|
Títol : Epístola de Iohannes VIII a Ingelberge deodicata en favor de l'emperador Karolo. Resum : Epístola de Iohannes VIII a Ingelberge deodicata en favor de l'emperador Karolo i oferint-se a fer de mitjancer si calgués. Dates : 877-III-27 Lloc : Roma Autor : Original : No Bibliografia : - Text crític a: Monumenta Germaniae Historica 7 Epist. D.44
Text a: CORPUS CORPORUM
Antropònims : (3) -
Topònims : (0) - Datació : - Data VI. Kalendas Aprilis , indictione decima.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 10
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : III-27
Text : - Iohannes episcopus dilectae filiae Ingelberge Christo dicatae. Eo nos , filia charissima , nec alio circa dilectionem vestram flagrare affectu noveris , quo fuimus , quo etiam olim persistere proposuimus , nescit enim dilectio vicissitudinum obumbrationem , nec defectum patitur , cum , secundum apostolum , nunquam excidat. Hujus rei gratia consolatoriis his & exhortatoriis prudentiam vestram litteris commonemus , ne deficiatis in tribulationibus , scientes , docente apostolo , quia tribulatio patientiam operatur , patientia autem probationem , probatio vero spem , spes autem non confundit , omnia enim quae videntur , temporalia sunt , quae vero non videntur , aeterna. In his ergo configi , in his debes totis radicibus inhaerere , charissima , unde sapientia vestra sanctos , qui patientia in mundo claritate quasi luminaria refulserunt , prae oculis habeat , & ita inoffensis ad palmam supernae vocationis gressibus tendat , quam videlicet habituri sunt illi qui , oraculo Dominico imbuti , in patientia sua ponunt animas suas. Nihil enim inimica mors vel manus abstulit , quod vita , quae Christus est , & ipsius provida dextera in melius non transtulit atque restituit. Abstulit mortalem illa maritum , sed ista seipsam aeternum contulit sponsum , unde quae terreni vocabamini uxor , Patris coelestis jam regis multo praestantius dicimini conjux. Ademptum est corruptibile diadema , sed praeparatur incorrupta corona. Remota sunt decoramenta quae veterascunt , sed reposita sunt vobis ornamenta quae non marcescunt. Et quid plura? Pro aerumnoso & phantastico regno , percipietis felix & verum imperium , & revera haec est immutatio dexterae Excelsi. Verum cum sapienti vobis & quae nostis de paucis plura pensare pauca sufficiant , his ita praelibatis , dilectionem vestram merito commonemus ut spirituali filio nostro Karolo piissimo imperatori purae fidei ac sincerae devotionis exhibens semper integritatem , omnes ad ejus mansuetudinem attrahat , & salubribus monitis inviolabilem ei fidem servare demonstret. Non enim est potestas , ut apostolus ait , nisi a Deo. Et , Qui resistit potestati , Dei ordinationi resistit , nos autem , quia illum divinitus , ut credimus , acti semel elegimus , perpetuo tanquam filium charissimum omni conatu diligimus , ita ut ipsius amicos & inimicos , nostros amicos & inimicos existere teneamus , si qua vero sunt vobis ab ejus elementia impetranda , per nos credimus , cum vobis libuerit , indifficulter obtinere valebitis. Quod & nos libentissime pro memoria priscae benignitatis vestrae geremus , & idem pius augustus pro Dei sanctorumque apostolorum , sed & nostri dilectione animo gratanti concedet. Optamus dilectionem vestram bene in Christo valere , dilectissima filia. Traducció : - Versions : - Web : - Comentaris : - Relacionat amb (D01396)877-III-27 (Roma) |