Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola de Iohannes VIII a Gregorio paedagogo imperial agraint a l'emperador Basilii l'arrivada a Benevento d'una armada contra els enemics de la creu.

Resum : Epístola de Iohannes VIII a Gregorio paedagogo imperial agraint a l'emperador Basilii l'arrivada a Benevento d'una armada contra els enemics de la creu i demanar l'enviament de deu naus achelandia al seu port per alliberar-lo de la depredació dels Agarenorum i dels pirates Arabibus.

Dates : 877-IV-17

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (6) -

  1. Iohannes, bisbe
    1. Iohannes episcopus Gregorio imperiali paedagogo.
    2. Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes.
    3. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore , in partes Beneventanorum venisse , tam quia , gratias Deo , ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum , classes & militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit , quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit , quem audivimus in omnibus strenuum & Dei cultorem industrium.
    4. De caetero credimus scire jam magnificentiam tuam qualiter quaedam latrunculorum Agarenorum sagenae occultis irruptionibus littora nostra devastent , & quia palam ausum non habent , furtivis depraedationibus plurima huic sanctae Dei Romanae ecclesiae damna multipliciter inferant.
    5. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere , ut vel decem bona & expedita achelandia ad portum nostrum transmittas , ad littora nostra de illis furibus & piratis Arabibus expurganda , quod citius & sine aliquo impedimento agere poterunt , adjuvante dextera excelsi , quae principibus apostolorum intercedentibus concertabit & auxiliabitur illis , in quo , mihi crede , gratum animum piissimo imperatori facies , si in hoc admonitiones nostras audieris , quia cum sit christianissimus Dei amator & ecclesiarum Domini fervidus propugnator , non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam ecclesiam per te studueris adjuvare , quae prima ecclesiarum magistra & caput est , maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper augusto & in hoc saeculo gloriam & in futuro acquiras sine fine coronam.
  2. Gregorio, paedagogo
    1. Iohannes episcopus Gregorio imperiali paedagogo.
    2. Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes.
    3. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore , in partes Beneventanorum venisse , tam quia , gratias Deo , ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum , classes & militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit , quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit , quem audivimus in omnibus strenuum & Dei cultorem industrium.
    4. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere , ut vel decem bona & expedita achelandia ad portum nostrum transmittas , ad littora nostra de illis furibus & piratis Arabibus expurganda , quod citius & sine aliquo impedimento agere poterunt , adjuvante dextera excelsi , quae principibus apostolorum intercedentibus concertabit & auxiliabitur illis , in quo , mihi crede , gratum animum piissimo imperatori facies , si in hoc admonitiones nostras audieris , quia cum sit christianissimus Dei amator & ecclesiarum Domini fervidus propugnator , non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam ecclesiam per te studueris adjuvare , quae prima ecclesiarum magistra & caput est , maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper augusto & in hoc saeculo gloriam & in futuro acquiras sine fine coronam.
  3. Basilii, emperador
    1. Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes.
  4. Christianitatis, gentilici
    1. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore , in partes Beneventanorum venisse , tam quia , gratias Deo , ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum , classes & militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit , quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit , quem audivimus in omnibus strenuum & Dei cultorem industrium.
  5. Agarenorum, gentilici
    1. De caetero credimus scire jam magnificentiam tuam qualiter quaedam latrunculorum Agarenorum sagenae occultis irruptionibus littora nostra devastent , & quia palam ausum non habent , furtivis depraedationibus plurima huic sanctae Dei Romanae ecclesiae damna multipliciter inferant.
  6. Arabibus, gentilici, pirates
    1. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere , ut vel decem bona & expedita achelandia ad portum nostrum transmittas , ad littora nostra de illis furibus & piratis Arabibus expurganda , quod citius & sine aliquo impedimento agere poterunt , adjuvante dextera excelsi , quae principibus apostolorum intercedentibus concertabit & auxiliabitur illis , in quo , mihi crede , gratum animum piissimo imperatori facies , si in hoc admonitiones nostras audieris , quia cum sit christianissimus Dei amator & ecclesiarum Domini fervidus propugnator , non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam ecclesiam per te studueris adjuvare , quae prima ecclesiarum magistra & caput est , maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper augusto & in hoc saeculo gloriam & in futuro acquiras sine fine coronam.

Topònims : (2) -

  1. Beneventanorum, parts
    1. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore , in partes Beneventanorum venisse , tam quia , gratias Deo , ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum , classes & militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit , quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit , quem audivimus in omnibus strenuum & Dei cultorem industrium.
  2. Romanae, església
    1. De caetero credimus scire jam magnificentiam tuam qualiter quaedam latrunculorum Agarenorum sagenae occultis irruptionibus littora nostra devastent , & quia palam ausum non habent , furtivis depraedationibus plurima huic sanctae Dei Romanae ecclesiae damna multipliciter inferant.

Datació : -

Data XV. Kalendas Maii , indictione decima.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 10
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : IV-17

Text : -

Iohannes episcopus Gregorio imperiali paedagogo.

Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes. Cupimus enim valde salutem ejus animae simul & corporis semper audire , tanquam piissimi propugnatoris orthodoxae fidei. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore , in partes Beneventanorum venisse , tam quia , gratias Deo , ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum , classes & militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit , quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit , quem audivimus in omnibus strenuum & Dei cultorem industrium. De caetero credimus scire jam magnificentiam tuam qualiter quaedam latrunculorum Agarenorum sagenae occultis irruptionibus littora nostra devastent , & quia palam ausum non habent , furtivis depraedationibus plurima huic sanctae Dei Romanae ecclesiae damna multipliciter inferant. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere , ut vel decem bona & expedita achelandia ad portum nostrum transmittas , ad littora nostra de illis furibus & piratis Arabibus expurganda , quod citius & sine aliquo impedimento agere poterunt , adjuvante dextera excelsi , quae principibus apostolorum intercedentibus concertabit & auxiliabitur illis , in quo , mihi crede , gratum animum piissimo imperatori facies , si in hoc admonitiones nostras audieris , quia cum sit christianissimus Dei amator & ecclesiarum Domini fervidus propugnator , non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam ecclesiam per te studueris adjuvare , quae prima ecclesiarum magistra & caput est , maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper augusto & in hoc saeculo gloriam & in futuro acquiras sine fine coronam. Deus omnipotens te & qui tecum sunt protegat , & contra inimicos Christi potenti dextera tueatur.

Data XV. Kalendas Maii , indictione decima.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2022-05-24. Darrera modificació de la pàgina el 30 de May del 2022 a les 11h57