Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII al rei Karolus avisant-lo de la necesitat de fer cas als seus legats.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII al rei Karolus avisant-lo de la necesitat de fer cas als seus legats.

Dates : 881-I-25

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (3) -

  1. Iohannes , papa
    1. Quod iussionem nostri pontificii ingenti praesumptione absurdam posuisti , omnimodis temetipsum proprio iaculo reverberasti , & velut aspis surda saluti tuae congruentibus aurem non accommodasti.
  2. Karolus , rei
    1. Quod iussionem nostri pontificii ingenti praesumptione absurdam posuisti , omnimodis temetipsum proprio iaculo reverberasti , & velut aspis surda saluti tuae congruentibus aurem non accommodasti.
  3. Petri , sant
    1. Sed quid plura? Iterum atque iterum inhibendo apostolica auctoritate praecipimus , terminum S. Petri ad ingrediendum animum vestrum non incitetis , quousque praedicti legati nostri ad nos revertantur , omnia nobis renuntiaturi , itemque alios ad nos transmittere cures.

Topònims : (1) -

  1. Romanae , església
    1. Ideoque scitote quoniam si pleno iure cuncta quae destinavimus non adimpleveritis , nos enimvero quantum in nobis est , zelo Dei succensi ea quae ad honorem sanctae Romanae Ecclesiae pertinent exaggerare penitus satagemus , a quibus nos nulla ferocitas , nulla malorum hominum comminatio , donec spiritus reget artus , poterit sequestrare.

Datació : -

Data octavo Kalendas Februarii , indictione XIV.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 14
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : I-25

Text : -

Iohannes VIII ad Karolus III regem.

Susceptis litteris gloriae vestrae , quibus vos plena intentione monstratis ad limina apostolorum festine , imo potius praecipiti gressu & velle convolare, quapropter attoniti , vel magis stupefacti miramur decentiam vestram terminos Patrum transcendere , & lineam generis vestri superbo spiritu conculcare , & in deterius , non in melius prorsus convenire. Et ecce dolenter cum Apostolo compellor dicere , In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa , in quibus erunt homines semetipsos amantes , & quaerentes quae sua sunt , non quae Iesu Christi. Sed nos te , fili charissime , in viscere Christi plurimum diligentes , ad ea te provocare gestimus quae animae vestrae proficiant ad salutem. Legatos sane e latere nostro plene instructos direximus , quibus omnia ad purum credere non ambigatis in his quae verbotenus & scriptis capitulariter dedimus in mandatis. Qua de re paterno affectu monemus ut omnia sicut vobis direximus per eosdem legatos , adimplere omnino curetis. Ideoque scitote quoniam si pleno iure cuncta quae destinavimus non adimpleveritis , nos enimvero quantum in nobis est , zelo Dei succensi ea quae ad honorem sanctae Romanae Ecclesiae pertinent exaggerare penitus satagemus , a quibus nos nulla ferocitas , nulla malorum hominum comminatio , donec spiritus reget artus , poterit sequestrare. Quod iussionem nostri pontificii ingenti praesumptione absurdam posuisti , omnimodis temetipsum proprio iaculo reverberasti , & velut aspis surda saluti tuae congruentibus aurem non accommodasti. Sed quid plura? Iterum atque iterum inhibendo apostolica auctoritate praecipimus , terminum S. Petri ad ingrediendum animum vestrum non incitetis , quousque praedicti legati nostri ad nos revertantur , omnia nobis renuntiaturi , itemque alios ad nos transmittere cures.

Data octavo Kalendas Februarii , indictione XIV.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Datació i segons edició dels MGH.

Iohannes VIII ad Karolus III regem inserit al inici per claredat.

Identificacions:

Creat 2019-10-21. Darrera modificació de la pàgina el 16 de January del 2022 a les 19h13