Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Alterat. Restitució escriptural del bescanvi de terres entre Protasio i Lorentius a Femengano i del reconeixement de Wisimoda i Lorentius que les terres de Plano són del monestir de Sancti Andree.

Resum : Alterat. Restitució escriptural del bescanvi de terres entre Protasio i Lorentius a Femengano i del reconeixement de Wisimoda i Lorentius que les terres de Plano són del monestir de Sancti Andree.

Dates : 870-IV-19

Lloc : Conflent

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (5) -

  1. Protasio, convers
    1. Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse.
  2. Lorentius,
    1. Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse.
    2. Et vidimus ipsas scripturas donationis , commutationis , professionis , roboratas de supradicta Wisimoda , & Laurentio & de testes legibus.
  3. Wisimoda,
    1. Et vidimus ipsas scripturas donationis , commutationis , professionis , roboratas de supradicta Wisimoda , & Laurentio & de testes legibus.
  4. Witica, prevere, escrivà
    1. Et scripsit de hec omnia scripturas Witica presbiter IIIX. kalendas madii , anno XXX. regnante Karulo rege.
  5. Karulo, rei
    1. anno XXX. regnante Karulo rege.

Topònims : (3) -

  1. Femengano, genèric
    1. Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse.
  2. Plano, genèric
    1. Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse.
  3. Sancti Andree, monestir
    1. Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse.

Datació : -

IIIX. kalendas madii , anno XXX. regnante Karulo rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 30
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : IV-19

Text : -

Conditiones sacramentorum ad quas ex ordinatione de iudicis qui iussi sunt causas dirimere vel iudicare , id est , Langobardus , Bera , Unifortes , Gunticius , Odolbaldus , Sicloado , Kalvila , Suniefredus & Fulgentio , iudicum , & Nazario saione , seu in presentia Morecati , Savarico , Ricario , Nantoario , Froílane , Bellone , Adoario , Sungulfo , vel ceteris plurimorum bonorum hominum presentía qui in ipso iuditio residebant. Iurant testes prolari profert Borrellus , assertor de Barone abbate & Protasio monacho , qui hoc emit de argentum vel res suas proprias & tradidit propter Deum & anime sue in monasterio ut merear adipisci premia. Item vero per kartas emptionis , comutationis , donationis quasi scripturas quas habebat legibus in sua potestate & possidebant quiete in monasterio Sancti Iermani in locum Kuxano perdidas fuerunt in Exalata ad delevatione fluvio Tete. In presentia de supradictos iudices profero testes ego Borrellus , adsertor Baroni abati , Protasio converso vel de monachos ipsius monasterii quod rex preceptum fieri iussit quiete absque ulla redibitione possidere. Et nomine testium hec sunt , Bisio , Aldinus , Benrellus , Ermengardus , Deidonus , Iustus , Dexter , Eliseus & Teudericus. Iuramus in primis per Deum , Patrem omnipotentem , & per Iehsum Christum , filium eius , Sanctumque Spiritum , qui est Trinitate unus & verus Deus , sive & per reliquias Sancti Martini , confessoris Christi , qui situs est in villa Clariano , super cuius ara venerabíle has conditiones reparationis kartarum manibus nostris continemus vel iurando contangimus , & nos iamdicti testes scimus & bene in veritatem notum abemus , occulis vidimus & aures nostre audivimus ipsas kartas , sicut superius insertum est , qui fuerunt factas ad plurímis hominibus & fuerunt receptas legibus ad Protasio converso in suburbio Elenense , in valle Confluentana.

Et alia scriptura vidimus quod fecit Adal[...] , Recesendus , Alierus vel tres alii fratres illorum , filii Elperici & Fachilones. De istos emit Protasius conversus in villare Cuxano omnem hereditatem illorum tam de istos quam de illos cui isti vendiderunt , id est de filios Benerelli & de filios Donati & de filios Bermuti & de Turibio filiis & de Kardella & filio suo Garsiane , ab omnem integrietatem in solído XI. Et scripsit Hildericus presbiter octavo kalendas iuni , anno V. regnante Karolo rege. Et vidimus scripturarum serie firmata de istos vinditores et de testes legibus.

Prima karta emptionis quod fecerunt filii & filias Morekati & de onmem hereditatem suam in villare Cuxano & de hereditate Stephaní , avunculus illorum , unde emptam habebat matre illorum Wilisinda , id est filii nominati, id est Domenicus , Vincentius , & filias , id est Rossa , Oceira , Anestasia , vinditores. Et habebat insertum ipsa carta hereditatem illorum in Cuxano ab integre , & de Rossa ubi aliquid habuit de alaudem in Tauriniano vel ceteris locis , & receperunt pretio intra omnes solidatas XXXV. Pridie kalendas aprilis & habebat in datarum anno VI. regnante Karlo rege. Scriba qui ipsa kartam scripsit Hildericus presbiter. Et vidimus eam firmatam de prescriptos vinditores & de testes legibus.

Et vidimus alia scriptura emptionis quod fecerunt Condesalba , Enuteria , Vinulii , Nantiricus , Usila , Galfaricus , Cixila , Malangecus , Natalinus , Rodesendus , Hereldes , vel Cotaleto ex medietate vendiderunt in solidatas XX. , donaverunt aliqui ad Protasio converso vel isti suprascripti vendiderunt ei. alia vero medietatem per preceptum regis debet tenere monasterius Sancti Germaní. Et scripsit hoc insertum Taredus presbiter II. idus aprilis , anno X. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsas cartas roboratas de istos prescriptos & de testes legibus.

Et vidimus alia scriptura comutationis quod fecerunt filii Daculinas , nepti de Odesinda , &t so[..]ri sue Eterne qui fecit karta ad Odesinda , sorori sue , qui filios non relinquit , & fuerunt filias Felecessemas. Et fecerunt karta comutationis Talasia & Odesinda & Arantola & Moricellus ad Protasio converso omnia quod habebant in villa Canabellas & in Ocenias vel infra fines illorum & acceperunt in comutatione in villare Orgarese & in Pomario hereditate Protasii. Et scripsit ea Tharedus presbiter & habebat insertum in datarum X. VII. kalendas agusti , anno X.V. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsa comutatione roborata de istos suprascriptos commutatores & de testes legibus.

Et vidimus alias scripturas & audivimus ante ecclesiam Sancti Andree locum Exalata presentes multos hominibus , ubi legebant Protasius vel ceteri monachi istas scripturas superius scriptas vel alias , ubi insertum erat quod Valerius diachonus scripsit kartas quod facerunt ei Dardus , Ardemannus , Tructulfus , Erildes , Iuvenales , Borrellus & Asenarius monachus & Dacco & Ansemarus ad Conmendato abbate , simul & Eggrasius , villare quod dicitur Tresvalles cum finibus suis , ubi edificatum est ipsum monasterium , similiter in locum Vicinulas omnem hereditatem illorum in illis locis ab integre. Et habebat in datarum ipsas scripturas III. kalendas decembris , anno XV. regnante Karulo rege.

Et vidimus alia scriptura quod fecit Conparatus presbiter ad Atalamundo & Fermosa vel filiis Ermemiro , & Protasio presbitero , & habebat ipsa scriptura insertum vineas II. in locum qui dicitur ad illo Venario , qui infrontat in furno culcario , & alia est in locum que dícitur ad Curtes , qui infrontat in vinea qui fuit Cudiscli. Et tradidit ei omnes istas vineas portionem sua & in Cuxano. Et fuit ipsa carta donationis comendata in Exalata & ibi fuit perdita , & scripsit ea Ildericus presbiter , in villa Tauriniano IIII. idus ianuarii , anno XX. regnante Karulo rege. Et dederunt isti supradicti voluntate quare egrotus erat & illi eum nutrierunt ipsum Conparatum presbiterum usuandi fructum , & nulla scriptura ei dederunt nisi solis verbis. Et vidimus & audivimus ipsa carta roborata de Conparato presbitero & de testes legibus.

Et alia scriptura vidimus quod fecit Savicellus & mandatarius Leubani , carta vinditionis ad Protasio converso de hereditatem illorum in villa Balacha I vel infra fines suos , & accepit Savicellos solidos II. Et scripsit ea carta Conparatus presbiter III. kalendas decembri , anno XXX. regnante Karulo rege. Et vidímus ipsa scriptura roborata de Savicello & mandatarío Leubani & de testes legibus.

Et alia scriptura vidimus & audivimus quod fecit Wisimoda ad Lorentio de terra qui est in Lare , in locum qui dicunt ad ipso Rubiario , illa fecit carta inmeliorationis[...] Et scripsit de hec omnia scripturas Witica presbiter IIIX. kalendas madii , anno XXX. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsas scripturas donationis , commutationis , professionis , roboratas de supradicta Wisimoda , & Laurentio & de testes legibus.

[...]Et ille ad Protasio converso comutatione , & recepit in Femengano , & qualiter recognovit se Lorentius de II. petias de terra ibidem in illo Plano quod de ipso monasterio Sancti Andree debuissent esse. Et scripsit de hec omnia scripturas Witica presbiter IIIX. kalendas madii , anno XXX. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsas scripturas donationis , commutationis , professionis , roboratas de supradicta Wisimoda , & Laurentio & de testes legibus.

[...] Et vidimus & audivimus ipsas scripturas quas fecit Wisimoda donitum de ipsa terra in ipsa Coma , subtus ipso villare , & alia quod tenebat Geskafredus & dedit propter illum bove quod Laurentio prestabit ad opus illorum , & Laurentius dedit similiter portionem suam. Et scripsit de hec omnia scripturas Witica presbiter IIIX. kalendas madii , anno XXX. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsas scripturas donationis , commutationis , professionis , roboratas de supradicta Wisimoda , & Laurentio & de testes legibus.

Et alia scriptura quod fecit Recusindus & uxor Bereldes & filios s[...] Rodesindus & lustus.00 Isti possidebant hereditatem de Thobias in Cuxano & Fangano , & emit Protasius ab integre exceptas portionem de Kastellano monacho , in solidos XV. Et scripsit hoc Conparatus presbiter V. idus madii , anno XXX. regnante Karlo rege. Et vidimus & audivimus ipsa karta firmata de istos vinditores & de testes legibus.''

Et vidimus alia scriptura quod fecit Iustus & Floresinda ad Witicane abbate de villare de Lare quod habebant ex comparationem , receperunt precio solidatas XV. ab Commendato abbate. Et scripsit ipsa scriptura emtionis Ricosindus presbiter , & abebat in datarum XV. kalendas octobris , anno XXXIII. regnante Karulo rege.

Et vidimus alia scriptura quod fecit Simplicius de terra vinditionis scripture in locum Macuculas qui infrontat de super in stirpe & accepit preciumo oves III. ad Protasio converso & vendidit ab integre , & Salmo similiter. Et scripsit ipsa carta Wictica presbiter IIII. nonas octobris , anno XXX. III. regnante Karlo rege. Et vidimus ipsa scriptura roborata de Simplicio & Salmone & de testes legibus.

Et vidimus alia scriptura quod fecit Marta de hereditatem suam , cum filio suo Eliseo , quod habebant in Villare Cuxano de emptione sive de partides. Fecerunt karta donationis elemosinarum ad domum Sancti Germani quod Protasius conversus fundavit in proprio suo. Et scripsit ea Luchanus presbiter , & abebat in datare VIII. idus augusti, anno XXXIIII. regnante Karlo rege. Et erat roborata de istos donatores & de testes legibus.

Et vidimus alias criptura quod fecit Alidinus que habebat insertam vineam ad kampo Lauri ubi dicitur qui fuit Pacifici ab integre & portione sua media in villare Cuxano & vachas II. et bove I. & ferramenta & vestito blavo. Hec omnia fecit karta donationis Baroni abbati vel monachis servientes Sancto Germano , & scripsit ea Protasius presbiter , & habebat insertum in datarum III. idus aprilis , anno XXX. IIII. regnante Karlo rege. Et vidimus ipsa carta roborata de mem[..] Aldini & de testes legibus.

Et vidimus alia scriptura quod fuit vinditione Venealas ad Protasio converso de hereditatem suam in villa Toriniano quod ei advenit de parentes suos vel & comparatione , quod simili vendidit Crima , mater sua. Et scripsit ea Conparatus presbiter , & acceperunt precio capras III. & II. peciolas de vinea. Et abebat in datarum insertum VIII. idus octobris , anno XXX. V. regnante Karulo rege. Et vidimus ipsa karta roborata de istos predictos & de testes legitibus.

Et vidimus alia scriptura quod fecit Ermemirus , Theodila , Thodemarus , monachi , de hereditatem illorum in villare Cuxano , de parentes illorum vel ex comparationem quod Ermemirus comparavit de filios Ricuaras , qui fuit Marias , filii Orepiani. Donationem ad domum Sancti Iermani , vel in Tauriniano & ceteris locis , aut in Rusilione , id est in Ponteliano , Pallagano , & In pau de Funelgeto , conquestium vel ad conquirere tradiderunt regulariter. Et scripsit ea Conparatus presbiter , & abebat insertum in datarum XIIII. kalendas madii anno XXX. VI. regnante Karlo. Et vidimus ipsa karta roborata de istos monachos & de testes legibus.

Et vidimus alia scriptura quod fecit Ego & Leopardus presbiter , qui erant mandatarii de Alderico , qui obiit , in potestatem de Egone qui eum nutrivit hominem legitimum , & habebat terras quod emerat in villare Thalacho de Lunina & filio suo , & comutatione quod habebat ad monachos Sancti Germani , quod omnia tradiderunt & rediderunt Baroni abbati vel monachis Sancti Germani ad proprium & fecerunt carta elemosinaria. Et vidimus eam roboratam de istos manumissores predictos & de testes legibus. Et scripsit ea Luchanus presbiter , & habebat insertum in datarum VIII. kalendas madii, anno I. inperante Karulo rege.

Et vidimus alia scriptura emptionis quod fecerunt filii Alidini , Aspadius , Wadamirus , Wistruara & Ermecontia de hereditate quod habebant per karta emptionis quod emerat pater illorum , hereditatem qui fuerat Wifredi , filius Paraparias. Et emit Protasius ipsa hereditatem suam in villare Cuxano , in solidos XIII. Et scripsit ipsa karta Eldesindus presbiter , & abebat in dadarum IIII. nonis septembris anno XXXVIII. imperante Karlo , imperatore augusto. Et vidimus ipsa karta firmata de istos vinditores & testes legibus.

Et alia scriptura vidimus quod fecit Sesenanda & Sunegildus , donatione elemosinarum pro anima Aitoni , viri sui , unde mandatores fuerunt legibus & iudicium presididerunt dare res suos propter animam suam & alodem suum quem emerat in solido V. in villare Sancto Felice & Chotaleto & medietate de Clerani , & carta fecerunt ad domum Sancti Germani vel ad ipsos monachos ibidem servientes. Alia vero medietate comutaverint pro hereditate Tructulfi , quod habebat in villa Gulgeles unde scriptura ab invicem sibi tradiderunt. Et vidimus & audivimus ipsas scripturas donationis & comutationis roboratas ab invicem de Barone abbate , de Tructulfo & ceteris monachis , de Sesenanda & Sunigaldo & de testes legibus , & ipsa parte Oderici sicut Atto comutata possidebat. Et scripsit eas scripturas Luchanus presbiter III. kalendas septembris , anno I. regnante Ludovico rege. Et vidimus firmata de istos sepedictos & de testes legibus.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Relacionat amb (D01179)878-VIII-30 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació i bescanvi que feren Sesenanda i Sunegildus per l'ànima del seu marit Aitoni a la casa de Sancti Germani de bens seus que li vingueren per permuta amb Oderici.
, (D01180)877-IX-2 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de venta que els fills d'Alidini feren a Protasius de bens al vilar de Cuxano.
, (D01181)876-IV-24 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació feta per Ego i el prevere Leopardus mandataris del difunt Alderico de bens en la vila de Thalacho feta a l'abat Baroni i el monjos de Sancti Germani.
, (D01182)876-IV-18 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació al domus de Sancti Iermani feta per els monjos Ermemirus , Theodila i Thodemarus.
, (D01183)874-X-8 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda que Venealas i la seva mare Crima feren a Protasio de la seva heretat en la vila de Toriniano.
, (D01184)874-IV-11 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació que feu Alidinus al abat Baroni de Sancto Germano d'una terra al camp Lauri i la mitat de la seva part en el vilar de Cuxano.
, (D01185)873-VIII-6 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació feta per Marta i el seu fill Eliseo de la seva heretat al vilar de Cuxano al domus de Sancti Germani fundat per Protasius en la seva propietat.
, (D01186)872-X-4 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda que feren Simplicius i Salmo al convers Protasius d'una terra al lloc de Macuculas.
, (D01187)872-IX-17 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda de Iustus i Floresinda de terres al vilar de Lare feta a l'abat Witicane.
, (D01188)870-V-11 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda que el matrimoni Recusindus i Bereldes amb els seus fills Rodesindus i lustus feren a Protasius de bens a Cuxano i Fangano.
, (D01189)870-IV-19 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació de Wisimoda i Laurentio de terres al vilar de Coma [al monestir de Sancti Andree].
, (D01191)870-IV-19 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació de Wisimoda a Lorentio d'una terra a Lare en el lloc anomenat Rubiario.
, (D01192)869-XI-29 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda de Savicellus mandatari de Leubani al convers Protasio d'una terra a la vila de Balacha.
, (D01193)860-I-11 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació del prevere Conparatus en favor d'Atalamundo i Fermosa i els seus fills Ermemiro i el prevere Protasio de vinyes a Venario , Curtes i Cuxano , feta a Tauriniano i que es perdé a Exalata.
, (D01194)854-XI-29 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació del vilar de Tresvalles on està edificat el monestir de Sancti Andree i el lloc de Viniculas feta per deu persones a l'abat Conmendato.
, (D01195)854-VII-16 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural del bescanvi fet entre Talasia , Odesinda , Arantola i Moricellus dels seus bens en la vila de Canabellas i a Ocenias amb Protasii i la seva heretat al vilar d'Ogarese i a Pomario.
, (D01196)850-IV-12 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda d'once propietaris al convers Protasio de la mitat de Cotaleto sent l'altra mitat del monestir de Sancti Germani per precepte reial.
, (D01197)846-III-31 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda feta per els germans Domenicus , Vincentius , Rossa , Oceira i Anestasia [a Protasius] de la seva heretat en el vilar de Cuxano i Tauriniano.
, (D01198)845-V-25 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la venda que Adal... , Recesendus , Alierus i tres germans més fills d'Elperici i Fachilones feren al convers Protasius de la seves heretats al vilar de Cuxano.
, text inclós en (D01178)879|881-II (Conflent)
El tribunal dels jutges Langobardus , Bera , Unifortes , Gunticius , Odolbaldus , Sicloado , Kalvila , Suniefredus i Fulgentio procedeix a restaurar el contingut de dinou documents del monestir de Sancti Germani del lloc de Cuxano perduts en la riada del riu Tete a petició de Borellus assertor de l'abat Baroni i el monjo Protasius.
.

Quatre documents fets el mateix dia i per els mateixos actors (D00100)870-IV-19 (Conflent)
Notícia d'una venta feta per Wismoda , el seu fill Laurentius i altres hereus de terres al vilar Lare a Protasio abat de Sancti Andree.
, (D01189)870-IV-19 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació de Wisimoda i Laurentio de terres al vilar de Coma [al monestir de Sancti Andree].
, (D01190)870-IV-19 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural del bescanvi de terres entre Protasio i Lorentius a Femengano i del reconeixement de Wisimoda i Lorentius que les terres de Plano són del monestir de Sancti Andree.
i (D01191)870-IV-19 (Conflent)
Alterat. Restitució escriptural de la donació de Wisimoda a Lorentio d'una terra a Lare en el lloc anomenat Rubiario.

Identificacions:

Tots els participants són coneguts.

Creat 2021-08-27. Darrera modificació de la pàgina el 28 de August del 2021 a les 20h23