Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola de Iohannes VIII al comte Lamberto per anunciar un concili a Roma , negar-li l'entrega d'hostatges nobles i ordenant-li no venir a Roma.

Resum : Epístola de Iohannes VIII al comte Lamberto per anunciar un concili a Roma , negar-li l'entrega d'ostatges nobles que no creu ordenada per l'emperador i ordenant-li no venir a Roma.

Dates : 877-X-21

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (4) -

  1. Joannes, bisbe
    1. Joannes episcopus Lamberto glorioso comiti.
    2. Remeantibus nobis , Deo praeduce , Romam , convocavimus totam Ecclesiam , & illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras , in conventu fidelium sanctae Dei ecclesiae necessario contulimus , sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem ecclesiam contra nos incitaverimus , ac si pro melle eam felle potasse videremur.
    3. Quapropter , quia omnino est impossibile , & tale quid omnis inclytus audiens in maximam suspicionem prorupit , atque simpliciter non fuisse dictum modis omnibus aestimavit , mandamus dilectioni tuae , quam absentem sicut praesentem amplectimur , ut huc nullo modo fatigeris , quia modo te nullatenus recipere possumus , nec tectum aliquid nunc agendum fore necesse putamus.
    4. Antea autem nullo modo te venire oportet , quia nullo modo te , sicut diximus , recipere , fili charissime , possumus.
  2. Lamberto, comte
    1. Joannes episcopus Lamberto glorioso comiti.
    2. Quapropter , quia omnino est impossibile , & tale quid omnis inclytus audiens in maximam suspicionem prorupit , atque simpliciter non fuisse dictum modis omnibus aestimavit , mandamus dilectioni tuae , quam absentem sicut praesentem amplectimur , ut huc nullo modo fatigeris , quia modo te nullatenus recipere possumus , nec tectum aliquid nunc agendum fore necesse putamus.
    3. Antea autem nullo modo te venire oportet , quia nullo modo te , sicut diximus , recipere , fili charissime , possumus.
  3. Romanorum, gentilici
    1. Remeantibus nobis , Deo praeduce , Romam , convocavimus totam Ecclesiam , & illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras , in conventu fidelium sanctae Dei ecclesiae necessario contulimus , sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem ecclesiam contra nos incitaverimus , ac si pro melle eam felle potasse videremur.
    2. Romanorum filios sub isto coelo non legitur fuisse obsides datos , quanto minus istorum qui fidelitatem augustalem & mente custodiunt & opere , Deo juvante , perficiunt?
    3. Quamvis antea Romani ovilis senatus mortem eligant , quam hanc inauditam & pessimam rem fieri quocunque modo consentiant.
  4. imperatorem, emperador
    1. Praecipue cum nos miseremur si hoc ex augustali jussu processerit , & ipsum imperatorem non credamus suum nos velle secretum latuisse.

Topònims : (1) -

  1. Romam, genèric
    1. Remeantibus nobis , Deo praeduce , Romam , convocavimus totam Ecclesiam , & illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras , in conventu fidelium sanctae Dei ecclesiae necessario contulimus , sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem ecclesiam contra nos incitaverimus , ac si pro melle eam felle potasse videremur.

Datació : -

Data XII. Kalendas Novembris , indictione XI.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 11
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : X-21

Text : -

Joannes episcopus Lamberto glorioso comiti.

Remeantibus nobis , Deo praeduce , Romam , convocavimus totam Ecclesiam , & illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras , in conventu fidelium sanctae Dei ecclesiae necessario contulimus , sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem ecclesiam contra nos incitaverimus , ac si pro melle eam felle potasse videremur. Romanorum filios sub isto coelo non legitur fuisse obsides datos , quanto minus istorum qui fidelitatem augustalem & mente custodiunt & opere , Deo juvante , perficiunt? Praecipue cum nos miseremur si hoc ex augustali jussu processerit , & ipsum imperatorem non credamus suum nos velle secretum latuisse. Tale quippe consilium non alius adinvenit , nisi ille qui hanc terram conturbare molitur , & ineffabile damnum populo Dei generare versutis fraudibus machinatur , qui pacem & quietem odio habet , & dissensionibus utique gaudet. Quamvis antea Romani ovilis senatus mortem eligant , quam hanc inauditam & pessimam rem fieri quocunque modo consentiant. Quapropter , quia omnino est impossibile , & tale quid omnis inclytus audiens in maximam suspicionem prorupit , atque simpliciter non fuisse dictum modis omnibus aestimavit , mandamus dilectioni tuae , quam absentem sicut praesentem amplectimur , ut huc nullo modo fatigeris , quia modo te nullatenus recipere possumus , nec tectum aliquid nunc agendum fore necesse putamus. Cum autem , Deo juvante , ad unam concordiam & unam quietem reipublicae causa redierit , & litis figmenta , quae tanquam telas aranearum putamus contra augustalem majestatem oborta , sopita exstiterint , nos & nobilitatem tuam recipiemus , & ea quae ad communem utilitatem pertinere cognoverimus , tecum & tractare , & utpote cum tantae prudentiae viro peragere summa dilectione curabimus. Antea autem nullo modo te venire oportet , quia nullo modo te , sicut diximus , recipere , fili charissime , possumus.

Data XII. Kalendas Novembris , indictione XI.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

El Papa o no coneix encara la mort de l'emperador, o bé ho fa veure , en el context les dues possibilitats semblen factibles.

Creat 2022-05-23. Darrera modificació de la pàgina el 23 de May del 2022 a les 09h38