Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII a Sigebod per retornar-li el cas d'un prevere que havia matat sense voler a un germà seu i que havia estat suspés d'ofici per el seu bisbe i enviat a cercar el judici del Papa.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII a Sigebod per retornar-li el cas d'un prevere que havia matat sense voler a un germà seu i que havia estat suspés d'ofici per el seu bisbe i enviat a cercar el judici del Papa. A falta dels testimonis dels jutges i no tenint altra evidència que la declaració de l'afectat el Papa retorna el cas a l'arquebisbe per tal que el dirimeixi amb sis bisbes més i el propi de la diòcesi del prevere.

Dates : [874 - 875]

Lloc : Roma - Narbona

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (2) -

  1. Iohannes , papa
    1. Iohannes VIII. Sigibodo Narbonensis archiepiscopo.
    2. At ubi nobis & persona relatoris incognita , & nullo episcoporum scripto commendatio approbata est , & rursus ubi nulla est accusatoris obiectio , nec accusati reatus confessio , nec fidelium comprobatio testium , nos nec illius solius narrationi creduli esse possumus , nec rursus in eum definitivam damnationis sententiam proferre valemus.
    3. Ergo saltem nunc fraternitas tua , metropolitani iure potita , ex episcopis sub se degentium vel vicinorum sex , una cum episcopo , cuius est iste paroeciae , sibi socians , tantum negotio subtili ventilet discussionis ventilabro & invento , quod iustum est canonice decernat & communi fratrum censura diffiniat.
  2. Sigibodo , Arquebisbe

Topònims : (1) -

  1. Narbonensis , bisbat
    1. Iohannes VIII. Sigibodo Narbonensis archiepiscopo.

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Iohannes VIII. Sigibodo Narbonensis archiepiscopo.

Praesentium litterarum gerulus , sedi apostolicae praesentatus , se presbyterum esse querula & lamentabili voce perhibuit , & a sanctitati tuae subiectae dioeceseos episcopis ab officio presbyteratus suspensum , & aliis quibusdam epitimiis usque ad speciale iudicium nostrum submissum , pro eo quod , inquit , facto tumultu , quidam se apprehensum , & a terra brachiis sublevatum , in proprium fratrem forti iactaverit impetu , ut idem germanus suus tanti corporis mole impulsus in terram ruerit , & prostratus atque oppressus vitae flatum violenter amiserit. Denique illi reverendi antistites , cum sibi , ut iste retulit , res in dubium veniret , utrum commisso sibi dudum carere necne , penitus debuisset officio , non ipsi hanc deliberare , sed nostro decerni & diffiniri iudicio voluerunt. Sed tunc hoc solemniter agerent , si primum ipsi plenario , & ex canonibus in causa presbyteri delegato iudicio , quatuor deputatis ex venerandis decretis & legibus personis praesentibus , hanc ventilassent & subtili examine discussissent , ut ita facta scripto relatione , si quid dubium sibi seu difficile ingessisse videretur , nostrum super hoc more prisco decretum exposcerent. At ubi nobis & persona relatoris incognita , & nullo episcoporum scripto commendatio approbata est , & rursus ubi nulla est accusatoris obiectio , nec accusati reatus confessio , nec fidelium comprobatio testium , nos nec illius solius narrationi creduli esse possumus , nec rursus in eum definitivam damnationis sententiam proferre valemus. Ergo saltem nunc fraternitas tua , metropolitani iure potita , ex episcopis sub se degentium vel vicinorum sex , una cum episcopo , cuius est iste paroeciae , sibi socians , tantum negotio subtili ventilet discussionis ventilabro & invento , quod iustum est canonice decernat & communi fratrum censura diffiniat.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Text fragmentari , datació segons edició MGH.

Insertat Iohannes VIII. inicial per claretat.

Creat 2019-07-22. Darrera modificació de la pàgina el 23 de juliol del 2019 a les 08h10