Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Resposta a l'anunci de la designació per el carrec reial fet per el concili de Mantalensis a Boso.

Resum : Resposta a l'anunci de la designació per el carrec reial fet per el concili de Mantalensis a Boso.

Dates : >879-X-15

Lloc : Vienne

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (1) -

  1. Boso,
    1. Sacratissimae Synode & cunctis primoribus nostris fidelibus , humilis Christi vernaculus Boso.
    2. Primum vestrae sincerissimae devotioni gratiarum actiones corde & ore rependo , quod , licet immerito ,sola vestra benevolentia , per incommutabilem Dei gratiam , amplecti me visceribus vestris ad liquidum comperio.

Topònims : (0) -

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Bosonis regis electi ad Synodum responsio.

Sacratissimae Synode & cunctis primoribus nostris fidelibus , humilis Christi vernaculus Boso. Primum vestrae sincerissimae devotioni gratiarum actiones corde & ore rependo , quod , licet immerito ,sola vestra benevolentia , per incommutabilem Dei gratiam , amplecti me visceribus vestris ad liquidum comperio. Pariter quoque , quod fervor vestrae caritatis , ad id officium me promoveri divinitus optat , ut mea parvitas matri meae quae ecclesiae Dei vivi est , ob immortalem remunerationem decertare valeat. Ego autem , confeius meae conditionis & figmenti fragilis , imparem me judicans tanto negocio , omni modis abnuissem , nisi per Dei nutum vobis cor unum datum & animam unam , in unum consensum advertissem. Obediendum itaque pro certo cognoscens , inspiratis a Deo tam sacerdotibus quam nostris amicis & fidelibus non reluctor vestris jussionibus. Quodvero requisistis, qualem me praebere vellem in committendo per Dei misericordiam in regimine futuro , & simul ostendistis normam & instrusistis dogmate sacro , libentissime suscipio. Amplector catholicam fidem in qua & nutritus sum , quam purissimo corde teneo , ore veracissimo pronuncio , pro qua paratus sum impendi , & super impendi , si sic placuerit Domino Deo nostro , ecclesiarum privilegia juvante Domino nostro Jesu Christo , restaurare & conservare & justitiam per vestrum commune consilium curabo , omnibus ut monuistis , legem , justitiam & rectum mamburgium , auxiliante Deo, conservabo & impendere curabo , quo sequens praecedentium principum vestigia , tam Sacris Ordinibus , quam vobis nostris fidelibus , consulere certam aequitatem servando. De moribus meis , licet me peccatorem prae omnibus sciam , voluntatem meam hanc esse veraciter assero , ut per omnia morigerum bonorum , & in nullo malorum ostendam. Si autem , quoniam homo sum , contra quemlibet animo excessero , secundum vestrum consilium corrigere curabo. In quo precor reverenter , ut quod justius & rationabilius inveneritis , mihi congrue pro tempore & loco suggerentes , vos ipsos in me honoretis , quoniam & ego , si quis vestrum in me deliquerit , emendationem rationabilirer, accessibilis factus , expectabo. Evangelicam & apostolicam authoritatem cum justa lege sequar , ut ipsa Praeduce & Comite , per omnia & in omnibus benedicatur Deus. De domo nostra sicut me menuistis , quia Deus in Sanctis habitat , solicitudinem adhibebo , & ut decenter quisque incedat, studiosissime procurabo. Igitur Domini mei , Sacro Sancti Pontifices , Ecclesiae summi Dei nostri Praesules , & vos omnes nostri fideles , Primates & sub Primates , confisus de Dei gratia & auxilio , per Sanctorum ejus susfragia , quia vestris jussionibus faveo , precor vos & obsecro , ut per ipsum & cum ipso , tam piis ad ipsum interventibus , in tanto subeundo labore, meam necessitatem & humilitatem juvetis , quam etiam humanis adminiculis & auxiliis , pro posse susfragari mihi certeris. Quod si cui displicet & aliter animo tenet , quaeso parenter edicat , & se nobiscum in nullo decipiat. Simulque precor per caritarem qua servetis , ut communi faventes utilitati , triduanis solemniter precibus , Dominum Deum nostrum cum plebibus vobis commissis , exoretis , ut propter peccata mea , vel levitatem meam , vos , me ad deceptionem populi sui nequaquam errare permittat , sed suam ex hoc voluntatem misericorditer ostendat.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Relacionat amb (D01145)>879-X-15 (Vienne)
Anunci de la designació per el carrec reial fet per el concili de Mantalensis al príncep Boso.
i (D01144)879-X-15 (Vienne)
Alterat. Concili celebrat a Mantalam , territorii Viennensis després de la mort de l'emperador Karoli i del seu fill el rei Ludovicus on vint-i-sis bisbes , considerant la tutela del Papa Joanem i la seva influència entre Galliis i a Italia trien a Bosonem com a rei.
.

Creat 2020-02-20. Darrera modificació de la pàgina el 22 de February del 2020 a les 10h04