Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars avisant de la necessitat d'obediència a la santa Seu Romana i l'enviament de legats.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars avisant de la necessitat d'obediència a la santa Seu Romana i l'enviament de legats.

Dates : 882

Lloc : Roma - Bulgària

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (4) -

  1. Iohannes,
    1. Iohannes VIII. Michaeli Regi Vulgarum.
    2. Hac igitur , sicut & nostri praedecessores , nos potestate , licet indigni , utentes , cogimur , si non emendaveritis quod gessistis , & ad praesens vos in hoc saeculo digne corripere , & ut in futuro , quantum in nobis est , maledictionibus repleamini , non praeterire.
    3. Huius rei gratia , fili charissime , festinate corrigere quod inique gessistis , & omni occasione omnique mora postposita , nobis per vestrum legatum quidquid super hoc emendare vultis , mandate , quia nos , Deo iuvante , omnem voluntatem vestrae correctionis implebimus , & vos anima & corpore salvos existere cupientes causam secundum Deum ordinare studebimus.
  2. Michaeli, rei

  3. Petri, apòstol
    1. Si enim quod quicunque Deo vovit , hoc debet & reddere , valde oportet ut vos quod sanctae Romanae Ecclesiae sponte vovistis , fine tenus reddere studeatis , non ignorantes quod beatus Petrus apostolus regni coelestis claves a Domino Iesu Christo acceperit , & quibusque fidelibus aperiendi , aliis autem claudendi promeruerit potestatem.
  4. Vulgarum, gentilici
    1. Iohannes VIII. Michaeli Regi Vulgarum.

Topònims : (2) -

  1. Romanam, església
    1. Sed & hinc devotioni vestrae dignum duximus congruas grates referre , quod partim finis ostendit , quam fidelitatem erga sanctam Romanam Ecclesiam omnium terrarum matrem & caput observare curetis.
    2. Vos enim divinitus inspirati matrem omnis religionis , sanctam quippe Romanam Ecclesiam ductricem, & viam per quam ad aeternitatis pascua duceremini , merito expetistis , & illa , quia omnibus fidelibus viscera materna praebet ac praebuit , vos expansis ad Deum ulnis , Christo gratias agens , recepit : consequens fuit ut a recti gressu itineris , in partem non flecteremini , nec manum mittentes in aratrum , retroaspicere cuiuscunque forte suasionibus niteremini.
    3. Si enim quod quicunque Deo vovit , hoc debet & reddere , valde oportet ut vos quod sanctae Romanae Ecclesiae sponte vovistis , fine tenus reddere studeatis , non ignorantes quod beatus Petrus apostolus regni coelestis claves a Domino Iesu Christo acceperit , & quibusque fidelibus aperiendi , aliis autem claudendi promeruerit potestatem.
  2. coelestis, regne
    1. Si enim quod quicunque Deo vovit , hoc debet & reddere , valde oportet ut vos quod sanctae Romanae Ecclesiae sponte vovistis , fine tenus reddere studeatis , non ignorantes quod beatus Petrus apostolus regni coelestis claves a Domino Iesu Christo acceperit , & quibusque fidelibus aperiendi , aliis autem claudendi promeruerit potestatem.

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Iohannes VIII. Michaeli Regi Vulgarum.

Cum non tam initia sint in bonis laudanda quam finis , Deo omnipotenti factori omnium visibilium & invisibilium gratias agimus , qui vestrum bene velle hactenus in soliditate verae fidei solidavit , & sui amatorem efficiens , tanquam re vera ex tenebris olim lumen splendescere fecit, & ad salutem multorum benignissimum cor vestrum gratia suae potentiae illustravit. Sed & hinc devotioni vestrae dignum duximus congruas grates referre , quod partim finis ostendit , quam fidelitatem erga sanctam Romanam Ecclesiam omnium terrarum matrem & caput observare curetis. Cum hanc & initio vestrae conversionis quaesieritis , & ad praesens auxiliatricem habere ad perpetuam scilicet vestram salvationem monstrare non omiseritis , sanctos videlicet apostolos visitando , & eorum , ut diximus , suffragia postulando. Igitur absurdum valde est ac inconveniens quod pia vestra voluntas aliter se post habere voluit quam , sicut omnibus notum est , primum. Vos enim divinitus inspirati matrem omnis religionis , sanctam quippe Romanam Ecclesiam ductricem, & viam per quam ad aeternitatis pascua duceremini , merito expetistis , & illa , quia omnibus fidelibus viscera materna praebet ac praebuit , vos expansis ad Deum ulnis , Christo gratias agens , recepit : consequens fuit ut a recti gressu itineris , in partem non flecteremini , nec manum mittentes in aratrum , retroaspicere cuiuscunque forte suasionibus niteremini. Nunquid non , fili charissime , sanctum Evangelium surda aure auditis , quo legitur : Qui perseveraverit usque in finem , hic salvus erit? Aut si audistis & obauditis : Redite ad mentem vestram , redite ad cor? & vestrae sponsionis reminiscimini. Quia plus amor & timor Dei vos fecit esse credulum apostolici privilegii , quam , ut ita dixerim, exempla multorum. Si enim quod quicunque Deo vovit , hoc debet & reddere , valde oportet ut vos quod sanctae Romanae Ecclesiae sponte vovistis , fine tenus reddere studeatis , non ignorantes quod beatus Petrus apostolus regni coelestis claves a Domino Iesu Christo acceperit , & quibusque fidelibus aperiendi , aliis autem claudendi promeruerit potestatem. Hac igitur , sicut & nostri praedecessores , nos potestate , licet indigni , utentes , cogimur , si non emendaveritis quod gessistis , & ad praesens vos in hoc saeculo digne corripere , & ut in futuro , quantum in nobis est , maledictionibus repleamini , non praeterire. Huius rei gratia , fili charissime , festinate corrigere quod inique gessistis , & omni occasione omnique mora postposita , nobis per vestrum legatum quidquid super hoc emendare vultis , mandate , quia nos , Deo iuvante , omnem voluntatem vestrae correctionis implebimus , & vos anima & corpore salvos existere cupientes causam secundum Deum ordinare studebimus.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Datació segons edició. Insertat Iohannes VIII. al inici per claretat.

Creat 2019-07-17. Darrera modificació de la pàgina el 21 de October del 2019 a les 12h36