Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Nom : GeroldusGerard d'Orlhac
Gerau d'Orlhac

Àlies :

Grafies : Geroldus, Giroldus, Giroldi, Geraldus, Geraldi, Geralde, Geraldo, Geraldum

Gènere : M

Titulació : comte, vir Domini, bon, beat

Període documentat : [ [850-925] - [914-928] ] : [914-928]

Localització : Alvèrnia, Alvèrnia - Roma, Llemosí, Alvèrnia - Tours, Alvèrnia?, Roma

Documents : 7 / 0

  1. D00427(Alvèrnia)

    1. Geraldus, comte, vir Domini, bon, beat
      1. Plerique dubitare solent , utrum vera sint quae de beato Geraldo referuntur.
      2. Alii quoque velut excusationes in peccatis quaerentes , indiscrete hunc extollunt , dicentes videlicet quia Geraldus potens & divens fuit , & cum deliciis vixit , & utique sanctus est.
      3. Qui vero justitiam operantur , in qua Geraldus quam maxime excrevit , audituri sunt : Venite , benedicti Patris mei.. Et revera qualia sunt gesta per quae Job , David , & Tobias , at alii quamplures baetificantur , non ista quae Geraldus egisse comprobatur.
      4. Vir igitur Domini Geraldus ea parte Galliarum , quae ab antiquis Celtica vocatur , oriundus fuit ; territorio videlicet , quod est Arvernensi atque Caturcenci , nec non etiam Albiensi conterminum , oppido vel villa Aureliaco , patre Geraldo , matre vero Adaltrude progenitus.
      5. Et quia Dominus in generatione justa , generatio vero Geraldi quaerentium est Dominicum : consequens est ut generatio rectorum benedicatur.
      6. Pater quippe ipsius in ipso conjugio sese castificari tantopere atudebat , ut semoto frequenter a conjuge toro , solus accubitaret , velus ad tempus , juxta Apostolum , orationis vacans. Quadam vero nocte monitus in somnis perhibetur , quatenus uxorem cognosceret , quia filium generatus esset. Aiunt enim quod ei missum sit , ut illum nomine suo Geraldum vocaret.
      7. Genitrix ejus cum esset vicina partui , nono videlicet die priusquam nasceretur , contigit ut cum suo viro vigilanti vigilans ipsa jaceret. Et dum nexcio quid vicissim sermocinarentur , infans emisit vocem quam ambo audierunt.
      8. Geraldus igitur in matris utero bene sonuit quiniam ultra communem aliorum vigorem in fide sanctae Trinitatis exercens , felicem famam , qua erat orbem repleturus , per illam voculam significavit.
      9. At in puero Geraldo dulcedo quaedam animi cum verecundia , quae multum honestat adolescentiam , ipsos infantetiles actus decorabat.
      10. Nullo igitur impedimento Geraldus poterat occupari , quin ad amorem discendi recurreret. Unde factum est , ut propemodum pleniter Scripturarum seriem disceret , atque multis clericorum quantumlibet sciolos in ejus cognitione praeiret.
      11. Decedentibus autem parentibus cum ejus dominio potestas omnis deveniret , non ut solent adolescentes , qui in matura dominatione superbiunt , Geraldus intumuit , nec incoeptam cordis mdoestiam immutavit.
      12. Quod Geraldus audiens , non assultu , sed ratione cohortatus , ad miserandum & subveniendum flectebatur.
      13. Ridiculum hoc hostibus foret , nisi Geraldus vi divina roboratus , mox eisdem hostibus intolerabilis esset. Quod etiam suis valde videbatur eneptum ni experimento probassent , quod Geraldus quem pietas in ipso praeliandi articulo vincebat invincibilis semper esset.
      14. Quisquis ille est , si justa lance causam discreverit , ne in hac quidem parte gloriam Geraldi probabit obfuscandam.
      15. Et rex David , qui etiam contra filium legiones direxit. Geraldus non aliena pervadendo , sed sua , quin potius suorum , jura tuendo confligebat.
      16. Opus vero Geraldi lucidum est , quoniam de simplicitate cordis metitur.
      17. Interim vero , sicut solent captivi inter vincula , pristinae libertatis gementes memorari , suspirat Geraldus , & consuetam divinae dilectionis dulcedinem recolebat.
      18. Et licet aegro affectu , rogabat Deum , ne se illa tentatio penitus absorberet. venitur ad condictum , intrat hospitium puella , quia frigus erat , stetit in facie juxta focum : Geraldum vero jam divina gratia respexerat.
      19. Ceterum dulcis Dominus ac rectus , qui servum suum Geraldum a stupro , pietatis dulcedine servavit , punire eum pro conscupiscentia , rectitudinis censura non omisit.
      20. Cavebat quippe in hoc turgidum fastum , ne se cuiquam tardum aut difficilem praestaret , ut moris est nunc quibusdam , qui velut de thalamo procedentes , prius ebrietati se mancipant quam amicis praestent , contra illud Scripturae dicentis : Vae terrae cujus principes mane comedunt. Atqui Geralduls non ita.
      21. Geraldus igitur staturae mediocris , & totus , ut dicitur , euphormis , id est bene formatus.
      22. Ita Geraldus vel de Deo loquens , vel Deo sibi per lectionem loquente , maximum refectionis tempus expendebat.
      23. Qui utinam sicut Geraldus novissima providerent , & sive manducarent , sive biderent , omnis juxta praeceptum Apostoli , ad laudem Dei facerent.
      24. Quod Geraldus audiens , ad capiendum eos protinus dixerit. Ac tum forte rusticanus quidam ad eos metu cogente venerat. Milites vero qui eos comprehenderunt , timentes ne forte domnus Geraldus aut eos dimisisset , aut cur eos impunitos sibi ostenderent inculpasset , oculos omnium protinus avulserunt.
      25. Longo post tempore , cum de eo domnus Geraldus audisset quia latronum socius non fuerit , valde constristatus est , requirens vel si viveret , vel quo isset.
      26. Quis aliud praeter Geraldum hoc ita faceret ? Certe mihi videtur , quod id magis admiratione dignum sit , quam si furem rigescere in saxi duritiam fecisset.
      27. Verum cum in aliis peccati speciebus soleant homines compugni , atque de emendatione meditari , aut raro , aut certe , nec raro videas , qui prater Geraldum in ista peccandi specie se doleat deliquisse.
      28. Geraldus namque , juxta praeceptum Evangelii , contentus erat stipendiis suis.
      29. Cum ille se Aquitanum & mediocrem personam esse responderet , clericus eum tam vultu quam eloquio considerans , ad ejus gratiam se totum inflexit , & quidquid de naulo debebatur , cunctis de illius comitatu remisit , & tam ipsius quam aliorum flascones & utres vino implevit.
      30. Hunc itaque ministri domni Geraldi reperientes , ad eum termentem & pavidum addixerunt.
      31. Quos hoc praeter Geraldum faceret ? Sed hoc ille fecit , qui non avaritiae servus erat , sed misericordiae se totum dicaverat.
      32. Quem Bonifacius quidam ex militibus domni Geraldi casu reperit , & necessitatem illius audiens , ad eumdem domnum Geraldum hunc adducens : En , inquit , domine mi , juxta tuum desiderium reperi , quod tibi placiturum praesento : ecce homo indigens solatio.
      33. Geraldus quoque , sicut Job , fratrer draconum & socius struthionum fuisse monstretur , frequenter a quibusdam provinciarum lacessitus est.
      34. Nam reipublicae statu jam nimis turbato regales vassos insolentia marchionum sibi subjugaverat. Jam itaque multarum causarum experimentis probatum fuerat , quod , ut scriptum est , omnipotens erat contra hostes Geraldi
      35. Wilelmus plane dux Aquitanorum , vir bonus , & per multa laudabilis , cum tandem vehementer invaluisset , non monis quidem , sed precibus agebat , ut Geraldus a regia milita discendes , sese eidem commendaret. Sed ille favore comitis nuper usurpato , nequaquam consensit. Nepotem tamen suum nomine Rainaldum eidem cum ingenti militum numero commendavit.
      36. Sed & isdem Wilelmus nullatenus illi indignatus est , quippe non immemor , qui pater suus Bernardus ipsum adhuc adolecentem eidem domno Geraldo amoris causa commendavit.
      37. Factum est quadam vice , cum ita res exigeret , ut in quamdam regionem qua hostiliter ierat , longum tempus cum eo expendisset. Interim vero omne stipendium , quod in sagnariis Geraldi delatum fuerat , paulatim defecit.
      38. Denique ex hoc & deinceps , cognomentum hoc promeruit , ut ab omnibus in commune Geraldus ille Bonus appallaretur.
      39. Tanti autem apud eumdem Wilelmum habitus est , ut ei sororem suam in conjugio dare vellet , Ermengardi matre quamprimum id cupiente , quae virum hunc pio diligebat affectu.
      40. At vero Geraldus scriptum noverat : Omnia custodia serva cor tuum. Et item : Qui modica spernit , paulatim decidet. Velim sane perpendas quanti habendum sit , quod inter mundanas opes , & in fastigio terreno positus , castitatem servavit.
      41. Unde & Ademarus comes vehementer instabat , ut eum suae titioni subsidisset , quod nullo equidem pacto extorquere potuit.
      42. Verum cum in amicitia Willelmi devictus pacem habere videretur , ut homini in Christo viventi persecutio non deesset , praedictum comitem Ademarum illi Satanas instigavit.
      43. Porro Geraldus in parte ipsius prati decumbens , ut fertur , cum suis omnibus dormiebat.
      44. Quo Geraldus audito , paucos milites , qui tunc sibi forte aderant , secum duxit , & ad oppidum festinavit.
      45. Sed cum non longe essent , quod ab obsidendum castrum Geraldus praecurrerat , volantem exercitum retinuit , dicens : Explorandum nobis est quanam Geraldus pugnatorum multitudibe valletur , qui nos ad obsidendum oppidum ausus est praevenire.
      46. Nox vero tum ingruerat : nec cunctati exploratores destinant , & quaenam sint castra Geraldi sollicite rimantur.
      47. In crastinum vero pervasores castelli , cognito quod Ademarus eisdem minime adesset , pacem a Geraldo requirunt , poscentes ut eosdem sine ignominia recedere permisisset.
      48. Et id quidem vir Dei Geraldus illico indulsit , sed milites animo concitati aegre ferebant , si vel armis non spoliarentur. Invaluit tamen pietas Geraldi , & illos stare cogit , hostibus vero per angiportum fugientibus auditum permisit.
      49. Ita Geraldis exturbatis abdque sanguine hostibus triumphavit. Ita Christus more suo gloriosus militem suum ipsa adversitate nobilitavit.
      50. Godefredus ille Torennensis comes quadam vice , collecto militum agmine , festinabat ut hunc virum Dei bellando lacessiret , aut quae erant juris illius devastaret.
      51. Sed quia jam experimentis aliorum didicerat quod Geraldus , Deo pro se pugnante , semper hostibus praevaleret , non ausus est ibidem remorari.
      52. Frater Ademari comitis Adalelemus , praeter illa injuriam quam eidem domno Geraldo facerat , cum Aureliacense castrum pervaserat , quam videlicet injuriam ipse libenter ei indulserat , adhuc tamen ejus malitia furebatur , & ad leasionem sancti viri pertinaciter instigabatur.
      53. Collecto itaque satellitum cuneo , castrum , quod tunc forte domnus Geraldus missarum solemniis intereat , irrumpere tentavit.
      54. Is namque tenebat quoddam oppidulum , quod dicitur ad Sanctum Serenum , ex quo scilicet , quasi lupus vespertinus egrediens , irruptiones faciebat in familiam domni Geraldi.
      55. Tandem ergo Geraldus considerans quod stulti hominis vesania sine flagello frenari non potebat , collecto militum agmine , tetendit ad castellum.
      56. Sed neque de tua supellectile saltem pro compensatione praedae , quam exercere solitus es , quidquam anferre permittam. Ita coercitum dimisit hominem , & ille satis deinceps cavit , ne Geraldi familiam laedere praesumpsisset.
      57. Porro his qui gloriantur , dicentes , quod Geraldus potens fuit , & sanctus est , suademus ne sibi de hoc applaudant , quia nisi pauperes spiritu fuerint , & sicut ille , suam potentiam religione condierint , casa eorum parva esse non poterit.
      58. Imo comparatione ejus revincentur , potuisse quidem juste similiter vivere ,sed noluisse ; manducones vero & bibaces , & de quibusdam religionis professoribus dicam , qui sibi excusationes in peccatis fingentes , inter pocula fateri solent quia Geraldus carnibus vescebatur , & sanctus est , sua professio manifeste revincit.
      59. Geraldus quippe licenter suo ordini concessis utebatur , quoniam & ab illicitis abstinebat , & cum pauperibus vescebatur.
      60. Igitur alia res est Geraldi , alia istorum.
      61. Geraldus tanto rectius confessor didi potest , quanto justioribus factis Deum est confessus.
      62. Sed minirum sicut flamma flatibus agitat solet validius accendi , sic divini amoris igniculus , qui in pectore Geraldi a puero incaluit , nullo tentationis imbre valebat exstingui.
      63. Sed Geraldus didicerat pretiosum separare a vili , & valde indignum ducebat terram lingere , qui vocatum se noverat ad coenam coelestis Agni.
      64. Etenim domnus iste Gausbertus viro Dei charissimus erat , & pro communi sanctitate , mutuum sibi invicem contubernium praestabant.
      65. Exponit itaque praesentis vitae sibi inesse fastidium , & religionis habitum desiderare ; Romam profisci velle , & praedia sua beato Petro apostolorum principi jure testamentario delegare.
      66. Barbam sibi equidem cum novacula mutilavit , quam ad modum coronae , per caput suum ducens , de capillis quoque partem recidebat.
      67. Barbam quippe veluti onerosam recidebat , & quoniam ab occipitio capili defluxerant ; celabat in vertice coronam , quam , & tiaram jugiter ferens cooperiabat.
      68. Quadragesimale tempus advenerat , cum in construendis aedificis aer jam clementior arridebat. Geraldus quodam mane , consuetis orationibus expletis , exiit ab oppido quod eidem loco imminet.
      69. Tandem elegit locum divina dispositione jam praescitum. Jubet igitur artifices rursus adesse , studium recalere , opus intermissum aperiri , coepto operi sagaciter instare , ecclesiam competendi granditudine , & arcuato schemate fabricare , quam pater ejus dudum in honore Sancti Clementis construxerat.
      70. E quibus nunc usque superest unus , qui eodem beato Geraldo quae describimus , visa narrat , & manu scribit.
      71. Si ergo voluntas pro opere computatur , nequaquam Geraldus abrenuntiatorum mercede privatur.
      72. Nam rusticanus quidam juxta Sollemniacum monasterium habebat filium caecum , qui diutius ingemiscens , quod eum caecitas & paupertas pariter opprimeret , monitus est per visum quatenus ad domnum Geraldum pergeret , & aqua , unde manus ejus ablutae fuissent , oculos filii sui superfudisset.
      73. Post aliquantum veri tempus , quidam nobilis vir , nomine Ebbo , seniorem retiocinano convenit , dicens , quia forte contra voluntate Dei faceret , dum sub obtentu indiscretae humilitatis , indultam coelitus gratiam neglexisset , & eos , quibus prodesse poterat , quae forte propter illos ei data fuerat , impendere eis quae necessitas exigit supplicantibus praestare : elationem non esse formidandam , cum laudis ille cupidus non esset neque praesumptionem quidem , quoniam qui reposcerent opem , sese divinitus admonitos commemorassent : maxime , cum jam experimento probatum esset , quia beneficium sanitatis , quod a se quaesitum fuerat , ad effectum , licet ipso nesciente , jam non semel venisset.
      74. Geraldus vero suspirans flebat , atque dicens , quia timeret quod diabolica fraus potius esset , qaue sub occasione decipere vellet ; & si quis aliquando boni fecisset , mercede ipsius boni provere perstrucisset.
      75. Consuetudinem sibi facerat it Romam frequantius adiret. Fertur autem quod illic saepenumero profectus sit.
      76. Et quoniam ipsos necdum volebat intueri , loculos eorum & templa saepius incisens , res suas eidem beato Petro delegavit.
      77. Hanc sibi legem praefixerat , ut secundo semper anno ad sepulcrum eorum recurreret , decemque solidos ad proprium collum dependentes , tanquam supplex servus , Domino suo quasi censum deferret.
      78. Unde & monachi , & peregrini , necnon & egeni , qui & hospites ejus tempore quo Romei transire solent , sollicite requirebant , si comes Geraldus veniret , vel quando veniret.
      79. Ipsi quippe Marruci , rigentes videlicet Alpium incolae , nihil quaestuosius aestimabant , quam ut suppelectilem Geraldi per juga montis Jovina transveherent.
      80. Cum venisset autem ad civitatem nomine Astam , fur quidam duos ex ejus sagmariis subripuit. Veniens autem ad quemdam rivulum , cogere eos non potuit ut transirent , donec ab hominibus domni Geraldi comprehensus est.
      81. Quadam vice , cum illud iter exurreret , quemdam monachus nomine Aribertum ducebat secum , magnae scilicet abstinentiae virum. Hoc namque erat illi dulce contubernium , ut quoties religiosae vitae quampiam reperisset , in illo semper affectuosius delectabat.
      82. Itidem cum Roman pergeret , & ad civitatem Tusciae , quae Luca vocatur , pervenisset , quaedam se mulier ei obviam ingessit , dicens : Visu commonitam se esse , quatenus filium ejus illuminaret.
      83. Sed tamen duobus testibus id asserentibus credens , qui referunt , quod isdem vir Domini per illam viam ab Italia rediret qua Lugdunum a civitate Taurinensi venitur.
      84. Nec illa demoratio fuit etiam sine beneficio temporali , missarum namque officio solemniter expleto , cum jam post cibum iter aggrederentur , venit quidam sedens caballum , qui in eundo perditus fuerat , quem domnus Geraldus sine cessoris injuria recipi jussit.
      85. Antequam vero ab Abricolam pervenissent , caecus quidam juxta viam dedens ,quaerebat a transeuntibus si aliquis in eadem turba veniret , qui Geraldus vocaretur. Cum forte quidam de nostris fratribus tunc adhuc canonicus , in collecta domni Geraldi gradiebatur , qui devotionis causa pedester incedens , ad praedictum jam caecum lassus pervenit. Quem cum ille de domno Geraldo inquireret , eum se vestigio secuturum respondir.
      86. Novem , inquit , anni sunt , ex quo caecitatis augustia premor ; hac autem nocte monitus in summo sum , ut huc venirem , & Geraldum Sancti Petri peregrinum quaererem , ut manus ablueret postularem ; caecatis vero oculos illa aqua perfunderem. Quo ille clericus audito , substitit , cum interim vir Domini Geraldus supervenit.
      87. Tam repente enim cisum recepit , ut statim post eum currecet , dicens : O sancte Geralde , o sancte Geralde , Deo gratias , en video !
      88. Raimundus noveratis comitem , filium videlicet Odonis. Hic nepotem domni Geraldi nomine Benedictum , Tolosae videlicet vicecomitem dolo captum tenebat. Rainaldus vero frater ipsius sese obsidem dedens , fratrem recepit.
      89. At domnus Geraldus audiens quod ille seipsum pro fratre obligasset , valde movebatur ad subveniendum nepoti. Raimundus autem protelabat causam reddendi , elam statagens Benedictum denuo capere , & ambos tenere.
      90. Jam septem menses fluxerant , & vir Domini Geraldus in ereptione nepotis nihil proficere poterat. Quadam vero die cum sorore sua Avigerna de hac re quasi querimoniam faciens ; Quid tu , inquit , cessas Christum pro filio tuo deprecari ? certe aut nos in fide dubitamus , aut , quod verius est , exaudiri digni , non sumus.
      91. Et adhuc Rodulfum abbatem semel ad Raimundum direxit , qui necdum quidem profocere quidquam valens , haud longe ad meatum reversus est.
      92. Nocte vero insecuta praedicto Raimundo per somnium videbatur , quod vir Domini Geraldus ante ejus lectum staret , eumque manu pulsaverit. Quid , inquiens , tu non audis me toties deprecantem ? Certe scias , quoniam si ultra tenueris obsidem , nequaquam tibi cedet in prosperum. Post haec verba Raimundus expergeractus est , & considerans visionem , intremuit : vacavitque suos , & quid somniaverit indicavit.
      93. Nam & quidam ex ipsis per quem maxime causa similiter exterritus persuadebat , ut petitionem domni Geraldi concitus faceret : alioquin moriendum illis esse commemorat. Raimundus confestim ad hospitium Rodulfi abbatis transmisit , eumque redire jussit. Quod redeunte qualiter vir Domini se per vosum terruebat , palam enarravit : obsidem illico reddidit , & ut gratiam domni Geraldi sibi Rodulfus reconciliasset , humiliter postulavit. Ita Geraldus per divinum auxilium praevalebat , & secundum illud Scripturae , gloriosos terrae humiliabat.
      94. Quodam itidem tempore , cum ad colloquium ejusdem Raimundi comitis properaret , fluvio , qui Avarionus dicitur , appropinquans , mentio incidit quod illa die piscem ad esum non haberet.
      95. Non longue enim a Friaco monasterio vicus est in honore S. Gregorii sacratus , cui scilicet presbyter quidam nomine Geraldus praeerat , qui eidem viro Dei Geraldo vela de pro sua sanctitate charus & familiaris erat , qui etiam ante vitae suae terminum sese pro amore divino reclausit.
      96. Ad hunc ergo jam dictus vir Domini Geraldus aliquando divertit , quem post orationem dosculans , dixit : Quis nobis , Geralde frater , ad refectionem daturus es ?
      97. Pagus non longe ab Aureliaco Marculiscus vocatur , juxta quem lapis quidam naturaliter rotundus insidet. Cum aliquando domnus Geraldus e regione transitaret , quidam de ejus comitatu Adraldus nomine , conviatoribus asserebat , quod super lapidem illum saltu conscendere posset.
      98. Et ita cognitum ets quod illa velocitas ejus per incantationem flebat , quae ei post signaculum adesse non potuit , & magna virtus esset domni Geraldi , post cujus sognaculum vis inimica nihil valuit.
      99. Solemnitas sancti Laurentii venerat , & ille in quamdam suam capellam quae non longe a vico Argentado sita est , eamdem festivitatem solemnizabat.
      100. Quidam vir nomine Herloardus de equo lapsus , unum genu sibi valde collisit. Ob cujus dolorem per sex dies jam sine cibo degebat. Et cum nihil sibi ad remedium reperire posset , ad Captennacum transmittens , aquam de manibus domni Geraldi clam sibi deferri fecit.
      101. Nam quid profuit Balaam , quod tam profundo mysterio prophetavit , quando propter avaritiam reprobatus est ? Nihil igitur in Geraldo grandius miraculum quaeras , quoniam hoc est quod non speravit in pecunia , vel thesauris.
      102. Quod enim Geraldus hujusmodi mirabilia fecerit , multa documenta sunt
      103. Quoniam signorum virtulibus insignem fuisse venerabilem virum Geraldum praelibatus sermo enucleatius disseruit , restat nunc ut qualiter a corporeo tegmine spiritalem essentiam emiserit , stylo titulante exprimamus.
      104. Et ei sicut beato Job contigit , & Tobiae quoniam acceptus erat tentatione probari. Itaque per septem , & eo amplius annos , lumen oculorum amisit.
      105. Biennio priusquam obiret , ecclesiam fecit solemniter dedicari. In altaribus vero tanta pignera sanctorum insita sunt , ut scientibus mirum sit.
      106. Praedia vel mancipia , quae beato Petro non delegaverat , inter quosdam propinquos ac milites , vel certe servitoribus dimisit.
      107. Intrante vero jam suae migrationis tempore , morabatur apud Cezerviacum quamdam sui juris ecclesiam , quae in honorem sancti Cirici consecrata est.
      108. Cum subito velox fama rumorem circumquaque disparserat , quod vir Domini Geraldus ad transitum propinquaret , accucurrerunt omnes veluti commune dispendium lugentes , clericorum ac monachorum turbae nobilibus viris admistae , catercae pauperum , & pagensium plebes , lugentibus istis aliorum fletus incitabatur.
      109. Ulli vero : O Geralde , qui merito bonus vocaris , quis jam erit , sicut tu , sustentator indigentium ?
      110. Sexta namque feria dilucescente die , ingravescere se sentiens , jussit ut nocturnale coram se capellani peregissent , episcopo cum suis in ecclesia illud celebrante ; cum psallentibus autem & ipse psallebat , donec post matutinale officium , omnes etiam horas diei compleret.
      111. Cum vero quidam diccrent quod jam discessisset , ille sensum adhuc retinens , oculos aperuit , & hoc judicio nondum se discessisse , monstravit. Tum vero Dominicum corpus quod exspectabat , suas ponte suscepit , & ita felix illa anima ad coelos migravit.
      112. Moritur ergo Geraldus , sed juxta illud Davidicum nequaquam ut ignavo solent , quoniam inter sanctos sors illius est.
      113. Porro autem quia Deus mirabilis est in sanctis suis , in quibus eum laudare jubemur , dicente Scriptura : Laudate Dominum in sanctis ejus , idcirco , o beate Geralde , quales possumus referimus illi pro te.
      114. Cum igitur esset ex more nudatus ad lavandum , Ragambertus , & alii ministri qui id afebant , manus utrasque pectori ejus applucuerunt , cum subito dextrum brachium ipsius extensum est , & ita genitalibus membris manus ejus applicata , ut eadem membra sub volam concluderet.
      115. Sui autem , quamplurimis comitantibus turbis , corpus illud danctum ad Aureliacum , sicut ipse jusserat , detulerunt , & in aristonen lapidem , ad sinistram scilicet basilicae ipsius collocaverunt , juxta aram sancti Petri , ita ut sepulcrum ejus habeatur in dextro , & ipsum nihilominus in dextrorsum.
      116. Si quid autem in eo lectorem oblectaverit , meritis domni Geraldi praestium censeat
      117. Beato quidem Geraldo satis suffecerat , quod ille testis fidelis , qui in caelis est , & cui semper placere studuit , hunc apud se in illa paradisiaca regione remunerat ; sed tamen quanta sit gloria , quam intus possidet , isdem testis Christus foris manifestare dignatur.
      118. Qui vero causam diligentius retractabant , prodigium aliquod esse credebant , conjicientes quod rota viridis famam beati Geraldi viriditate virtutis plenam fortasse figuraverit.
      119. Dictum est autem clerico qui hoc videbat , quod illi duo primi essent sanctus Paulus , & sanctus Martialis ; alii duo que sequebantur , sanctus Petrus & sanctus Andreas. Si quidem tertium quem dicebant , sanctum esse Geraldum.
      120. At ille : Domine , inquit , pro servo tuo Geraldo misericordiam tuam deprecor.
      121. Beatus autem Petrus dilectum Dei Geraldum manu tenens , & per gradus illos ascendere incipiens , excelsa voce , Te Deum laudamus , exclamavit.
      122. Cum interea quidam clericus de Lemovicensi pago veniens , interrogabat monachos , utrum sarcophagus domni Geraldi sursum adhuc emersisset.
      123. Tunc ille contractus supplicabat , ut hi , qui circumstabant , hunc ad sepulcrum domni Geraldi deferrent.
      124. Quidam sane de beati Geraldi gloria temere disputantes asserunt , quod ista curationum gratia , non meritis ejus , sed istarum virtutibus reliquiarum conferatur. At nos causam diligentius considerantes , id credimus , quod ita per sancta illa pignora sanitatem beneficia tribuuntur , ut virtus quoque beati Geraldi cooperatrix non negetur.
      125. Rainaldus , quem vir Domini suspectum habens , juramento , sicut superius dictum est , adhuc vicens constrinxerat , illius juarmenti fidem rupit , & familiae , quam coenobio delegaverat , nimis erat cum suis infestus. Singuli autem , inter praedationes , quas patiebantur , nomen domni Geraldi inclamare solebant.
      126. Quadam autem nocte visum est ipsi Rainaldo , quod virum Dei sibi astantem cerneret.
      127. Nec Rainaldus obsistebat , quia pronus erat ad malum. Et quamvis sanguine esset sancto viro propinquus , tamen ab ejus pietate longe erat alienus. Tum itidem sanctus vir eidem minans apparuit , & quae bona sibi fecisset , pro quibus ille mala reddebar , furibundus exprovabit , atque percutiens eum in capite , e vicino mortem sibi secuturam comminatus est.
      128. Praedicti autem parentes dum erum ducerent ante corpora sanctorum , daemones saepius clamabant , de ejus corpore se minime exire , nisi per intercessionem beati Geraldi. Tum iidem parentes daemoniaci huc illucque discurrebant , si vel provinciam audissent , in qua beatus Geraldus esset.
      129. Mox ut venite ante sepulcrum , clamare coeperunt daemones per eum obsessum : O Geralde , inquit , utquid illudis nos ?
    [850-925] Vita Sancti Geraldi Auriliacensis comitis.
  2. D00676(Alvèrnia - Roma)

    1. Géraud, comte
      1. Formose se rendant aux prières de Géraud , compte d'Aurillac , lui donne des lettres apostoliques , en vertu desquelles il approuve la fondation de l'abbaye d'Aurillac. Il la met sous la protection du Saint-Siége et défend de porter atteinte à ses possessions présentes et futures.
    894 Document perdut. Butlla del papa Formos per el comte Gerauld aprovant i protegint la fundació del monestir d'Aurillac.
  3. D00661(Llemosí)

    1. Geraldum,
      1. Igitur optimae pacis & nullius imperio cogentis , compendia providentes , pro congruis beneficiis utrarumque partium placuit atque convenit inter venerabilem Rainulfum abbatem & cunctam congregationem S. Petri Belliloci monasterii , & ex alia parte Geraldum , ut mansos & vineas & terras inter se commutare deberent , quod ita & fecerunt.
      2. Dedit itaque praefatus Rainulfus abbas partibus Geraldi curtem suam quae est in pago Rodinico , in centena Crenono , & in loco qui vocatur Termenonus , ipsam villam cum domibus , aedificiis , terris cultis & incultis , quaesitis & adinquirendis , silvis , adjacentiis , & omnibus ad ipsam villam aspicientibus , & quantum Rodulfus quondam in ipso loco S. Petro condonavit.
      3. Haec omnia superius nominata totum at ad integrum jam dicto Geraldo trado , ut facias exinde sicut de alio proprio alode.
      4. Et contra dedit idem Geraldus partibus S. Petri & Rainulfo abbati ad alodem proprium , eo quod ipse ex alode S. Petri e contra dedisset mansum qui est in pago Katurcino , in valle Exidense , in loco qui dicitur Monte Maximino , mansum ubi Aguiramnus visus est manere cum ipso servo & uxore sua cum filia una ; ipsum mansum cum terris , silvis , vineis , pratis , cum ipsa terra quae est ad illa Prata necnon ad illum Fontem ,
      5. quantumcumque ad ipsum mansum aspicit & in praedicta valle visus est habere vel possidere , quaesitum vel quod adinquirendum est , totum & ad integrum , eidem abbati Rainulfo & ad cunctam congregationem S. Petri praedictus Geraldus manibus tradidit , ut faciant exinde ab hodierno die sicut de aliis rebus S. Petri quicquid voluerint , absque ullius hominis contradictione.
      6. S. Geraldi qui hanc commutatione fieri vel adfirmari rogavit.
    894-X Geraldum bescanvia terres amb l'abat del monestir de S. Petri Belliloci Rainulfum ; un mansus en el lloc anomenat Monte Maximo de la vall Exidense del pagus Katurcino per la vila de Termenonus en la centena Crenono del pagus Rodinico.
  4. D00050(Alvèrnia - Tours)

    1. Geroldus, comte
      1. dilectus comes Geroldus
      2. fundator ejusdem loci Giroldus tenent
      3. nisi ipsius Giroldi & sororis suae
    899|904-VI-2 Carles el Simple a precs del comte Geroldus dóna immunitat al seu monestir d'Aureliacus al pagus Alvernico.
  5. D00405(Alvèrnia)

    1. Geraldus,
      1. Ob hoc igitur , ego Geraldus considerans casum fragilitatis humanae , & pertimescens ultimum trementem diem judicii , propterea cedo ad loca sanctorum & eorum servientium , & in substantia pauperum , & parentibus meis atque fidelibus ; hoc est in primis ad locum pro Deo & Sancti Petri condonatum habeo , qui vocatur Aurelhacus monasterium , hoc est quod a die praesenti ipsi monachi possident & medietatem de ipsa curte , & ipsum castellum cum baccalaria dominicaria , & duos mansos in Grandemonte & in fabricas manso , ubi Stabilis visus fuit manere Rainaldus , teneat dum vivit ; post obitum illius ordini Aurelhaco remaneat
      2. Facta cessione ista in mense Septembrio , sub die Jovis , anno XVII. quod Carolus rex sumpsit imperium , & signatum Geraldus , qui donatione ista scribere vel affirmare rogavit
    909|914-IX Alterat? Testament de Guerau d'Orhlac. Geraldus deixa les seves possessions al monestir d'Aurelhacum , si bé posa al seu nebot Rainaldus al cap davant i com a representant de l'institució i amb usdefruit de la gran majoria de bens cedits al monestir.
  6. D00406(Alvèrnia?)

    1. Geraldus,
      1. Geraldus aureum sydus
      2. Geraldus aureum sidus
    918-X-13 Alterat? Notícia de la mort de Guerau d'Orlhac.
  7. D00461(Roma)

    1. Geraldi, sant
      1. II. Johannes , qui ex praeclara S. Geraldi stirpe orginem ducebat , ut probant litterae Raimundi Auriliacensis ac Bernardi Tutelensis abbatum , quas edidit Stephan. Baluzius in appendice actorum vet. ad Reginonem.
      2. Ejus tempore Geraldi sanctitas miraculis coruscare coepit.
    [914-928] Notícia d'una butlla del papa Joan X per a Johannes , segon abat del monestir d'Aurillac i parent de sant Gerard.

Bibliografia :

Relacions :

Llocs :

Web : Wikipedia

Creat 2010-07-12. Darrera modificació de la pàgina el 11 de July del 2019 a les 12h24