant les defenses navals dels Kaetani amb les de les ànimes.
  3. D01058(Roma - Itàlia)

    1. Iohannes , bisbe
      1. Iohannes Episcopus Angelberge Imperatrici.
    [873 - 876] Epístola del Papa Joan VIII a emperadriu Angeberge sobre la presa de la ciutat de Ravenne per part de l'arquebisbe excomunicat Maurinus.
  4. D01044(Roma - Bulgària)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Michaeli.
    [874 - 875] Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars advertint-lo de no rebre bisbes grecs.
  5. D01055(Roma - Narbona)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Sigibodo Narbonensis archiepiscopo.
      2. At ubi nobis & persona relatoris incognita , & nullo episcoporum scripto commendatio approbata est , & rursus ubi nulla est accusatoris obiectio , nec accusati reatus confessio , nec fidelium comprobatio testium , nos nec illius solius narrationi creduli esse possumus , nec rursus in eum definitivam damnationis sententiam proferre valemus.
      3. Ergo saltem nunc fraternitas tua , metropolitani iure potita , ex episcopis sub se degentium vel vicinorum sex , una cum episcopo , cuius est iste paroeciae , sibi socians , tantum negotio subtili ventilet discussionis ventilabro & invento , quod iustum est canonice decernat & communi fratrum censura diffiniat.
    [874 - 875] Epístola del Papa Joan VIII a Sigebod per retornar-li el cas d'un prevere que havia matat sense voler a un germà seu i que havia estat suspés d'ofici per el seu bisbe i enviat a cercar el judici del Papa.
  6. D01065(Roma - Itàlia)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. ad Imperatorem & Imperatricem.
      2. Cum reversi fuissemus, omnia littora nostra depraedata etiam & in Fundis et in Terracina , velut in domo propria multos Saracenos invenimus residere , pro quibus non plus quam quinque diebus in urbe manentes , quamvis corporis non modica detineremur molestia , exivimus cum fidelibus nostris , quorum , Domino adiuvante , coepimus naves octodecim.
      3. Ideo vobis venientibus necesse valde est ut talis in littoribus marinis fortitudo virorum remaneat , quorum virtute nostra omnia salva consistant , & ea quae necdum depraedata sunt loca non praedentur.
    875 Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador (Lluís II) i l'emperadriu (Angelberga) comunicant l'establiment de sarraïns a Fundis , Terracina i a la ciutat (Roma), una victòria naval contra ells i demanant protecció al litoral.
  7. D00710(Borgonya)

    1. Iohannes, bisbe
      1. Iohannes episcopus servus servorum Dei religiosis monachis venerabilis monasterii Sancti Petri quod apellatur Flaviniacum in perpetuum.
    877-V-29 Privilegi del papa Iohannes (VIII) pels monjos del monestir de Sancti Petri altrament conegut com Flaviniacum. Els hi confirma l'elecció del bisbe Augustudunensis , Adalgar , com a abat del monestir tot seguint el suggeriment de l'august Karolo.
  8. D01273(Roma -Regne Franc)

    1. Iohannis, papa
      1. Item pro mandatis pape Iohannis de Hincmaro Laudunensi ad eundem Ottulfum ad ipso papa directo , quid illi sit observandum.
    [878-879] Document perdut. Epístola de Iohannis VIII (al bisbe Hincmar de Reims) amb instruccions sobre el cas de Hincmarum Laudunenses a qui el Papa havia enviat a Ottulfum (bisbe de Troyes).
  9. D01272(Roma -Regne Franc)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Omnibus reverentissimis & sanctissimis venerabilibus coepiscopus per totum regnum karissimi filii mei Ludoici regis.
    878 Epístola de Iohannis VIII responent a la pregunta feta per els bisbes del regne de Ludoici sobre l'absolució dels que moren en la lluita contra els pagans.
  10. D01274(Vence)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Wifredo venerabili episcopo sancte Vinciensis ecclesie.
      2. Auctoritate domini nostri Iesu Christi & sancti Petri apostolorum principis nostrique apostolatus, quia cum excommunicatis communicasti , ut littere tuae manifestant , omni te missarum celebratione privamus , donec in nostram cum eisdem hominibus occurras praesentiam , & si , quod non optamus , amplius extiteris , denuntiamus te omni sacerdotio fore nudandum.
    878-[IV-IX] Epístola de Iohannis VIII al bisbe Wifredo de l'esglèsia Vinciensis prohibint-li celebrar misa fins haver-se trobat amb ell per haver donat comunió a excomunicats.
  11. D01298(Troyes)

    1. Johannes, bisbe
      1. Ego Johannes episcopus servus servorum Dei , atque predictus filius noster gloriosus rex Hludovicus , constituimus conventum venerabilium archiepiscoporum , necnon & presulum totius regni Trecas civitate.
      2. Igitur privilegio nostre auctoritatis confirmamus eis omnia quemadmodum in preceptis gloriosissimorum imperatorum sunt inserta.
      3. Auctoritate ergo quam a Christo Jesu Domino nostro summo sacerdote in beato Petro accepimus , praedictum monasterium cum omnibus habitis & habituris , Geiloni venerabili abbati sancte Genitricis Dei , & supradictis sanctis , futurisque post eum abbatibus ad monasticum ordinem inibi , Deo adjuvante , excolendum delegamus , delegantes , jubente filio nostro piissimo rege , inviolabiliter & inseparabiliter , sine distractione aut immutatione , vel qualibet minoratione , perpetualiter confirmamus.
    878-IV-29 Alterat. A Trecas i en concili amb el rei Hludovico , el papa Johannes emet precepte per el monestir de Tornutium confirmant els bens que l'abat Geilo havia ja vist protegits per el pare del rei , l'august Karoli.
  12. D01291(Roma - Arle)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Rostagno venerabili archiepiscopo Arelatensi.
      2. Quia omnipotentis Dei miseratione universalem synodum sumus celebraturi in proximo , te omnesque tuos coepiscopos suffraganeos volumus auctoritate apostolica ammonemus expresseque mandamus ad haec omni postposita occasione quantocius presentare , exceptis eis obstaculis , quibus remorandi licentias sacri canones tribuunt , alias , quod non optamus , quicumque se a tanto hac vice collegio subtraxerit , particeps de reliquo nostrea communionis a esse nullatenus valebit.
    878-V Epístola de Iohannes VIII a l'arquebisbe Rostagno Arelatensis ordenant-li l'assistència amb els seus sufraganis a un proper concili.
  13. D01296(Arle)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Omnibus reverentissimis & sanctissimis episcopis & fratribus per Gallias constitutis.
      2. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium , cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus , idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt , fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere , quatenus & catholicae fidei integritas , id est sanctarum quatuor synodorum , Deo protegente , sollicita devotione servetur , & si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio , auctoritatis suae vigore , vicibus nempe sedis apostolicae functus , discreta moderatione compescat.
      3. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos , ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris & coepiscopi nostri Rostagni auctoritate tentet aliquo modo proficisci , scientes quia & praedecessorum nostrorum , qui vices suas eius praedecessoribus concesserunt , sic procul dubio mandata definiunt.
    878-V Epístola de Iohannes VIII als bisbes de la Gallia per informar que ha nomenat al bisbe Rostagno Arelatensi com el seu vicari.
  14. D01297(Arle)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII Mironi & Huncfrido germano suo.
      2. Quanta ad apostolatum nostrum relatione quarumdam trangressionum vestrarum, mala atque perversa fuerunt nuntiata, haec, fateor, lacrymabiliter nominamus, apostolicaque auctoritate citissime corrigenda iubemus, si Sancti Spiritus potestate non vis tu, Miro, merito nequitiae tuae ab omni consortio Christianitatis separari, & Inferni flammis in perpetuum condemnari.
      3. Ideoque ad universalem synodum nostram quam Deo auctore, in proximo sumus celebraturi, Lugdunum venire te, occasione omni postposita, volumus, si funditus, ut dictum est, non vis gladio divino mulctari.
    878-V Epístola de Iohannes VIII als germans Mirone i Huncfrido condenant la seva invasió de Septimania.
  15. D01251(Roma - Regne Franc)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Hugoni , Teutderico & Bernardo illustrissimi regnum Francorum.
      2. Pretus vestra ingenuissima nobilitate atque obedientia , quam propter Deum nobis condigne debetis , dilectissimum filium nostrum Bosonem , vestrum unanimem fratrem & amicissimum , ut insolubile vinculum caritatis faedusque amicitie , quod coram Deo vicissim conligastis , moneo , hortor , nulla hominum male loquentium lingua , nullo cuiuslibet fraudis ingenio possit vel in modico quoquomodo avelli , sed Domino auxiliante dilecti filii nostri Hludovuici regis erga eum immobilem & tranquillum semper servetis & omnia sua salva atque pacifica conservate , quoniam pro his ab omnipotente Deo & beato Petro apostolo futurae vitae mercedem & a nobis & ab illo fidelissimas amicitiarum recipietis sine dubio retributiones.
    878-[V-VI] Epístola de Iohannes VIII a Hugoni , Teutderico i Bernardo illustrissimi regnum Francorum.
  16. D01294(Arle)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes papa ... Roma exiit et navigio Arelatum in die sancto pentecostes appulit , suosque nuncios ad Bosonem comitem misit et per eius auxilium usque Lugdunum venit
    878-V-11 Esment de l'arrivada per mar del papa Iohannes VIII a Arelatum.
  17. D01281(Roma - Arle)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Omnibus venerabilis episcopis sufraganeis coepiscopi & confratris nostri Rostagni Arelatensis.
    878-VI Epístola de Iohannes VIII als bisbes sufraganis de Rostagni Arelatensis convocant-los al sínode universal a celebrar a la urbs Lingonensem el 2 de juliol.
  18. D01287(Troyes - Gòtia)

    1. Johannes, bisbe
      1. Johannes episcopus , servus servorum Dei , reverentissimis sacerdotibus Amelio , presbytero , & Leoni , abbati.
      2. Nos penam , pro ejus paupertate , illi , si amplius non peccaverit , reliquimus , & monasterium sub omni integritate recipimus , ipsum advocatum nostrum Deusde , ducem , illuc transmittentes , qui super hoc corporalem traditionem de omnibus rebus predicti monasterii a prefato Girberto accepit episcopo.
      3. anno , Domino propitio , pontificatus domini nostri Johannis , summi pontificis & universalis pape , in sacratissima Sede Beati Petri apostoli , VI. , indictione XI.
    878-VII-21 Alterat? Butlla del papa Iohannes VIII al prevere Ameli i l'abat Leoni del monestir de S. Petri de la vall Flaviana del pagus Nemausensi en Gothie.
  19. D01275(Troyes)

    1. Joannes, bisbe
      1. Joannes episcopus , servus servorum Dei , omnibus episcopis per universas Galliae provincias consistentibus , ablatibus , presbiteris , cunctisque simul ordinibus divino minislerio mancipatis , necnon comitibus , vicecomitibus , vicariis , centenariis , judicibus , & omnibus in potestatibus constitutis , & omni populo , & cunctae simul generali ecclesiae.
      2. Notum sit omnibus prefatis quod retroactis temporibus cum Arelarem maritimali itinere pro omnium ecclesiarum negocio veniremus , recordantes monasterium S. Petri , in quo quiescit corpus beati Egidii , in valle Flaviana , in comitatu Nemausense , in finibus Septimanie , quam vallem Flavius quondam Gothorum Rex prelibato beato Egidio dedit , & iterum S. Egidius apostolice sedi Romane integriter donationem fecit.
      3. Sed nos cum in nostro archivo munimina cartarum inquireremus , ibi & illud preceptum a beato Egidio traditum invenimus.
      4. Sed ego omnes episcopos & judices Rome vel provinciales , sub excommunicaciontis anathemate , admonui de hoc rectam legem dicturos & facturos.
      5. Nos penam pro ejus pauperrate illi , si amplius non peccaverit , reliquimus , & monasterium sub omni integritare recepimus , ipsumque nostrum advocatum Deusde ducem illuc transmittentes , qui super hoc corporalem tradicionem de omnibus rebus predicti monasterii a prefato Girberto accepit episcopo.
      6. Johannes Apostolice Sedis Petri apostoli , omnibus Christi ecclesiis , bene valete , dicit ista servantibus.
    878-VIII-18 En la urbs de Troyes el papa Iohanes VIII reunit amb el rei Ludovici , onze arquebisbes i quaranta-un bisbes emet un precepte als bisbes de tota la Galliae anemaçant excomunicar a qui pretengui usurpar el monestir de S. Petri de la vall Flaviana del comtat Nemausense a Septimània , on descansa el beat Egidii , del control de la Santa Seu Romana.
  20. D01279(Troyes - Gòtia)

    1. Johannes, bisbe
      1. Johannes , episcopus servus servorum Dei , omnibus episcopis per Narbonensem atque Hispanicas provincias consistentibus , abbatibus , presbyteris , cunetisque simul ordinibus divino ministerio mancipatis,necnoncomitíbus , vicecomitibus , vicariis , centenariis , judicibus , & omnibus in potestatibus constitutis in Hispania & Gothia provinciis degentibus , omnique populo occidentali catholico , salutem & apostolicam benedictionem.
      2. Ubi sedentibus nobis in corona , venit ante praesentiam nostram filius noster Sigebodus primae sedis Narbonensis episcopus cum suis suffraganeis episcopis , & detulit nobis librum Gothicae legis , ubi nihil habebatur de sacrilegiis , & in eisdem legibus scriptum erat ut causas quas illae leges non habent , non audirentur a judicibus illius patriae.
      3. Et praecipimus ut in fine codicis legis mundanae scribatur haec lex.
    878-VIII-18 Butlla de Johannes VIII als bisbes de les províncies de Hispania i Gothia emesa a la urbs de Trecas feta a petició de Sigebodus bisbe de la seu Narbonanensis , s'ordena afegir al final del llibre de la llei Gothicae el càstig per els sacrílegs estipulat en la llei de Karolo.
  21. D01280(Troyes? - Gòtia)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Rostagno veneralibi archiepiscopo Arelatensi & Sitheboodo Narbonensi.
      2. Capitula quaedam vobis patrum auctoritate collecta mandamus , secundum quae iudicare absque dilatione debeatis , ne querendo assumatis laborem pro tali negotio.
      3. Sanctitati vestrae notum est , qualiter Uualefredus Uceticensis ecclesiae episcopus ad synodum , quam Deo auctore apud Trecas celebravimus , reclamationis libellum optulit super Rattefredo Avinioniense episcopo , quod ei quandam villam ad suam sedem sive parroechiam pertinentem abstulisset.
    878-IX Epístola de Iohannes VIII ordenant als arquebisbes Rostagno Arelatensi i Sitheboodo Narbonensi judicar en la causa oberta entre els bisbes Uualefredus Uceticensis i Rattefredo Avinioniense per el control d'una vila.
  22. D01284(Troyes)

    1. Iohanne, papa
      1. Anno incarnationis Dominicae DCCCLXXVIII. indictione XII. mense augusto lecta sunt in synodo Tricassina haec que sequuntur capitula , statuta a Domno Iohanne Summo Pontifice Romano , quae sancta synodus recepit & confirmavit.
      2. Iohannes apostolicae Romanae ecclesiae primae sedis episcopus huic decreto a nobis promulgato subscripsi.
    878-IX Disposicions finals del concili Tricassina convocat per Iohanne Summo Pontifice Romano.
  23. D01283(Troyes)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Vos, carissime fili Hludouvice gloriose rex , precor in defensionem , liberationem , atque exaltationem sanctae Romanae ecclesiae , sicut praedecessores vestri fecerunt , & vobis sub attestatione facere mandaverunt , sine procrastinatione & ulla dilatione succurrite. Quia ministri Dei estis , vindices in ira his qui male agunt , & non sine causa gladium portatis , ne forte , quod absit , illa vos aut regnum vestrum culpa contegat quae quosdam veteres rehes inimicis & infidelibus Dei quondam parcentes dammnabiliter strinxit.
    878-IX Admonició final de Iohannes VIII al rei Hludouvice en el concili de Troyes.
  24. D01285(Troyes - Fleury)

    1. Joannes, bisbe,papa
      1. Joannes episcopus , servus servorum Dei , omnibus episcopis atque aliis Dei fide[ius per Galliam constitutis.
      2. Igitur cum propter multiplices ecclesiae Dei curas Gallicanam adeuntes regionem , Trecas civitatem devenissemus , anno incarnatíonis Dominicae DCCCLXXVIII. , & ad resecanda quaelibet inutilia , vel statuenda ecclesiastica jura synodum generalem plurimorum celebraremus episcoporum , inter alía suggesiit auctoritati nostrae venerabilis partium vestrarum abbas , nomine Theotbertus , ex coenobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensi , quod idem monasterium quidam religiosus abba , Leodebodus nomine , monachis exstruxerit in honore Dei & sanctae Genitricis Mariae & necnon beati principis apostolorum Petri , quod revelatione divina per monachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc S. Benedicti pervenerit olim allatum , ibique reverenter humatum , sicut manifestissima confiar veritate , & quod propter stabilimentum monasticae religionis , piae memoriae gloriosus imperator Carolus per preeceptum suae auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit , partim a regibus , partim a religiosis hominibus pro amore Dei illic contributas , ut victum atque vestitum monachi ibidem Domino militantes deberent habere , necnon & hoc quod beatae recordationis pater ejus serenisiimus augustus in ipso loco hospitale nobilium , quod Porta appellatur , juxta regularem institutionem , itemque hospitale pauperum in sui parentumque suorum eleemosyna statuerit , & res ad hoc opportune agendum necnon alias ad. lumen ecclesiae administrandum jusserit deputari.
      3. Data nonis septembris per manum Walberti humillimi episcopi sanctae Portuensis ecclesiae , anno Deo propitio pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis & universalis Papae in sacratisiima sede beato Petri apostoli sexto , indictione XI.
    878-IX-5 Butlla del papa Joannes (VIII) per el monestir de Floriacus i el seu abat Theotbertus.
  25. D01266(Troyes)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Hugonem Hlotharii regis quondam filium non legitimum sed naturalem , adulterina copula genitum , qui post praestitum sacramentum dilecto filio Hludovuico regi Francorum mentitus esse videtur & inquietare pacificum regnum predicti regis , & Emmonem , Bernardi comitis germanum , complicem in excessibus , nisi intra dies triginta ad predictum seniorem suum redierint & ab inquietudine regni resipuerint , omni Christiana communione privamus.
      2. Postmodum , si perseverarint , sciant se anathematis vinculis innodandos.
    878-IX-10 Epístola de Iohannis VIII amenaçant d'excomunió a Hugonem fill il·legítim del rei Hlotharii i a Emmonem germà del comte Bernardi si no es presenten al rei Hludovuico abans de trenta dies i deixen d'inquietar el regne.
  26. D01289(Troyes)

    1. Johannes, bisbe
      1. Johannes episcopus , servus servorum Dei , filio Rotfrido , religioso abbati cenobio Sancti Petri , sito in loco qui vulgo vocatur Mansus Corbonis & nunc Nova Cella , in territorio Tricassino , in regno Burgundiorurm , successoribusque tuis in perpetuum.
      2. Nos vero , vestram religiositatem intelligentes , cum apud Trecas synodum pro universarum Dei ecclesiarum negociis celebraremus , statuentes volumus , apostolicaque auctoritate firmantes decernimus , ut nullus episcoporum nullusque minister publicus vel officialis eorum aliquam ex hoc monasterio vel ex quibuscumque prediis ipsius decimas exigat , aut censum aliquem super eodem exposcat , exceptis illis XX. denariis , quos in festa beati Petri ipsius territorii comiti dare debetis.
      3. anno Deo propitio pontificatus domini nostri Johannis , summi pontificis & universalis pape , in sacratissima Sede Beati Petri apostoli , sexto.
    878-IX-16 Butlla d'immunitat del papa Johannes (VIII) a l'abat Rotfrido del monestir de Sancti Peti del lloc abans conegut com Mansus Corbonis i ara Nova Cella en el territori Tricassino del regne Burgundiorurm.
  27. D00606(Borgonya)

    1. Joannes, bisbe, papa
      1. Joannes episcopus , servus servorum Dei , Eudoni venerabili abbati monasterii Vizeliacensis , omnique congregationis ejusdem monasterii in perpetuum.
      2. XIII. kalendas octobris , anno VI. ejusdem domini Joannis papae VIII. , indictione XI.
    878-IX-19 Alterat? Privilegi del papa Joannes bisbe i servent dels servents de Déu a l'abat Eudoni del monestir Viceliacensis.
  28. D01249(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto filio Bosoni glorioso principi.
      2. Quo videlicet mutue , dilectionis faedere confisi ea , quae sub iure sanctorum apostolorum principum Petri ac Pauli per totius Gallie , provincias inmobilia loca consistunt cum hominibus omnibusque sibi pertinentibus , ut vestro potenti brachio defensa manerent , rogavimus , vestroque auxilio secura consisterent , quod vos pro amore Dei & Sancti Petri nostroque honore nobis libenter facere promisistis.
      3. Nunc autem , sicut audivimus , villam nostram Venduaram absque nostro consensu & voluntate occupatis & uni vestro vasallo nomine Aremberto in beneficium dedistis & , si verum est , non bene , sicut vos decebat , egistis.
      4. Ideo rogamus , fili carissime , celsitudinem tuam , ut propter amorem Domini & sancti Petri coelestis regni clavigeri ipsam villam nostris , qui ibidem residunt , hominibus sub nostro iure , sicut nos eam ordinavimus , liceat habere securiter omnesque vestros vel alienos homines ab eiusdem ville habitatione vel dominatu removeatis nec vestris diebus aliquam a quocumque homine contrarietatem patiamur.
      5. Simili modo petimus , ut Sancti Petri , appellatur Pultariense & etiam monasterium quod Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit & Sancto Petro tradidit , vestra in omnibus tuitione adiuvetur , quia fratres , qui in eo consistunt & sedulas Deo laudes persolvunt orantes pro salute in Christo credentium ab inimicis vicinis perturbantur , omnisque illorum , immo nostra familia crudeliter assidue vexatur & opprimitur , ita sane ut , neque arare neque cetera quae ad terre , culturam pertinent , possit exercere.
    879 Epístola de Iohannes VIII al príncep Bosoni per demanar-li que retiri l'ocupació de la vila de Venduaram , pertanyent a la Santa Seu , que ha entregat en benefici al seu fidel Aremberto així com el seu ajut contra els veïns enemics del monestir de Sancti Petri Pultariense.
  29. D01250(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII ac Bosonis.
      2. Secretum , quod Deo auxiliante vobiscum Trecascio a existentes habuimus , immutilatum ac fixum nostro apostolico pectore quasi quoddam thesaurum reconditum procul dubio retinemus & totis vita comite nisibus illud , quantum in nobis est , alacriter optamus perficere.
      3. Nos enim sponsionem vestram nimium prestolantes , sed usque adhuc minime contemplantes tristes existimus , eo quod assiduas & supra modum graves Paganorum infestationes omnimodis patiamur & idcirco pro instanti necessitate alias dirigere auxiliumque oportunum pretermisimus quaerere.
    879-III Epístola de Iohannes VIII a Bosó invitant-lo a actuar segons l'acord secret que feren a Trecascio.
  30. D01257(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto filio Bosoni glorioso principi.
      2. Quia litteris nobilitatis vestrae relectis vos incolumes cum optata prosperitate vigere didicimus , plurimum sumus leti effecti , nam in vestrae dilectionis amore apostolica semper cupimus benignitate manere devoti & ea , quae vobis utilia vel proficua esse videntur , alacri dumtaxat mente perficere , nec pro aliquo homine vestram nobis dilectam amicitiam relinquamus , sed pio potius intuitu in omnibus conservare inlesam.
      3. De parte autem spiritalis filiae nostrae Angelberge imperatricis , carissimae matris vestrae pro certo , scitote , quoniam paterno eam affectu semper dileximus & , quamdiu auxiliante Domino vixerimus , diligere nostroque apostolico subsidio adiuvare tuerique magnopere desideramus necnon & quasi carissimam & spiritalem filiam gloriosius retinere.
      4. De parte quoque Adelberti gloriosi marcionis seu Rottildae comitissae coniugis eius cognoscat nobilitas vestra , quod vobis in omnibus fideles & devotos amicos eos esse cognoscimus.
      5. Ideo rogamus , ut eorum comitata in Provincia posita , sicut iam tempore longo tenuerunt , ita deinceps pro nostro amore securiter habeant.
    879-III Epístola de Iohannes VIII al príncep Bosoni alegrant-se per ell i la seva mare (sogra) l'emperatriu Angelberge així com per el marquès Adelberti i la seva muller la comtessa Rottildae.
  31. D01259(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Karolo regi.
      2. Quapropter , fili karissimae , antequam inimicorum insidie , plus adcrescentes prevaleant , nostram devotionem atque consilium pio intuitu adtendere nullo modo desinatis , sed more parentum vestrorum ea , que necessaria sunt nobis , instantissime peragatis , quia nostri apostolatus ulnis extentis alacriter amplecti regalem praesentiam vestram desideramus.
    879-III-3 Epístola de Iohannes VIII al rei Karolo per demanar-li que li envii legats per concertar una reunió i a venir a protegir l'església Romana.
  32. D01252(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Hludovuico glorioso regi.
      2. Vestrae regia serenitatis mellifluis relectis apicibus , quos per Astaldum insignem comitem vestrum nobis mandastis , quantam devotionem ac sincerissimam voluntatem exaltandi & defendendi ecclesiam Dei more videlicet parentum vestrorum gloriosissimorum imperatorum habeatis , luce clarius novimus.
      3. Unde valde gavisi existentes maximas excelleittiae vestrae agimus gratias , quia nobis inter tot angustias & persecutiones , quas a Paganis assidue supra modum patimur , vestrae invictae potentiae auxilium defensionisque sobicium pia dumtaxat animi devotione conferre omnimodis cupiatis.
      4. Porro de hoc , quod mandastis , ut pro eventu regni Hludovuici piae menioriae nepotis vestri prepediti existatis , pro multo , quod circa vos videndi desiderium habemus , turbati manemus.
    879-VI Epístola de Iohannes VIII al rei Hludovuico agraint les cartes enviades a travès del comte Astaldum i demanant que no desisteixi de la seva protecció promesa de la Seu Apostòlica contra els pagans tot i els fets del regne del seu cosí el rei Hludovuici.
  33. D01253(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Carolomanno glorioso regi.
      2. Misimus cum his presentibus missis nostris hunc venerabilem diaconum nomine Cospertum vobis , ut credimus , notum in servitium magnitudinis vestrae , quem petimus , ut pro nostro amore benigne recipiatis , & quia nobis ac vobis fidelis existit , rogamus excellentiam vestram , ut episcopatum Bercellensis ecclesiae placido animo tribuatis , quatenus Deo auxiliante per nostram ac vestram munificentiam episcopali dumtaxat honore potitus a nobis in omnibus existere devotior atque fidelior possit.
    879-VI-7 Epístola de Iohannes VIII al rei Carolomanno per demanar-li que assigni al diaca Cospertum , que li envia amb els seus enviats , el bisbat Bercellensis.
  34. D01254(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilectissimo ac spiritali filio Karolomanno gloriosissimo regi.
      2. Quapropter , dilectissime fili , nostra apostolica exhortatione monemus gloriam vestram , ut pro amore sanctae Romanae ecclesiae matris vestre , defensionis laborem indubitanter assumere non pretermittatis , unde vobis honor & salus hic & in eternum accrescat.
      3. Misimus autem ad vos praesentes missos nostros , Iohannem & Paschalem venerabiles episcopos dilectos fideles nostros , quos petimus ut pro nostro amore benigne recipiatis & eis locum familiaritatis tribuatis atque ea , quae vobis de nostra parte dixerint , libentissime attendatis.
    879-VI-7 Epístola de Iohannes VIII a rei Karolomanno queixant-se dels problemes que els pagans i mals cristians causen i demanant-li la protecció de la església Romanae , li demana a més que rebi els bisbes Iohannem i Paschalem enviats per ell.
  35. D01255(Roma)

    1. Iohannes, bisbe
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Carolomanno glorioso regi.
      2. Sed quia iuxta nostri ministerii apostolicum officium & sollicitudinem omnium ecclesiarum Dei nobis in ipso apostolorum principe commissam iuxta canonicam etiam sanctorum patrum regulam dicentem , Si divisio clericorum vel populi exstiterit & de futuri electione pontificis contentio fuerit oborta , nullum ex his duobus in throno episcopali esse aliquatenus consecrandum , sed alterius electionem fieri debere sacerdotis ecclesiae proprio destitute rectore & ob did perturbate , iura pacis ferentes subvenire debemus , regiam excellentiam vestram rogamus , ut pro amore Dei & sancti Petri ac nostrae paternitatis dilectione ipsum Bercellensem episcopatum huic nobilissimo a viro , Gosperto videlicet venerabili diacono , vobis bene cognito communique fideli nostro ac vestro , quem pro ecclesiasticis utilitatibus in sorvitium vestrum direximus , placido de presenti animo tribuatis quoniam vere agnoscimus hunc in omnibus tam civilibus quam etiam ecclesiasticis causis strenuum atque utilissimum fore nobisque non mediocriter fidelissimum.
    879-VI-7 Epístola de Iohannes VIII al rei Carolomanno per demanar-li que davant la divisió en l'elecció d'un nou bisbe Bercellensis assigni el càrrec al diaca Gosperto per la seva fidelitat al rei i a la seu Romanae.
  36. D01256(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso regi.
      2. Credere namque nobis potestis , quod nimia undique tam Paganorum quam malorum Christianorum persecutione gravati , undique concussi talia , que , iam a longo tempore patimur , sufferre nequimus.
      3. Sed prestolando vestrum adventum diuque tardantem putavimus , ne forte Karlomanni gloriosi regis , germani vestri , praepediti aliquo impedimento iam venire nequissetis.
      4. Unde illi nostram apostolicam direximus epistolam ammonentes , quia , si hoc regnum amplius taliter occupatum ac inordinatum & sine defensione tenuerit , anime suae detrimentum omnimodis fiat nullumque vobis pro ecclesiae Dei defensione venientibus impedimentum aliquod facere presumat.
      5. Quapropter , quod agendum est , vestra regalis excellentia agere nullo modo desinat , nam si per vos sancta Romana ecclesia fuerit exaltata atque defensa , vester honor & gloria hic & in futuro sine dubio coram Domino multiplicata manebit.
    879-VI-7 Epístola de Iohannes VIII a rei Karolo per reclamar protecció davant els atacs dels Paganorum i mal Christianorum.
  37. D01258(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecte ac spiritali filiae Angelbergae imperatrici.
      2. Pio affectu petitionis vestrae preces , quibus nos super absolutione excommunicationis Ansperti Mediolanensis archiepiscopi precata es , audire secundum conlatam nobis ligandi solvendique divinitus potestatem non pretermitteremus & maxime propter annuam commemorationem divae memoriae domni Hludovici quondam imperatoris augusti , quae in proximo celebranda est , set quia synodali cum decreto pro suis neglegentiis & presumptionibus , sicut ipsa bene cognoscis , excommunicavimus , absque eorundem fratrum & coepiscoporum nostrorum , cum quibus in eum excommunicationis sententiam promulgavimus , consensu & voluntate nunc absolvere nolumus , ne ab his , qui vel desidia vel neglegentia ecclesiasticam disciplinam contempnunt & multa non presumenda presumunt , canonicum parvipendatur iudicium.
      3. Et ideo pro predicta annua commemoratione ipsius domini & senioris vestri ne turbemini , quod modo vos pro absolutione prefati archiepiscopi non audivimus , nam in eodem die , quo ipse de saeculo migravit , pro animae illius requie sempiterna sacrificium erimus Domino oblaturi , etiam & pro anima Supponis fraterna moti compassione omnipotentem Dominum deprecamur , ut suorum absolutionem valeat percipere delictorum.
    879-VIII Epístola de Iohannes VIII a l'emperadriu Angelberge refusant aixecar l'excomunió de l'arquebisbe Ansperti Mediolanensis tret que es presenti al sínode del 12 d'octubre.
  38. D01248(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso regi.
      2. Regie magnitudini vestie, notum esse volumus, fili karissime, quia Anspertum Mediolanensem archiepiscopum in prima quidem synodo in ecclesia beati Petri apostoli habita pro suis evidentissimis neglegentiis & presumptionibus una cum reverentissimo episcoporum eaetu regulariter excommunicavimus.
      3. Pro quibus tante, temeritatis praesumptionibus & ipsum Anspertum dudum archiepiscopum videlicetin ea, quae nuper acta est, synodo omni episcopali honore privavimus & cum, quem illicite ordinavit, episcopum decrevimus synodali iudicio depositum esse ab ordine episcopatus, intuitu tamen misericordie, in pristinum, quo erat antea, gradum reverti.
    879-[X-XI] Epístola de Iohannes VIII a rei Karolo per anunciar l'excomunió de l'arquebisbe Anspertum Mediolanensem.
  39. D01144(Vienne)

    1. Joannes, domnus apostolicus
      1. Ipse etiam tantum non solum in Galliis , sed & in Italia cunctis enitnit , ut domnus apostolicus Joannes Romensis , instar filii complexus , ejusdem sinceritatem multis praeconiis extulerit , & , ad suam tutelam , revertens ad sedem propriam , delegerit.
    879-X-15 Alterat. Concili celebrat a Mantalam , territorii Viennensis després de la mort de l'emperador Karoli i del seu fill el rei Ludovicus on vint-i-sis bisbes , considerant la tutela del Papa Joanem i la seva influència entre Galliis i a Italia trien a Bosonem com a rei.
  40. D01244(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso ac excellentissimo regi.
    879-XI Epístola del Papa Iohannes VII al rei Karolo en motiu del nomenament de Cospertum com a bisbe Bercellensi.
  41. D01245(Roma)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso regi.
      2. Sicut nostro praesulatui vestris iam olim regalibus direxistis apicibus , ut his kalendis Novembribus iam transactis vobis Papiam obviam venire deberemus , quatenus communi simul tractatu ea , que , sanctae , ecclesiae Dei utilia sunt & regni stabilitati proficua , pariter considerassemus stabilitateque perpetua firmassemus , hoc quidem avida ex tunc perficere mente parati existimus.
    879-XI Epístola de Iohannes VIII al rei Karolum per confirmar la reunió a Papiam per les kalendas novembris.
  42. D01246(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso regi.
      2. Unde obnixe precamur , ut nobis dirigatis Liutubardum venerabilem episcopum , Manigoldum filium Adelberti & Adelbertum protopincernam vestrum , qui , antequam vos has in partes veniendi iter sumatis , nos & sanctam matrem vestram Romanam ecclesiam certificent & ad vestrum honorem & gloriam placabiles & letos efficiant , quatenus Deo auxiliante vobis venientibus Romam unum de pactis & privilegia sanctae Romanae ecclesiae , more parentum vestrorum renovare & confirmare studeatis.
      3. Ilos autem missos nostros , Marinum videlicet venerabilem episcopum & arcarium sedis nostrae , atque Petrum aeque episcopum Senogaliensem , vobis direximus , quos ut benigne recipiatis , rogamus & ea , que vobis verbotenus dixerint , quasi nobis credere non dubitetis.
    880-[II-III] Epístola de Iohannes VIII al rei Karolo després d'anar a Ravenna per demanar ajut contra els pagans i els mals cristians que amenacen la seu de sant Petrus.
  43. D01247(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Karolo glorioso regi.
      2. Audivimus , quod debeatis nunc Alpes transire atque cum carissimo fratre vestro communi eloquio frui.
      3. Unde valde turbati existimus , eo quod secundum commune placitum sperabamus nos vobiscum simul convenire & magnum ac proficuum opus exaltationis sanctae Romanae ecclesiae matris vestrae vestrique honoris & totius terrae sancti Petri salutis peragere.
      4. Idcirco direximus vobis hunc carissimum nepotem nostrum Farulfum diliciosum consiliarium nostrum , per quem vestrae regali suggerimus magnificentiae ut nullo modo pretermittatis ita ordinare atque disponere terram sancti Petri , quatenus salva & defensa non solum a Paganis , sed etiam a malis Christianis , quos ipsi procul dubio scitis , permaneat , donec Deo auxiliante revertentes ad gremium sanctae matris vestrae Romanae ecclesiae veniatis , quia , si hoc pretermiseritis , tanta undique adversa vix ferre valemus.
      5. Ideo petimus , ut cum presente iamdicto nepote nostro idoneum latere vestro nobis dirigatis legatum , qui ad salutem & iustitiam terrae nobiscum interim pariter & promptissime in omnibus , prout opus fuerit , desudet , ut & nos omnem vestrum honorem libentissime valeamus perficere , cui ea , que vobis dixerit , quasi nobismetipsis credere non dedignemini.
    880-IV Epístola de Iohannes VIII a rei Karolo per demanar que li envii un legat que acompanyi a Farulfum el seu conseller i nebot.
  44. D01131(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Carolo glorioso regi.
      2. Magnitudinem vestram ingenti nobis amore dilectam nosse volumus , quia Hieronymus sanctae Lausanensis Ecclesiae episcopus , apud B. Petrum apostolorum principem nostrumque pontificium veniens , humilitatis devotione petit quatenus Lausanensem Ecclesiam , quam iam olim regendam susceperat , ei deinceps vobis foventibus habere liceret.
      3. Nos autem eius precibus moti , iuxta quod omnium Ecclesiarum Dei curam habemus commissam , & quia nostra exhortatione illum vobis fidelem in omnibus , propriumque , sicut caeteri regni vestri episcopi existunt , esse cupientes agnovimus , his apostolatus nostri litteris excellentiae vestrae suggerimus ut eum pro amore Dei & sancti Petri & nostro , & benigne recipiatis , & iam dictum episcopatum Lausanensem , sibi divinitus concessum , nostraque apostolica etiam auctoritate commissum , sub omni integritate recipere habereque securiter permittatis , ne amplius eadem Ecclesia contra statuta Patrum sine proprio rectore consistat.
      4. Et idcirco volumus & rogamus ut absque temporis protelatione , vel aliqua contradictione , suum , ut diximus , episcopatum habeat , teneat atque cum Dei reverentia disponat , quoniam nos in alterius nominis electione vel consecratione isto vivente consentire nullo modo patiemur eo quod praecipua sanctorum Patrum auctoritas iubeat , duos simul in una civitate non debere esse episcopos.
      5. Praeterea & Theodoricus sanctae Chrysopolitanae sedis archiepiscopus multas nostris apostolicis auribus super Hubonem fidelem vestrum querelas direxit , eo quod res Ecclesiae illius invaserit.
    880-VI-20 Epístola del Papa Iohannes VIII al rei Carolo , reconeixent al bisbe Hieronymus de l'església Lausanensis i demanant que Hubonem restitueixi els bens alienats a l'esglesia de Theodoricus bisbe Chrysopolitanae.
  45. D01130(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Carolo glorioso regi.
      2. Multiplices regiae magnitudini vestrae his nostris apostolicis litteris gratias agimus pro vestra tam ingenti cura et sollicitudine quam circa sanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram habetis, atque pro vestrae devotionis sinceritate qua nos purae mentis affectu more parentum vestrorum diligitis et in omnibus adiuvare alacriter cupitis.
      3. Quod vero mandastis, ut marchiones vestri qui circa nos existunt, ad defensionem necessariam peragendam nobiscum pariter decertare debuissent, hoc autem sine vestrae maiestatis praesentia, vel sine idonei optimatis vestri, nullo modo sicut oportet proderit nobis, eo quod ipsi marchiones homines de civitatibus et propriis finibus nostris, cum quibus territorium sancti Petri poteramus satis defendere, in suo assiduo servitio habent, et nonnullos eorum potentia sua defendunt, et ita impediunt, ut nostrum servitium secundum voluntatem nostram minime perficere valeant.
    880-VI-26 Epístola del Papa Iohannes VIII al rei Carolo agraint els serveis del seus marchiones i demanant l'enviament de missi.
  46. D01129(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Carolo glorioso regi.
      2. Ea etenim quae de vestris causis & eventibus vestris nobis litteris non retulistis , fideli relatione communis fidelis & reverendissimi episcopi Wibbodi luculenter didicimus; eique omnem familiaritatis aditum pio affectu praebentes , vestrae voluntatis arcana cognovimus , per quem & nos celsitudini vestrae aliqua verbotenus intimanda direximus.
    880-VII Epístola del Papa Iohannes VIII al rei Carolo , el bisbe Wibbodi li fa d'intermediari i vol reunir-se amb el comte Widone fill de Lamberti , el papa nega ajut a Boso i situa a Ioannem bisbe Aritiensem per rebre noves del rei.
  47. D01128(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Imperatoribus Augustis.
      2. Primo quidem quod dromones vestros , qui pro defensione terrae sancti Petri in nostro manerent servitio , nobis misistis.
      3. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis.
      4. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere.
    880-VIII-13 Epístola del Papa Iohannes VIII als emperadors (Basil I i fills) felicitant-se de la restitució del patriarca Photio , de la del monestir de Sancti Sergii de la ciutat reial a la seu romana i de la obediencia de la diocesi dels Bulgarorum a sant Petro.
  48. D01127(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Excellentissimo & dilecto filio Carolo glorioso regi.
      2. Sed sicut vobis nostris iampridem apostolicis litteris suggessimus , ut vestrum idoneum missum nobis direxissetis , cum quo aliquid ecclesiasticis utilitatibus potuissemus perficere , pro qua causa non eum miseritis , miramur.
    880-IX-10 Epístola del Papa Joan VIII al rei Carolo , li envia al bisbe Vercellenses Liutwardo com a mitjancer i li demana ajut contra els excomunicats Georgius i Widonis.
  49. D01122(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Carolo glorioso regi.
      2. Quia nihil est omnino, fili charissime, nobis dulcius nihilque amabilius, quam ut vos semper ad defensionem et exaltationem sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae cognoscamus esse promptissimos, et et eis qui eam diversis modis impugnant, libera correctionis ac disciplinae sententia contraire.
      3. Caeterum, quod dicitis ut Liutwardum venerabilem episcopum communem fidelem nostrum ad nos praemittatis, valde in Domino gratulamur, et cum eum pro communi utilitate semper desudare cognoverimus, magnum nobis gaudium in adventu illius nascetur, eo quod in ipsius praesentia vestram intuebimur excellentiam.
    880-X-30 Epístola del Papa Joan VIII al rei Carolo felicitant-se de les bones noves dutes per el bisbe Liutwardum , notificant-lo de la victòria naval dels grecs contra els ismaelites en la mar israelita i demanant-li auxili per la lluita marítima contra els ismaelites que arribà als murs de la ciutat (de Roma).
  50. D01120(Roma - Ravenna)

    1. Iohannes ,
      1. Iohannes VIII. Reverendissimo & sanctissimo Romano archiepiscopo Ravennati pro causa Deusdedit Ravennatis , & Leoni venerabili episcopo misso & apocrisiario summae sedis nostrae apostolicae , necnon quibusvis missis imperatoris & omnibus iudicibus , & populis Romani territorii constitutis , cunctisque fidelibus sanctae Ecclesiae , praesentibus scilicet atque futuris.
      2. Omnium reverentiam omniumque industriam scire hortamur quod Ravennas Romanus archiepiscopus , & ore , cum Ravennae fueramus , dixerit , & scriptis transmiserit , quod nonnulla incesta coniugia in sua parochia fuissent , & quotidie fierent.
      3. Qui omnibus dimissis , quos etiam nominatim dixerat , & sola inductus invidia , ut remur , & postea in sancta patuit synodo , Deusdedit fidelem nostrum , qui , dum Ravennae fuimus , ipse penes nos quotidie fuit , & coram me , & ipso archiepiscopo causas , ut debuerat , iudicavit , postquam sedem apostolicam appellavit , excommunicare non formidavit.
      4. Ipse Deusdedit vero dux pro nostra fidelitate his obedivit , & ad apostolicam praesentiam venire modis omnibus festinavit.
      5. Nos suam causam audientes , & qui eum accusare non debuerant , ex parte archiepiscopi non invenientes , poteramus ipsum absolvere , sed noluimus , usquequo archiepiscopo misissemus , imo cui misimus , dicentes , ut ipse archiepiscopus pro statutis sanctarum Dei Ecclesiarum , VI. Idus Novembris ad synodum celebrandam veniret , deferens secum accusatores & testes , quatenus his delatis negotium Deusdedit inter alia canonice finissemus.
      6. Quapropter una cum sancta synodo illum absolvimus , & eum communioni nostrae recepimus , & Mariam coniugem suam illi uxorem esse legitimam firmavimus cum benedictione Dei omnipotentis & nostra , & si praefatus archiepiscopus , aut ministri eius , in rebus suis suorumque hominum invasionem & fortiam facere voluerit , vos ravennates pro ipso illum in suis defendite.
    880-XI-8 Epístola del Papa Joan VIII a Romano arquebisbe Ravennati sobre l'absolució del duc Deusdedit.
  51. D01119(Roma - Bulgària)

    1. Iohannes ,
      1. Iohannes VIII. Dilecto ac spiritali filio Michaeli glorioso regi Bulgarorum , gratia vobis , & pax a Deo Patre & Domino Iesu Christo.
      2. Miramur quod tanto iam tempore transacto , missos vestros ad sanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram & ad nos non transmisistis.
      3. Modo vero , sicut nobis retulit Theodosius venerabilis episcopus , missos tuos cum eo dirigere promiseras , sed pro qua causa eos dirigere praetermiseris , ignoramus.
    [881-882] Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars reclamant els legats promesos al bisbe Theodosius.
  52. D01104(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Carolo imperatori.
      2. atque cognitum omnimodis facere , quoniam secundum commune placitum atque decretum direximus Petrum , insignem palatii nostri , super ista deliciosum consiliarium nostrum , communemque fidelem , cum Zacharia venerabili episcopo & bibliothecario sedis nostrae , pro recipiendis de omnibus , quae hactenus perperam acta fuerant , iustitiis & emendationibus , ac pro totius terrae S. Petri salute , pristinaque restitutione , quatenus in praesentia missorum vestrorum ea quae necessario emendanda & corrigenda erant , iure legitimo corrigerentur , ut tam diuturnum malum finem acciperet.
    881 Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador Carolo per anunciar l'enviament de Petrus palatii de la seu papal amb Zacharias bisbe i bibliotecari per actuar amb els enviats del rei.
  53. D01118(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Quod iussionem nostri pontificii ingenti praesumptione absurdam posuisti , omnimodis temetipsum proprio iaculo reverberasti , & velut aspis surda saluti tuae congruentibus aurem non accommodasti.
    881-I-25 Epístola del Papa Joan VIII al rei Karolus avisant-lo de la necesitat de fer cas als seus legats.
  54. D01106(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Ludovico & Carlomanno regibus , & Hugoni abbati.
      2. Nosse volumus vestram dilectionem qui spiritalem filium nostrum Carolum serenissimum imperatorem Romae nobiscum degentem rogavimus ut spiritalem filiam nostram Angelbergam Deo devotam , quae se sancto Petro apostolo & nobis cum suis omnibus commendaverat , quam etiam coniux illius divae memoriae Ludovicus augustus adhuc vivens nostrae tuitioni specialiter submiserat , ab exsulatu reduceret , & apud nos eam Romam , ubi nulla iam de illa sinistra suspicio oriri posset , pro amore Dei & Christi , clavigeri ipsius beati Petri apostoli simulque nostro dirigeret.
    881-III-12 Epístola del Papa Joan VIII als reis Ludovico i Carlomanno i a l'abat Hugoni per demanar el seu consentiment , després d'haver-ho demanat també a l'emperador Carolus , per posar la deodevota Angelbergam muller de l'august Ludovicus sota la tutela de S. Petro.
  55. D01105(Roma)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Carolo imperatori.
      2. Proinde , spiritalis fili semperque auguste , gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis & reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem exercitum , quem istas in partes venturum esse dixistis , moram perpeti non sinatis , sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum , quaesumus , dirigatis , ut , Domino adiuvante , ad respirationem nostram Agarenos expugnet , & nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquillitatem valeat ferre.
    881-III-29 Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador Carolo demanant ajut militar per expulsar els Agarenos.
  56. D01089(Pauliacum - Gòtia)

    1. Joanne, domno apostolico
      1. Narrans etiam qualiter jamdudum , deprecante domno apostolico Joanne apud Trecas civitatem per genitorem nostrum piissimum regem Hludovicum , quaedam receperit ad augmentum suae ecclesiae beneficiola , a se suisque successoribus perpetualiter obtinenda.
      2. Cujus petitionem necessariam & rationabilem esse cognoscentes , placuit celsitudini nostrae , pro remedio animae genitoris nostri & nostrae , atque pro tanta deprecatione domni apostolici Joannis , seu & charissimi nostri & venerabilis abbatis Hugonis , quatenus ad eandem ecclesiam Sancti Justi et Sancti Pastoris , necnon & Sancti Pauli confessoris , ubi ipse venerabilis vir corpore requiescit , abbatiam Sancti Laurentii cum omnibus suis cellulis & villis atque terminis , cum summa integritate locorum , veluti in praeceptis monachorum ab antecessoribus nostris piissimis regibus factis , perpetualiter concederemus.
    881-VI-4 Al vicus de Pauliacum el rei Karlomannus atorga precepte d'immunitat i concessió de bens a l'arquebisbe de les esglésies Narbonensis i Redensis , Sigebod , seguint el que a Trecas a petició del papa Joanne havia concedit el seu pare el rei Hludovicum.
  57. D01050(Roma - Pavia)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII: Carolo imperatori.
      2. quoniam si nostra mediocritas viguerit , & valuerit illa , vos facturos hortabitur , unde & sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae defensio augmentabitur , & vobis copiosa merces in coelo in perpetuum reponetur
      3. Quod autem dicitis , ut , postpositis caeteris curis , iter vestrum in Italiam recto itinere ordinatum habeatis , grato animo suscepimus , & ut utinam non solum Papiae , verum etiam propius essetis , necessitas maxima deposcit.
      4. Caeterum de Widone Rabia , invasore scilicet & rapaci , vestra gloria subveniat , & eum de finibus nostris , ut aliquantulum populus noster relevari valeat , eiicere modis omnibus iubeatis.
    881-XI-11 Epístola del Papa Joan VIII a emperador Carles agraint-li la seva defensa de l'església Romanae , la vinguda a Italiam i Papiae i fent-li saber de l'invasor Widone Rabia.
  58. D01242(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Ugoni eximio abbati seu Bernaldo , Guitoni & Alvuino gloriosus comitibus.
      2. Audientes bonam famam de vobis , quod protectores defensores atque fideles Hludovuico & Carlomanno excellentissimis regibus , qui nobis a progenitoribus suis commissi sunt , in omnibus existitis , gratias referimus maximas.
    882 Epístola del Papa Iohannes VIII a l'abat Ugoni i als comtes Bernaldo , Guitoni i Alvuino.
  59. D01243(Roma)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Dilectissimis filius Hludovuico & Karlomanno gloriosissimis regibus.
      2. Unde a nostra parte vos certos existere volumus quia sicut dominus Carolus divae memoriae imperator avus vester , ac postmodum genitor vester Ludovicus rex , sub protectione Romanae ecclesiae nostraque apostolica tuitione vos commendaverunt , ita nostrum apostolicum affectum circa vos in omnibus ostendere vosque adiuvare ac protegere paterna dilectione atque amore semper parati existimus.
      3. Preterea de his , quae per iamductum corpiscopum verbotenus mandastis , ita vobis per eum dictis respodendo direximus.
    882 Epístola del Papa Iohannes VIII als reis Hludovuico i Karlomanno agraint la defensa de l'església Romanae.
  60. D01049(Roma - Bulgària)

    1. Iohannes,
      1. Iohannes VIII. Michaeli Regi Vulgarum.
      2. Hac igitur , sicut & nostri praedecessores , nos potestate , licet indigni , utentes , cogimur , si non emendaveritis quod gessistis , & ad praesens vos in hoc saeculo digne corripere , & ut in futuro , quantum in nobis est , maledictionibus repleamini , non praeterire.
      3. Huius rei gratia , fili charissime , festinate corrigere quod inique gessistis , & omni occasione omnique mora postposita , nobis per vestrum legatum quidquid super hoc emendare vultis , mandate , quia nos , Deo iuvante , omnem voluntatem vestrae correctionis implebimus , & vos anima & corpore salvos existere cupientes causam secundum Deum ordinare studebimus.
    882 Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars avisant de la necessitat d'obediència a la santa Seu Romana i l'enviament de legats.
  61. D01103(Roma - Ravenna)

    1. Iohannes , papa
      1. Iohannes VIII. Ad imperatorem Karolus.
      2. Receptis serenitatis vestrae litteris atque perlectis, ac sicut nobis per Ioannem Ticinensem episcopum verbotenus mandastis, quia cognovimus vos honorem sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae et salutem terrae ipsius toto conamine velle perficere, exsultantes sumus animo gavisi.
      3. Porro sicut mandastis ut die purificationis beatae Mariae semper virginis Ravennae venientes simul coniuncti fuissemus pro ad considerandum, cum Dei auxilio, et peragendum profectum sanctae Dei Ecclesiae, et statum imperii vestri, nos autem et hoc libenti animo recipientes, volumus quarto die ante iam dictam festivitatem vos ibi adesse, quia et nos ita desideratissime cupimus vobiscum simul coniungi, et vestram petitionem libenter adimplere, si, Domino annuente, sanitas corporis divinitus concessa fuerit.
    882-I Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador Karolus alegrant-se per haver rebut per Ioannem bisbe Ticinensem noticies de la propera trobada amb el monarca el dia de la purificació de la verge Maria a Ravenna.
  62. D01054(Roma - Vienne)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII. Ad imperatorem Carolum.
      2. quia de omnibus immobilibus rebus territorii sancti Petri , quas nobis Ravennae consistentibus , in praesentia serenitatis vestrae uterque Wido marchio pro reinvestitione reddidit , nec unum recepimus locum , sed ipsi & homines eorum contra ius & aequitatem omnia retinere praesumunt
    882-III Epístola del Papa Joan VIII a emperador Carolum per demanar ajut davant les fallides negociacions dels bisbes Adelardus i Valpertus amb el marquès Wido a la urbs de Fano de Pentapoli.
  63. D01053(Roma - Vienne)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII. Oteramo Viennensi archiepiscopo.
      2. Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse , cui nos , necessaria temporum qualitate perspecta , iam primum clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum.
      3. Quo audito , audaciam & temeritatem vestram nimium admirantes , ob id maxime turbati sumus , eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis , sed etiam ad contemptum & iniuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes , arcta custodia retrusistis , & , rebus omnibusque suppellectilibus eius direptis , hactenus retrusum affligitis & contra omne ministerium vestrum , quod nulli christiano licet , sacerdotem Domini tetro carcere maceratis :
    882-III Epístola del Papa Joan VIII a l'arquebisbe Vienensi Oteramno per recriminar-li el maltracte donat al bisbe Genevensi Optandum i donant-li vuit dies per restraurar-lo , el cita a més a concili a Romam.
  64. D01052(Roma - Mauriena)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII. Adalberto Mauriennensi episcopo.
      2. Tristis nos nuntius perculit quando audivimus quod tu , ordinis tui immemor , Barnerium Gratianopolitanae sedis episcopum , hora matutinali in ecclesia sua publice agentem officium , cum multitudine populi , & armata manu , absque reverentia ecclesiam ingrediens , nulla ab eo tibi culpa illata , irreverenter tecum abstuleris , & ignominiose tractaveris , quod tantum nobis displicuit , quantum te temere egisse modis omnibus comprobamus.
      3. Ideoque nostri apostolatus litteris tibi mandamus ut , omni excusatione remota. VIII. Kalendas Octobris futurae primae indictionis cum eodem Barnerio venerabili episcopo Romam ad synodum nostram occurras , ut quidquid inter vos litigii est exortum nos aequitatis regula potiti , Deo iuvante , discutere & diffinire aliquo modo studeamus.
    882-[V-VII] Epístola del Papa Joan VIII a Adalberto Mauriennensis per haver tractat ignominiosament i amb violència a Barnerium de la seu Gratianopolitanae , el papa els cita als dos a concili a Roma.
  65. D01051(Roma - Vienne)

    1. Iohannes, papa
      1. Iohannes VIII. Ottramno Viennensi archiepiscopo.
      2. Praecedenti siquidem tempore nobis fuerat nuntiatum ut vos in eadem Ecclesia episcopum consecrare contempseritis , ideo nos , necessaria temporum qualitate perspecta , clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica illic episcopum Aptandum nomine consecravimus.
      3. Qua ex re non bene vos fecisse probamus , qui super ordinationem nostram obices manus habuistis , & alterum episcopum ibidem ordinastis.
      4. Verumtamen , his interim necessario praetermissis , sanctimoniam vestram iam dudum litteris nostris monuimus ut quia quaedam vobis a quibusdam obiiciuntur , quae synodali discussione sunt corrigenda , omni excusatione remota , VIII. Kalendas Octobris futurae indictionis primae Romam ad synodum occurrere studeretis.
      5. Caeterum Adalberto Mauriennensis Ecclesiae episcopo auctoritatis nostrae litteras , quas ei a vobis dari mandamus , ecce transmisimus , ut cum Barnerio Gratianopolitanae sedis episcopo eodem VIII. Kalendas Octobris Romam occurrat , quatenus de iis quae irreverenter tam temerario ausu sui ordinis immemor intulit , coram nobis plenissimam satisfactionem exhibeat.
    882-[V-VII] Epístola del Papa Joan VIII a l'arquebisbe Ottramno Viennensis citant-lo a concili a Roma per qüestionar al bisbe Optandus Genevensis consegrat per el Papa , adjunta cartes per els bisbe Adalberto Mauriennensis i Adalboldus de la seu Gratianopolitanae citat també al mateix concili.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web : Wikipedia

Creat 2012-09-05. Darrera modificació de la pàgina el 27 de November del 2021 a les 19h56