Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars advertint-lo de no rebre bisbes grecs.

Resum : Epístola del Papa Joan VIII a Miquel rei dels Búlgars advertint-lo de no rebre bisbes grecs , recorda el paper passat de Photius i Ignacium.

Dates : [874 - 875]

Lloc : Roma - Bulgària

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (6) -

  1. Iohannes,
    1. Iohannes VIII. Michaeli.
  2. Michaeli,
    1. Iohannes VIII. Michaeli.
  3. Photium,
    1. Annon , karissimi filii , vestris modo temporibus , ut vetera transeamus , hec sancta aecclesia Photium repulit et Ignacium restauravit ?
    2. Sub ea enim condicione Ignatius a nostris predecessoribus solutus est , ut si per Bulgariam , quod neque Photius ille temptaverat , aliquid contra iura apostolica temptavisset , sub pristine dampnacione sue sentencia nichilhominus permaneret.
  4. Ignacium,
    1. Annon , karissimi filii , vestris modo temporibus , ut vetera transeamus , hec sancta aecclesia Photium repulit et Ignacium restauravit ?
    2. Quodsi solutionis Ignacii ab apostolica , ut diximus , sede prolatum a nomine refutare potuit , constat , quia & obligacionis sententia ab eadem sede apostolica promulgata resolvi minime prevalebit.
    3. Sub ea enim condicione Ignatius a nostris predecessoribus solutus est , ut si per Bulgariam , quod neque Photius ille temptaverat , aliquid contra iura apostolica temptavisset , sub pristine dampnacione sue sentencia nichilhominus permaneret.
  5. Petri, apòstol
    1. Si ergo super apostoli Petri constanciam Christus aedificavit aecclesiam , constat omnino , quia , qui ab eius unitate discesserit , regni celestis ianuam non intrabit.
  6. Grecis, gentilici
    1. Hinc est , quod sedes apostolica eos , qui vobis a Grecis directi sunt , in episcoporum numero minime recipit , quinimmo in depositionem ollorum eosque mittentium anathema dicere , nisi resipuerint , cito disponit , ut , qui salubribus adquiescere monitis differunt , non esse , quod dicuntur , episcopi veraciter videantur.

Topònims : (2) -

  1. Bulgariam,
    1. Sub ea enim condicione Ignatius a nostris predecessoribus solutus est , ut si per Bulgariam , quod neque Photius ille temptaverat , aliquid contra iura apostolica temptavisset , sub pristine dampnacione sue sentencia nichilhominus permaneret.
    2. Aut ergo in Bulgariam contra institucionem sedis apostolice nil temptans vere solutus est , ait si temptaverit , pristinis utique laqueis inretitus est.
  2. celestis, regne
    1. Si ergo super apostoli Petri constanciam Christus aedificavit aecclesiam , constat omnino , quia , qui ab eius unitate discesserit , regni celestis ianuam non intrabit.

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Iohannes VIII. Michaeli.

Si ergo super apostoli Petri constanciam Christus aedificavit aecclesiam , constat omnino , quia , qui ab eius unitate discesserit , regni celestis ianuam non intrabit. Ipse etenim iuxta veridicam predecessoris nostri sentenciam in sede sua specialiter vivit & presidet & per successorum suorum organa per totius mundi latitudinem pro meritorum ordine ligacionis aut absolucionis centenciae perpetualiter moderatur , nec habet in singularitatis privilegio socium , quem apostolorum principem omnis aecclesie Dei universitas cum suo coapostolo confitetur. Annon , karissimi filii , vestris modo temporibus , ut vetera transeamus , hec sancta aecclesia Photium repulit et Ignacium restauravit ? Numquid non viderunt oculi vestri & aures vestrae audierunt iudicium ad apostolica sede prolatum ab omnibus patriarcharum sedibus inconvertibiliter ese susceptum ? Quodsi solutionis Ignacii ab apostolica , ut diximus , sede prolatum a nomine refutare potuit , constat , quia & obligacionis sententia ab eadem sede apostolica promulgata resolvi minime prevalebit. Sub ea enim condicione Ignatius a nostris predecessoribus solutus est , ut si per Bulgariam , quod neque Photius ille temptaverat , aliquid contra iura apostolica temptavisset , sub pristine dampnacione sue sentencia nichilhominus permaneret. Aut ergo in Bulgariam contra institucionem sedis apostolice nil temptans vere solutus est , ait si temptaverit , pristinis utique laqueis inretitus est. Hinc est , quod sedes apostolica eos , qui vobis a Grecis directi sunt , in episcoporum numero minime recipit , quinimmo in depositionem ollorum eosque mittentium anathema dicere , nisi resipuerint , cito disponit , ut , qui salubribus adquiescere monitis differunt , non esse , quod dicuntur , episcopi veraciter videantur.

Item. Si enim ab his , quos excommunicatos habemus , sacramenta quecumque suscipitis , constat , quia ydolatriam non , ut catholici essetis , sed ut scismatici efficeremini , reliquisse vedemini.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Datació segons edició dels MGH.

Creat 2019-05-26. Darrera modificació de la pàgina el 18 de juliol del 2019 a les 17h25