Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador Carolo demanant ajut militar per expulsar els Agarenos.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII a l'emperador Carolo demanant ajut militar per expulsar els Agarenos.

Dates : 881-III-29

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (6) -

  1. Iohannes , papa
    1. Iohannes VIII. Carolo imperatori.
    2. Proinde , spiritalis fili semperque auguste , gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis & reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem exercitum , quem istas in partes venturum esse dixistis , moram perpeti non sinatis , sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum , quaesumus , dirigatis , ut , Domino adiuvante , ad respirationem nostram Agarenos expugnet , & nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquillitatem valeat ferre.
  2. Carolo , emperador

  3. paganis , gentilici
    1. Scitis namque quae , quanta & qualia , praecipue a paganis , mala quantasque etiam miserias patimur , & in nobis commissis , quantum quotidie affligamur , & vos estis experti , & nos partim vestrae clementiae paulo ante significavimus.
  4. Agarenos , gentilici
    1. Proinde , spiritalis fili semperque auguste , gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis & reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem exercitum , quem istas in partes venturum esse dixistis , moram perpeti non sinatis , sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum , quaesumus , dirigatis , ut , Domino adiuvante , ad respirationem nostram Agarenos expugnet , & nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquillitatem valeat ferre.
  5. Petri , apòstol

  6. Pauli , apòstol

Topònims : (1) -

  1. Romana , església
    1. Multarum oppressionum nostrarum , fili charissime , vobis oblivisci non convenit , & calamitatum nostrarum , quas sancta mater vestra Romana Ecclesia patitur , oportet vos reminisci , & tunc demum ad aliquam consolationem nostram manum vestrae pietatis porrigere & auxilium nobis praebere quantocius debetis.

Datació : -

Data IV. Kalendas Aprilis , indictione XIV.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 14
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : III-29

Text : -

Iohannes VIII. Carolo imperatori.

Multarum oppressionum nostrarum , fili charissime , vobis oblivisci non convenit , & calamitatum nostrarum , quas sancta mater vestra Romana Ecclesia patitur , oportet vos reminisci , & tunc demum ad aliquam consolationem nostram manum vestrae pietatis porrigere & auxilium nobis praebere quantocius debetis. Scitis namque quae , quanta & qualia , praecipue a paganis , mala quantasque etiam miserias patimur , & in nobis commissis , quantum quotidie affligamur , & vos estis experti , & nos partim vestrae clementiae paulo ante significavimus. Et cum quotidie haec eadem mala non minui sed magis ac magis crescere ac dilatari cernamus , dolor & gemitus , ac sine fine tristitia imminet , ac per hoc libet magis mori , quam , proh dolor! iam talia tolerare. Proinde , spiritalis fili semperque auguste , gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis & reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem exercitum , quem istas in partes venturum esse dixistis , moram perpeti non sinatis , sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum , quaesumus , dirigatis , ut , Domino adiuvante , ad respirationem nostram Agarenos expugnet , & nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquillitatem valeat ferre. Sed & e latere vestro , qui eidem exercitui praeesse possit , tam strenuum tamque idoneum missum modis omnibus tribuatis , qui & ductor exercitus vestri existat , & quam defensionem vel adiutorium nobis faciant , ipse praevideat , & quidquid vestra vice est peragendum potestateve perficiat. Alioquin non solum ex hoc maxima negligentia erit , & omnis vestra utilitas deperiet , sed etiam novissima nostra erunt peiora prioribus , & vos , quantum ex hoc habeatis peccatum , dici non potest. Ideoque propter Deum succurrite nobis , succurrite , ut non dicant in circuitu nationes. Ubi est imperator eorum? Praeterea honorificentiae vestrae cum benedictione apostolica palmam , per quam signum datur victoriae , ecce ex more direximus , exoptantes , omnipotentemque Deum deprecantes , ut hanc cum laetitia vos in die tantae solemnitatis gestare faciat atque permittat. Et ad omnium nostrum utilitatem & profectum aures praecordiorum vestrorum divinitus inclinare dignetur.

Data IV. Kalendas Aprilis , indictione XIV.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Datació i segons edició dels MGH.

Iohannes VIII insertat al inici per claredat.

Identificacions:

Creat 2019-09-02. Darrera modificació de la pàgina el 02 de setembre del 2019 a les 13h01