Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : HyrmingardisErmengarda de Provença

Àlies :

Grafies : Hyrmingardis, Hermingardis, Hermengardis, Ermingardis, Ermengardis, Hirmingardis, Hirmengardis, Hirmingarde, Hirmingardi, Hirmingardis, Irmingardis, Er

Gènere : F

Titulació : reina, proles imperiale

Període documentat : [ 879-VII-25 - 895|901 ] : 912

Localització : Xampanya, Vienne, Valença, Borgonya, Lió, Provença

Documents : 10 / 4

  1. D01149(Xampanya)

    1. Hirmingardi, proles imperiales
      1. Ego Boso , Dei gratia id quod sum , necnon & dilecta conjux mea Hirmingardi , proles imperialis , damus pro amore Dei monasterio Dervo [...].
      2. Damus res nostras quas dominus imperator Carolus serenissimus augustus nobis per preceptum dedit , quae sunt in pago Laticense , mansum indomnicatum in villa quae Lentinus vocatur , cum omnibus ibi aspicientibus [...].
      3. Ego in Dei nomine Boso hanc cartam donationis subscripsi & firmare rogavi. Hirmengardis , proles imperialis , consensi.
      4. Ego Stephanus , archicancellarius , jubente inclyto & illustri viro domno Bosone , sive conjuge ejus domna Hirmingarde , hanc cartam scripsi & subscripsi.
    879-VII-25 Alterat. El matrimoni Boso i Hirmengardis fa donació al monestir de Dervo d'un mansus en la vila de Lentiscus del pago Laticense que reberen de l'emperador Carolus (regest).
  2. D01158(Vienne)

    1. Hermengardis,
      1. Dum resideret domnus ac gloriosissimus Ludovicus imperator augustus apud Viennam , in palatio Beati Andreae apostoli , veniens vir venerabilis Remegarius , sanctae Valentinensis aecclesie presul , ante cum in pesentia procerum suorum , proclamans se quod Villam Novam , quam sui predecessores reges & imperatores a tempore Karoli magni Deo Sanctoque Apollinari , egregio confessori atque pontifici , concesserunt , novissime autem genitor ejus , gloriosissimus rex Boso , atque genitrix eius , gloriosissima Hermengardis , una cum jam dicto domno nostro gloriosissimo imperatore , ipsi sancto Apollinari , eximio confessori Christi , per preceptum regale obtulerunt , Hugo inclitus dux & marchio jam dictam Villam Novam malo ordine tenebat atque injuste eam Deo Sanctoque Apollinari abstrahebat.
    [879-X-15 - 887-I-11] Document perdut. Boso amb Hermengardis i el seu fill Ludovicus cedeix Villam Novam al bisbat Valentinensis.
  3. D01152(Vienne)

    1. Hirmingardis,
      1. Nos vero justam & rationabilem petitionem illius auditam invenimus consilio preocerum nostrorum quatinus , pro remedio gloriosissimae memoriae Karoli imperatoris ac sociatae conjugis ejus acque bonae memoriae Hirmintrudis , atque prolis eorum , Ludovici piissimi regis , necnon & pro nostro & carae conjugis nostrae Hirmingardis , quod inrationabiliter ablatum fuerat , cum omnibus appenditiis & immutatuionibus refferemus , instituentes ut omnimodis ibi officium divinum inculpabiliter jugiter peragatur , luminaria praenamtur , ut & illis supplementum fiat & nobis ad vitam aeternam capessendam adjutorium existat.
    881-I-15 A la vila de Tauciaco , el rei Boso retorna a Ottrannus arquebisbe Viennesis l'abbadia de Sancti Andreae Inferior de la ciutat , injustament alienada.
  4. D01168(Vienne)

    1. Er,
      1. Ego quippe Boso , Burgundionum Ausoniorumque rex , una cum Er. uxore , pariter aula Vienne positi , anno regni octavo , coepimus cogitare piorum ac improborum retributionem , qualiterque remedio elimosine cassantur imminentia bella injuste insurgentia vel qualiter adquiritur , elememosina interveniente , misericordia Salvatoris.
    [886-X-15 - 887-I-11] Alterat. A Vienne el rei Boso confirma a petició d'Asmundus bisbe Maurianorum i el seu germà Leotmanno bisbe Cremonensis la pertinença de la ciutat de Secusivae i el castell d'Armariolum amb la capella de Sanctae Dei Genitricis a la seu de Sancti Johannis Baptiste del bisbat Maurienensis.
  5. D01156(Vienne)

    1. Irmingardis, reina
      1. Ut hoc profit animae gloriosissimi regis Bosonis , piissimi scilicet domini & senioris mei , ac inclytae uxoris ejus magnificae reginae piissimae dominae meae Irmingardis , praestantanmtissimoque filio ejus gloriofiffimo Hludovico , piissimo dumtaxat domino & seniori meo , mihi quoque & uxori meae , omnique meae prosapiae merces retribuatur , quod fieri non dubito.
    887 Alterat. El comte Teutbertus dóna a l'església de S. Mauritii Viennensis i als seus rectors la vila de Mantulam.
  6. D00791(Valença)

    1. Hirmengardis, reina
      1. Deo iuvante , comprimerentur. Maxime inclyti Richadis ducis , eximiique principis sulta iuvamine. Quinetiam dominae Hirmengardis , gloriosissime reginae , utilitas regni insita sibi acutissima atque profundissima a Deo prudentia , adiuncto sibi supradictorum epicoporum digno hortatu , procerumque totius regni consilio , secundum Dei timore decentissime administrabitur.
    890 Alterat. Acta de l'elecció i unció reial de Lluís (el Cec) fill del rei Bosó en concili a Valence.
  7. D00623(Borgonya)

    1. Ermengardis, reina
      1. Anno an Incarnatione Domini VCCCLXXXXVIII. , indict. VIII. , cum convenisset Ermengardis regina & cunctis principis Ludovici filii Bosonis in loco qui dicitur Varennas ad placitum , accesserunt ad ejus praesentiam monachi ex Gigniaco monasterio , Berno videlicet abbas , alique sun ejus regimine positi , conquerentes & monachili humilitate conclamentes , quod Bernardus ejusdem reginae vasallus eorum res injusto ordine invadendo possedisset , hoc est Balmam cellam , quam olim a Rodulfo rege per praeceptum adquisierat.
      2. S. Ermengardis reginae , quae fieri jussit , & firmare rogavit.
    890|898|905 Alterat. Notícia de la retractació feta a Varennas per Bernardi , vassall de la reina Ermengardi , de la captura de la cel·la de Balman a favor de Berno , abat del monestir Gigniaco.
  8. D00641(Lió)

    1. Hermengardis,
      1. Itaque notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesiae ac nostris , presentibus atque futuris , quoniam deprecatione & ortatu sive consilio gloriosissime genitricis nostrae Hermengardis & pro sincerissimo Aureliani , didascali nostri , obsequio , concessimus aecclesiae beatissimi prothomarthyris Stephani Lugdunensis , cui idem venerabilis Aurelianus archiepiscopus preesse dinoscitur
    892-III-18 Alterat? Estant a la ciutat de Lugduni , el rei Ludovicus confirma a l'arquebisbe Aurelianus els bens del seu bisbat.
  9. D00642(Provença)

    1. Hirmingardis, reina
      1. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus.
    894-VIII-11 Alterat? En el castell d'Inciae , el rei Ludovicus , a precs de la seva mare la reina Hirmingardis , confirma al bisbe Ysahac i a la seu de Sanctae Mariae seu Sancti Donati el precepte que el seu pare , el rei Bosó , li atorgà i otorga i confirma el dret hereditari de la seu en les possessions del bisbat en els pagus Viennensi , Lugdunensi i a Provintia.
  10. D00398(Lió)

    1. Hyrmingardis,
      1. Itaque notum sit omnibus fidelibus sancte Dei acclesie ac nostris presentibus atque futuris quoniam , deprecatione & ortatu sive consilio gloriosissime genitricis nostre Hyrmingardis , ac pro sincerissimo Alwalonis , didascali nostri , obsequio , concessimus ecclesie beatissimi prothomartiris Stephani Lugdunensis , cui idem venerabilis Alwalo archiepiscopus preesse disgnoscitur ecclesias cum omnibus ad eas pertinentibus , in pago Lugdunensi sitas , ut ipse beatissimus prothomartir pro nobis & pro nostris genitoribus , scilicet Bosone gloriosissimo rege , ac avis & proavis intervenire dignetur
      2. Volumus quippe , ad gloriosissime genitricis nostre votum , precepta a nostris statuta avis & proavis , piissimis videlicet imperatoribus augustis Hlotario , Hludovico atque Karolo , eorumque filiis & nepotibus regibus , necnon & consobrino nostro Hludovico rege , nostre auctoritatis isto videlicet praecepto confirmare
      3. Precipientes ergo jubemus & judendo precipimus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquias possessiones memorate ecclesie , quas moderno tempore infra ditionem regni nostri legaliter possidet vel que deinceps in jure ipsius divina voluerit pietas augeri [...] faciendas , vel fidejussores tollendos aut homines ipsius ecclesie extra rationem distringendos nec ullas redibiciones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat vel que supra memorata sunt penitus exigere presumat ; set liceat memorato archiepiscopo suisque successoribus res supra memorate ecclesie quieto ordine possidere & nobis fideliter deservire , & pro nobis ac gloriosissima genitrice nostra & pro totius regni nostri stabilitate non negligant exorare.
    895|901 Alterat. Estant a Lugdunum , l'emperador Hludovicus , confirma a l'arquebisbe Alwalonis els bens del seu bisbat.
D00635(Lió)

  1. mare de Lluís,
    1. Cujus sacratissimis precibus regali more annuentes , monente domina genitrice nostra , quae Christi succensa amore praelibatos monachos una cum eodem archiepiscopo in praedicto coenobio collocavit , statuimus & decernimus idem monasterium secundum apostolicum decretum & praenominati archiepiscopi statuta semper mansurum , scilicet ut quidquid a senioribus aut a Dei fidelibus eidem loco est & fuerit collatum , nullus impulsu auferri cogatur & absque alicujus inquietudine res ad ipsum pertinentes perpetuo permaneant.
896 Alterat. A Lugdunum , el rei Ludovicus a precs de l'arquebisbe de l'església Viennesis Barnoinus confirma a l'abat Adalrico del monestir Dervensis de S. Mariae et S. Teuderii els privilegis rebuts de l'arquebisbe.
D00614(Borgonya - Avinyó)

  1. Ermingardis,
    1. Cujus petitionem ratam esse in omnibus decernentes , ob divinum scilicet amorem , decrevimus ut , sicut a beatissimo papa Stephano seu ab episcopis nostris per privilegiorum scripta , nostro scilicet consensu , de suprascripta abbatia auctoritas eis firma concessa est , iterum auctoritatis nostrae praecepto , pro remedio animae genitoris mei Bosonis & genitricis meae Ermingardis necnon & avi mei Ludovici seu etiam pro stabilitatem regni mei , concedamus praefato abbati & successoribus suis praedictam abbatiam , ut sine cujuscunque inquietudine firmam atque inviolabilem potestatem habeant tenendi , possidendi , ordinandi atque aedificandi.
896|902-VI-22 Alterat. El rei Ludovicus emet precepte per Blitgarius abat del monestir de Sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae ac Sancti Philiberti confirmant la concessió de l'abadia de Doseram.
D00445(Provença)

  1. Hermingardis,
    1. Unde comperiat omnium fidelium nostrorum , praesentium scilicet & futurorum , solertia quoniam qaumquidem nos , pro remedio animae genitoris nostri , piissimi regis Bosonis , ac piissimae genitricis nostrae Hermingardis atque ad deprecationem inclyti ducis ac marchionis nostri Hugonis , videlicet propinqui nostri , conferimus Deo & sancto Cypriano gloriosissimo martyri , ac Sancto Apollinari , eximio confessori atque pontifici Valentinensis ecclesiae , ubi Remegarius , reverendus noster atque fidelis , praesul esse dignoscitur
[912-926] L'emperador Hludovicus , a precs del seu parent , el duc i marquès Hugonis , concediex al fidel prelat Remigius i a l'església Valentinensis , la vila de Saxiacum del comtat Deensi.
D00449(Vienne)

  1. Hermengardis, gloriosa
    1. Dum resideret domnus ac gloriosissimus Ludovicus imperator augustus apud Viennam , in palatio Beati Andreae apostoli , veniens vir venerabilis Remegarius , sanctae Valentinensis aecclesie presul , ante cum in pesentia procerum suorum , proclamans se quod Villam Novam , quam sui predecessores reges & imperatores a tempore Karoli magni Deo Sanctoque Apollinari , egregio confessori atque pontifici , concesserunt , novissime autem genitor ejus , gloriosissimus rex Boso , atque genitrix eius , gloriosissima Hermengardis , una cum jam dicto domno nostro gloriosissimo imperatore , ipsi sancto Apollinari , eximio confessori Christi , per preceptum regale obtulerunt , Hugo inclitus dux & marchio jam dictam Villam Novam malo ordine tenebat atque injuste eam Deo Sanctoque Apollinari abstrahebat.
912 Judici del bisbe Remegarius vs. el duc i marquès Hugo fet a Viennam , davant de l'emperador august LLuís.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web : Wikipedia

Creat 2011-06-17. Darrera modificació de la pàgina el 16 de April del 2020 a les 12h38