Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola de Iohannes VIII als bisbes de la Gallia per informar que ha nomenat al bisbe Rostagno Arelatensi com el seu vicari.

Resum : Epístola de Iohannes VIII als bisbes de la Gallia per informar que ha nomenat al bisbe Rostagno Arelatensi com el seu vicari , també recorda als arquebisbes la necesitat de tenir el pal·li del pontífex Romano per consagrar.

Dates : 878-V

Lloc : Arle

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (4) -

  1. Iohannes,
    1. Iohannes VIII. Omnibus reverentissimis & sanctissimis episcopis & fratribus per Gallias constitutis.
    2. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium , cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus , idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt , fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere , quatenus & catholicae fidei integritas , id est sanctarum quatuor synodorum , Deo protegente , sollicita devotione servetur , & si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio , auctoritatis suae vigore , vicibus nempe sedis apostolicae functus , discreta moderatione compescat.
    3. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos , ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris & coepiscopi nostri Rostagni auctoritate tentet aliquo modo proficisci , scientes quia & praedecessorum nostrorum , qui vices suas eius praedecessoribus concesserunt , sic procul dubio mandata definiunt.
  2. Angeli, mític
    1. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest , coelestium militiarum exempla nos instruunt , quia dum sint Angeli , sint Archangeli , liquet quia non aequales sunt , sed in potestate & ordine , sicut nostis , differt alter ab altero.
    2. Si ergo inter hos , qui sine peccato sunt , ista constat esse distinctio , quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere , cui novit etiam Angelos obedire? Hinc etenim pax & charitas mutua se vice complectitur , & manet firma concordiae in alterna & Deo placita dilectione sinceritas.
  3. Archangeli, mític
    1. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest , coelestium militiarum exempla nos instruunt , quia dum sint Angeli , sint Archangeli , liquet quia non aequales sunt , sed in potestate & ordine , sicut nostis , differt alter ab altero.
  4. Rostagno, bisbe, vicari
    1. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium , cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus , idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt , fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere , quatenus & catholicae fidei integritas , id est sanctarum quatuor synodorum , Deo protegente , sollicita devotione servetur , & si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio , auctoritatis suae vigore , vicibus nempe sedis apostolicae functus , discreta moderatione compescat.
    2. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos , ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris & coepiscopi nostri Rostagni auctoritate tentet aliquo modo proficisci , scientes quia & praedecessorum nostrorum , qui vices suas eius praedecessoribus concesserunt , sic procul dubio mandata definiunt.

Topònims : (5) -

  1. Gallias, genèric
    1. Iohannes VIII. Omnibus reverentissimis & sanctissimis episcopis & fratribus per Gallias constitutis.
  2. coelestium, mític
    1. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest , coelestium militiarum exempla nos instruunt , quia dum sint Angeli , sint Archangeli , liquet quia non aequales sunt , sed in potestate & ordine , sicut nostis , differt alter ab altero.
  3. Galliarum, regne
    1. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium , cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus , idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt , fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere , quatenus & catholicae fidei integritas , id est sanctarum quatuor synodorum , Deo protegente , sollicita devotione servetur , & si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio , auctoritatis suae vigore , vicibus nempe sedis apostolicae functus , discreta moderatione compescat.

  1. Arelatensis, ciutat

  1. Romano, bisbat
    1. Cui etiam iniunximus ut nullum archiepiscopum in his partibus sine pallio a Romano pontifice directo consecrationem facere permittat , & facientes nostra auctoritate arguat.

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Iohannes VIII. Omnibus reverentissimis & sanctissimis episcopis & fratribus per Gallias constitutis.

Ad hoc divinae dispensationis provisio gradus & diversos constituit ordines inter se distinctos , ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent , & potiores minoribus diligentiam impenderent , una concordiae fieret a diversitate contextio , & recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere , nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest , coelestium militiarum exempla nos instruunt , quia dum sint Angeli , sint Archangeli , liquet quia non aequales sunt , sed in potestate & ordine , sicut nostis , differt alter ab altero. Si ergo inter hos , qui sine peccato sunt , ista constat esse distinctio , quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere , cui novit etiam Angelos obedire? Hinc etenim pax & charitas mutua se vice complectitur , & manet firma concordiae in alterna & Deo placita dilectione sinceritas. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium , cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus , idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt , fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere , quatenus & catholicae fidei integritas , id est sanctarum quatuor synodorum , Deo protegente , sollicita devotione servetur , & si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio , auctoritatis suae vigore , vicibus nempe sedis apostolicae functus , discreta moderatione compescat. Cui etiam iniunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum , in quo aliorum praesentia opus sit , congregatis sibi numero competenti fratribus & coepiscopis nostris , salubriter servata hoc aequitate discutiat , & canonica auctoritate diffiniat. Si quam vero contentionem , quod longe faciat divina potentia , de fidei causa evenire contigerit , aut negotium emerserit , cuius vehemens sit fortasse dubietas , & pro sui magnitudine iudicio sedis apostolicae indigeat , examinata diligentius veritate , relatione sua ad nostram studeat perducere notionem , quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari. Cui etiam iniunximus ut nullum archiepiscopum in his partibus sine pallio a Romano pontifice directo consecrationem facere permittat , & facientes nostra auctoritate arguat. Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus , quoties oportere perspexerit , pro facienda collatione aptis debeant episcopi temporibus convenire , hortamur ut nullus mandatis eius inobediens esse praesumat , nec communi congregationi interesse postponat , nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit , aut cuiusdam eum causae iustae excusatio minime venire permiserit. Hi tamen qui , prohibente aliqua necessitate , nequierint in synodum convenire , loco suo presbyterum aut diaconum dirigant , quatenus quae a nostro vicario , Deo auxiliante , fuerint definita , ad eum qui absens est , per ipsum quem miserit , fida relatione perveniant , ut inconvulsa firmitate serventur , & nullius ea audeant occasionis excusatione violare. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos , ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris & coepiscopi nostri Rostagni auctoritate tentet aliquo modo proficisci , scientes quia & praedecessorum nostrorum , qui vices suas eius praedecessoribus concesserunt , sic procul dubio mandata definiunt. Hortamur praeterea ut de officio suo sit quisque vestrum sollicitus , & qui promissam cupit patriae mercedem portionis accipere , commissum sibi gregem sollicitudine & oratione custodiat , ne lupus insidians oves creditas invadendo dilaniet , & sit in retributione poena pro munere. Optamus igitur , fratres charissimi , & totis omnipotentem Dominum precibus exoramus , ut dilectionem vestram boni amoris sui constantia faciat magis magisque fervescere , atque in pace Ecclesiae & una vos concedat manere concordia. Nuntiatum vero nobis est quia per simoniacam haeresim ad sacros ordines quidam adducuntur , & hoc sancto fratri & coepiscopo nostro Rostagno per omnia prohibendum mandavimus , quod ut fraternitas vestra cognoscat & custodiat , ipsa vobis est epistola relegenda.

Data ut supra.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Iohannes VIII. inserit a l'inici per claredat. Datació segons edició RI.

Text copiat d'una carta de S. Gregori (S. Greg. lib. IV, ep. 52.).

Creat 2021-11-26. Darrera modificació de la pàgina el 22 de January del 2022 a les 19h37