Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Iohannes VIII als emperadors (Basil I i fills) felicitant-se de la restitució del patriarca Photio , de la del monestir de Sancti Sergii de la ciutat reial a la seu romana i de la obediencia de la diocesi dels Bulgarorum a sant Petro.

Resum : Epístola del Papa Iohannes VIII als emperadors (Basil I i fills) felicitant-se de la restitució del patriarca Photio , de la del monestir de Sancti Sergii de la ciutat reial a la seu romana i de la obediencia de la diocesi dels Bulgarorum a sant Petro.

Dates : 880-VIII-13

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (7) -

  1. Iohannes , papa
    1. Iohannes VIII. Imperatoribus Augustis.
    2. Primo quidem quod dromones vestros , qui pro defensione terrae sancti Petri in nostro manerent servitio , nobis misistis.
    3. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis.
    4. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere.
  2. Imperatoribus, emperador

  3. Petri, apòstol
    1. Primo quidem quod dromones vestros , qui pro defensione terrae sancti Petri in nostro manerent servitio , nobis misistis.
    2. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere.
    3. Et iterum humiliter petimus ut in huius bonae voluntatis ac pietatis affectu , quem pro amore Dei circa Ecclesiam Christi habetis , immobiles permaneatis , quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur , & honore debito veneramur , atque assiduis orationibus nostris , iuxta sacrosancta beatorum apostolorum Petri ac Pauli corpora fusis , omnipotenti Domino commendare studemus , ut pro tantis beneficiis quae sancto Petro impenditis , ipse vobis & in hoc praesenti saeculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume , clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis , & in coelesti postmodum regione sempiternam gloriam & beatitudinem cum sanctis & electis suis habere concedat.
  4. Spiritu Dei, bíblic
    1. In quo scilicet animi voto ac desiderio , quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur , sollicitudo clementiae vestrae Spiritu Dei incitata demonstrat , quae in catholica Ecclesia misericordem per auctoritatem & iudicium sedis apostolicae , quae Christo Domino delegante , totius Ecclesiae retinet principatum , nihil impacatum , nihil voluit esse diversum , cum omnes schismatica pravitate divisos , vel zelo quolibet separatos atque dispersos , clementi affectione vel studio ad verae pacis soliditatem , concordiaeque sincerissimae unanimitatem revocare , & in uno Christi ovili cum proprio pastore , Photio videlicet confratre & comministro nostro , aggregare curavit.
  5. Photio, patriarca

    2. Nam & ea quae pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchae synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt , recipimus.
  6. Pauli, apòstol
    1. Et iterum humiliter petimus ut in huius bonae voluntatis ac pietatis affectu , quem pro amore Dei circa Ecclesiam Christi habetis , immobiles permaneatis , quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur , & honore debito veneramur , atque assiduis orationibus nostris , iuxta sacrosancta beatorum apostolorum Petri ac Pauli corpora fusis , omnipotenti Domino commendare studemus , ut pro tantis beneficiis quae sancto Petro impenditis , ipse vobis & in hoc praesenti saeculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume , clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis , & in coelesti postmodum regione sempiternam gloriam & beatitudinem cum sanctis & electis suis habere concedat.
  7. Bulgarorum , gentilici
    1. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere.

Topònims : (5) -

  1. Romanae , església
    1. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis.
  2. Constantinopoli, urbs
    1. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis.
    2. Nam & ea quae pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchae synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt , recipimus.

  1. Sancti Sergii, monestir
    1. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis.
  1. coeleste, imperi
    1. Pro quibus videlicet nostri pastoralis magisterii officium est , apud serenitatis vestrae augustalem clementiam assidua semper sollicitudine omnimodis intercedere , ut vestrae pietatis maiestas , more Christianissimorum imperatorum , benigna circa omnes existat , & quasi Deo contemplante , populum Domini sibi commissum felici regat semper & gubernet intuitu , nec amplius patiatur eos aliquibus saeculi huius procellis illidi , aut malignis perturbationibus concuti , quatenus post hoc vitae praesentis , imperium coeleste adipisci & in aeternum cum Domino retinere valeatis.
  2. Bulgarorum, diocesi
    1. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere.

Datació : -

Data Idibus Augusti , indictione XIII.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 13
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VIII-13

Text : -

Iohannes VIII. Imperatoribus Augustis.

Post innumeras sollicitudines quibus nimirum oneratur imperiale fastigium , laudabile clementiae vestrae cognoscimus Christianissimi imperatoris esse propositum , per quod submotis omnibus discordiarum atque zizaniorum seminibus , quae in agro Dominico humani generis inimicus asperserat , sanctae catholicae Ecclesiae piissimo mentis affectu consulere voluistis. In quo scilicet animi voto ac desiderio , quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur , sollicitudo clementiae vestrae Spiritu Dei incitata demonstrat , quae in catholica Ecclesia misericordem per auctoritatem & iudicium sedis apostolicae , quae Christo Domino delegante , totius Ecclesiae retinet principatum , nihil impacatum , nihil voluit esse diversum , cum omnes schismatica pravitate divisos , vel zelo quolibet separatos atque dispersos , clementi affectione vel studio ad verae pacis soliditatem , concordiaeque sincerissimae unanimitatem revocare , & in uno Christi ovili cum proprio pastore , Photio videlicet confratre & comministro nostro , aggregare curavit. Pro quibus videlicet nostri pastoralis magisterii officium est , apud serenitatis vestrae augustalem clementiam assidua semper sollicitudine omnimodis intercedere , ut vestrae pietatis maiestas , more Christianissimorum imperatorum , benigna circa omnes existat , & quasi Deo contemplante , populum Domini sibi commissum felici regat semper & gubernet intuitu , nec amplius patiatur eos aliquibus saeculi huius procellis illidi , aut malignis perturbationibus concuti , quatenus post hoc vitae praesentis , imperium coeleste adipisci & in aeternum cum Domino retinere valeatis. Nunc itaque pro tanta devotione animique vestri sinceritate , quam non solum verbis , sed lucifluis etiam operibus circa Ecclesiam sancti Petri & nostram paternitatem ostendistis , immensas post Deum serenitati vestrae gratias agimus. Primo quidem quod dromones vestros , qui pro defensione terrae sancti Petri in nostro manerent servitio , nobis misistis. Secundo autem quod monasterium Sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum , quod sancta Romana Ecclesia iure proprio quondam retinuit , divina inspiratione repleti , pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro , ut iustum erat , permiseritis habere. Unde obnixe petimus ut vestro potenti solatio sanctam Romanam Ecclesiam in hoc periculoso tempore in omnibus adiuvare defendereque non dedignemini , quatenus ex hoc vestra imperialis gloria , apostolicis suffragantibus meritis , per cunctas mundi partes magis ac magis accrescat , & apud omnipotentem Dominum dignam retributionem percipiat. Et iterum humiliter petimus ut in huius bonae voluntatis ac pietatis affectu , quem pro amore Dei circa Ecclesiam Christi habetis , immobiles permaneatis , quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur , & honore debito veneramur , atque assiduis orationibus nostris , iuxta sacrosancta beatorum apostolorum Petri ac Pauli corpora fusis , omnipotenti Domino commendare studemus , ut pro tantis beneficiis quae sancto Petro impenditis , ipse vobis & in hoc praesenti saeculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume , clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis , & in coelesti postmodum regione sempiternam gloriam & beatitudinem cum sanctis & electis suis habere concedat. Nam & ea quae pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchae synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt , recipimus. Et si fortasse nostri legati in eadem synodo contra apostolicam praeceptionem egerint , nos nec recipimus nec iudicamus alicuius existere firmitatis.

Data Idibus Augusti , indictione XIII.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Datació i segons edició dels MGH.

Iohannes VIII. inserit al inici per claredat.

Identificacions:

Creat 2020-01-01. Darrera modificació de la pàgina el 16 de January del 2022 a les 19h12