Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII a l'arquebisbe Vienensi Oteramno per recriminar-li el maltracte donat al bisbe Genevensi Optandum i donant-li vuit dies per restraurar-lo , el cita a més a concili a Romam.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII a l'arquebisbe Vienensi Oteramno per recriminar-li el maltracte donat al bisbe Genevensi Optandum consagrat per el Papa i donant-li vuit dies per restraurar-lo , el cita a més a concili a Romam sota amenaça de censura.

Dates : 882-III

Lloc : Roma - Vienne

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (6) -

  1. Iohannes, papa
    1. Iohannes VIII. Oteramo Viennensi archiepiscopo.
    2. Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse , cui nos , necessaria temporum qualitate perspecta , iam primum clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum.
    3. Quo audito , audaciam & temeritatem vestram nimium admirantes , ob id maxime turbati sumus , eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis , sed etiam ad contemptum & iniuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes , arcta custodia retrusistis , & , rebus omnibusque suppellectilibus eius direptis , hactenus retrusum affligitis & contra omne ministerium vestrum , quod nulli christiano licet , sacerdotem Domini tetro carcere maceratis :
  2. Oteramo, arquebisbe

  3. Optandum, bisbe
    1. Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse , cui nos , necessaria temporum qualitate perspecta , iam primum clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum.
    2. Quo audito , audaciam & temeritatem vestram nimium admirantes , ob id maxime turbati sumus , eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis , sed etiam ad contemptum & iniuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes , arcta custodia retrusistis , & , rebus omnibusque suppellectilibus eius direptis , hactenus retrusum affligitis & contra omne ministerium vestrum , quod nulli christiano licet , sacerdotem Domini tetro carcere maceratis :
    3. Quapropter auctoritate Dei omnipotentis & principum apostolorum Petri & Pauli , simulque nostra , vobis praecipimus ut accepta hac nostra epistola , aut quoquomodo tenore illius audito , si intra octo dierum spatia iam dictum episcopum propriae sedi proprioque honori & dignitati reddere restituereque contempseritis , a corpore & sanguine Domini nostri Iesu Christi , cum omnibus vobis in hoc facto faventibus , sitis prorsus extorres , quousque iuxta hanc nostram dispositionem perficere satageritis.
  4. Petri, apòstol
    1. Quapropter auctoritate Dei omnipotentis & principum apostolorum Petri & Pauli , simulque nostra , vobis praecipimus ut accepta hac nostra epistola , aut quoquomodo tenore illius audito , si intra octo dierum spatia iam dictum episcopum propriae sedi proprioque honori & dignitati reddere restituereque contempseritis , a corpore & sanguine Domini nostri Iesu Christi , cum omnibus vobis in hoc facto faventibus , sitis prorsus extorres , quousque iuxta hanc nostram dispositionem perficere satageritis.
  5. Pauli, apòstol

  6. christiano, gentilici
    1. Quo audito , audaciam & temeritatem vestram nimium admirantes , ob id maxime turbati sumus , eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis , sed etiam ad contemptum & iniuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes , arcta custodia retrusistis , & , rebus omnibusque suppellectilibus eius direptis , hactenus retrusum affligitis & contra omne ministerium vestrum , quod nulli christiano licet , sacerdotem Domini tetro carcere maceratis :

Topònims : (3) -

  1. Viennensi, bisbat
    1. Iohannes VIII. Oteramo Viennensi archiepiscopo.
  2. Genevensi, bisbat
    1. Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse , cui nos , necessaria temporum qualitate perspecta , iam primum clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum.
  3. Romam, genèric
    1. Et quia alia multa vobis a quibusdam obiiciuntur quae synodali discussione sunt corrigenda , decernimus ut , omni excusatione remota , VIII. Kalendas Octobris futurae primae indictionis Romam ad synodum occurrere non omittatis , ut tunc & de vobis obiectis rationem reddatis , & si adversus eumdem episcopum a nobis consecratum aliquam querimoniam habetis , canonico valeamus , quidquid illud fuerit , Deo iuvante , libramine diffinire.

Datació : -

VIII. Kalendas Octobris futurae primae indictionis
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : IX-24

Text : -

Iohannes VIII. Oteramo Viennensi archiepiscopo.

Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse , cui nos , necessaria temporum qualitate perspecta , iam primum clericis eiusdem Ecclesiae suggerentibus , auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum. Quo audito , audaciam & temeritatem vestram nimium admirantes , ob id maxime turbati sumus , eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis , sed etiam ad contemptum & iniuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes , arcta custodia retrusistis , & , rebus omnibusque suppellectilibus eius direptis , hactenus retrusum affligitis & contra omne ministerium vestrum , quod nulli christiano licet , sacerdotem Domini tetro carcere maceratis : non habentes prae oculis scilicet , quod sacerdotes Domini sacra Scriptura aliquando deos , aliquando angelos nominet , & qui eos tangit , tangat pupillam oculi Domini. Quapropter auctoritate Dei omnipotentis & principum apostolorum Petri & Pauli , simulque nostra , vobis praecipimus ut accepta hac nostra epistola , aut quoquomodo tenore illius audito , si intra octo dierum spatia iam dictum episcopum propriae sedi proprioque honori & dignitati reddere restituereque contempseritis , a corpore & sanguine Domini nostri Iesu Christi , cum omnibus vobis in hoc facto faventibus , sitis prorsus extorres , quousque iuxta hanc nostram dispositionem perficere satageritis. Et quia alia multa vobis a quibusdam obiiciuntur quae synodali discussione sunt corrigenda , decernimus ut , omni excusatione remota , VIII. Kalendas Octobris futurae primae indictionis Romam ad synodum occurrere non omittatis , ut tunc & de vobis obiectis rationem reddatis , & si adversus eumdem episcopum a nobis consecratum aliquam querimoniam habetis , canonico valeamus , quidquid illud fuerit , Deo iuvante , libramine diffinire. Hoc etiam scientes quia si ad eamdem synodum praefato tempore venire distuleritis , canonicae in vos censuram sententiae proferemus.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Directamemt relacionat amb (D01051)882-[V-VII] (Roma - Vienne)
Epístola del Papa Joan VIII a l'arquebisbe Ottramno Viennensis citant-lo a concili a Roma per qüestionar al bisbe Optandus Genevensis consegrat per el Papa , adjunta cartes per els bisbe Adalberto Mauriennensis i Adalboldus de la seu Gratianopolitanae citat també al mateix concili.
.

Insertat un Iohannes VIII. inciial per claretat.

Datació segons edició a MGH.

Creat 2019-07-20. Darrera modificació de la pàgina el 21 de July del 2019 a les 12h25