Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Alterat. Extracte de la translació i dels miracles fets per les restes de sant Majanus.

Resum : Alterat. Extracte de la translació i dels miracles fets per les restes de sant Majanus.

Dates : ~893

Lloc : Besiers

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (10) -

  1. Majanus, sant
    1. Majanus post primas Apostolorum pontificali infula decoratus , inter primos perhibetur emicuisse Christi confessores,
    2. Qualiter autem ejus S. Majani corpus ad Cognense monasterium , tunc temporis sic vocatum , translatum fuit , & quomodo propter suum adventum monasterii nomen mutatum fuit , plenius invenies in festo translationis ejusdem , quod celebratur VII. ka, octobris. Majani sancti episcopi & confessoris translatio
    3. fama revelante , quas omnipotents Deus per famulum suum Majanum operabatur virtutibus
    4. consilio inito usque ad locum ire disponunt ubi beati Majani sacrosanctum venerabatur soma , (soma autem graece corpus latine dicitur) qui abbatis sui percepta benedictione , cum ad missionem patris e monasterio essent egressi , interrogant de loco , de via , de patria ubi corpus beati Majani reliquias reperire possint : quibus dictum est , quia in Vasconia
    5. Denique compotes voti effecti dum finibus appropinquant Cognensis monasterii , mandant per nuntios abbati ut se praeparare non differat ad recipiendum corporis reliquias beati Majani ;
    6. cum ante dicti sancti adventum Cognense monasterium diceretur , nunc autem monasterium Vallismagnae , post villae Majani ab omnibus nominetur.
    7. Per idem fere tempus dum ad quamdam fuisset delatum S. Tyberii cellulam , pro quadam synodo , ejus sanctissimum corpus , quadam die quidam videcomes Biterrensis , nomine Guillelmus , quemdam attulit puerum caecum , claudum mutum , ante beatum Majanum : hunc tibi , ait , mirifice Christi confeessor Majane , offero puerum , ut solitum non ei recuses impendere beneficium
    8. quadam die venit ante B. Majani thecam , ubi dum oraret , circulus ferreus quo erat cinctus , subito fractus fuit , & ad ejus pedes cecidit , & caro , quae ab ipso circulo fuerat illaesa , permansit
  2. Caroli o Caroli, príncep, junior
    1. Caroli principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus
  3. Ludovici, magnus
    1. Caroli principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus
  4. Karoli, emperador
    1. Caroli principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus
  5. Theodardo, arquebisbe
    1. Caroli principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus
  6. Gilberti, bisbe
    1. Caroli principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus
  7. Sulinus, monjo
    1. duo monachi Cognensis monasterii , quod in Bitterensi tellure situm est , quorum unus Sulinus , alter vero Centullus vocabatur
  8. Centullus, monjo
    1. duo monachi Cognensis monasterii , quod in Bitterensi tellure situm est , quorum unus Sulinus , alter vero Centullus vocabatur
  9. Viverandus, pater
    1. Honarabilis quidem pater Viverandus cum regeret monasterium ipso quidam praesente fidelium , suum attulit filium quem alvus matris ediderat mutum
  10. Guillelmus, vescomte
    1. Per idem fere tempus dum ad quamdam fuisset delatum S. Tyberii cellulam , pro quadam synodo , ejus sanctissimum corpus , quadam die quidam videcomes Biterrensis , nomine Guillelmus , quemdam attulit puerum caecum , claudum mutum , ante beatum Majanum : hunc tibi , ait , mirifice Christi confeessor Majane , offero puerum , ut solitum non ei recuses impendere beneficium

Topònims : (14) -

  1. Galliarum, part
    1. Ad cujus praesidium innumerus fiebat concursus populorum , non solum ex vicinis confinibus urbium , sed etiam ex ultimis partibus Galliarum : in tantum ut sacrum satis & pulchrum basilicae construeretur aedificium , ubi reconditum ejus corpus sacratissimum usque hodie ab omnibus veneratur
  2. Septimaniae, genèric
    1. Igitur quia audita enarravimus , nunc inspecta describere licet. Septimaniae sabbatum erat , jamque omnis incola labori terminum imposuerat ob reverentiam dominicae noctis , tunc viri piscationi cultu inisitentes , nec desistunt causa lucri
  3. Vasconia, genèric
    1. consilio inito usque ad locum ire disponunt ubi beati Majani sacrosanctum venerabatur soma , (soma autem graece corpus latine dicitur) qui abbatis sui percepta benedictione , cum ad missionem patris e monasterio essent egressi , interrogant de loco , de via , de patria ubi corpus beati Majani reliquias reperire possint : quibus dictum est , quia in Vasconia.

  1. Buchone, selva
    1. Nam cum se persequi cernerent , ita ut pene caperentur , timore perterriti ad quandam sylvam quae Buchone dicitur diverterunt , densitate foliorum thesaurum abscondunt , sicque post fugam vix evadunt
  1. Narbonensis, església
    1. ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus

  1. Bitterensis, bisbat
    1. ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus

  1. Bitterensi, tellure
    1. duo monachi Cognensis monasterii , quod in Bitterensi tellure situm est , quorum unus Sulinus , alter vero Centullus vocabatur

  1. Cognensis / Vallismagnae, monestir
    1. duo monachi Cognensis monasterii , quod in Bitterensi tellure situm est , quorum unus Sulinus , alter vero Centullus vocabatur
    2. Qualiter autem ejus S. Majani corpus ad Cognense monasterium , tunc temporis sic vocatum , translatum fuit
    3. Denique compotes voti effecti dum finibus appropinquant Cognensis monasterii , mandant per nuntios abbati ut se praeparare non differat ad recipiendum corporis reliquias beati Majani
    4. quorum insania atque falsitas per hoc veraciter reprobari potest , cum ante dicti sancti adventum Cognense monasterium diceretur , nunc autem monasterium Vallismagnae , post villae Majani ab omnibus nominetur

  1. S. Tyberii, cella
    1. Per idem fere tempus dum ad quamdam fuisset delatum S. Tyberii cellulam , pro quadam synodo , ejus sanctissimum corpus
    2. Alio quoque tempore , dum ad S. Tyberium pro serenitate pluviae beati viri defferretur corpus , advesperascente die vectores reliquiarum , & itinere fatigati in ecclesia pagi , nomine Octovianis , deponere decernun
  2. Octovianis, església
    1. Alio quoque tempore , dum ad S. Tyberium pro serenitate pluviae beati viri defferretur corpus , advesperascente die vectores reliquiarum , & itinere fatigati in ecclesia pagi , nomine Octovianis , deponere decernun
  1. Biterrensi, castell, diòcesi
    1. Ad cujus praesidium innumerus fiebat concursus populorum , non solum ex vicinis confinibus urbium , sed etiam ex ultimis partibus Galliarum : in tantum ut sacrum satis & pulchrum basilicae construeretur aedificium , ubi reconditum ejus corpus sacratissimum usque hodie ab omnibus veneratur in unum , licet Royani , a quodam castro Biterrensis dioecesis sic dicti , falso se habere asserant dictum corpus , quorum insania atque falsitas per hoc veraciter reprobari potest , cum ante dicti sancti adventum Cognense monasterium diceretur , nunc autem monasterium Vallismagnae , post villae Majani ab omnibus nominetur

  1. Royani, genèric
    1. Ad cujus praesidium innumerus fiebat concursus populorum , non solum ex vicinis confinibus urbium , sed etiam ex ultimis partibus Galliarum : in tantum ut sacrum satis & pulchrum basilicae construeretur aedificium , ubi reconditum ejus corpus sacratissimum usque hodie ab omnibus veneratur in unum , licet Royani , a quodam castro Biterrensis dioecesis sic dicti , falso se habere asserant dictum corpus , quorum insania atque falsitas per hoc veraciter reprobari potest , cum ante dicti sancti adventum Cognense monasterium diceretur , nunc autem monasterium Vallismagnae , post villae Majani ab omnibus nominetur
  1. Biterrensi, vescomtat
    1. Per idem fere tempus dum ad quamdam fuisset delatum S. Tyberii cellulam , pro quadam synodo , ejus sanctissimum corpus , quadam die quidam videcomes Biterrensis , nomine Guillelmus , quemdam attulit puerum caecum , claudum mutum , ante beatum Majanum : hunc tibi , ait , mirifice Christi confeessor Majane , offero puerum , ut solitum non ei recuses impendere beneficium
  1. Agathense, genèric
    1. Ad concilium Agathense quadam vice praedicti confessoris adducta fuerat gleba , ubi dum quaesam mulier manca & manum habens aridam oraret , sanitatis remedium est consecuta. Deinde cum deffinita synodo fratres sum praedictis reliquiis ad monasterirum reverterentur

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

Majanus post primas Apostolorum pontificali infula decoratus , inter primos perhibetur emicuisse Christi confessores, &c. Qualiter autem ejus S. Majani corpus ad Cognense monasterium , tunc temporis sic vocatum , translatum fuit , & quomodo propter suum adventum monasterii nomen mutatum fuit , plenius invenies in festo translationis ejusdem , quod celebratur VII. ka, octobris. Majani sancti episcopi & confessoris translatio , Caroli (o 1?) principis junioris nepotis magni Ludovici Karoli imperatoris filii , ac Theodardo ecclesiae Narbonensis archiepiscopi egregii , necnon & Gilberti ecclesiae Bitterensis episcopi temporibus duo monachi Cognensis monasterii , quod in Bitterensi tellure situm est , quorum unus Sulinus , alter vero Centullus vocabatur , compertis fama revelante , quas omnipotents Deus per famulum suum Majanum operabatur virtutibus , consilio inito usque ad locum ire disponunt ubi beati Majani sacrosanctum venerabatur soma , (soma autem graece corpus latine dicitur) qui abbatis sui percepta benedictione , cum ad missionem patris e monasterio essent egressi , interrogant de loco , de via , de patria ubi corpus beati Majani reliquias reperire possint : quibus dictum est , quia in Vasconia. Pervenientes ergo praedicti coenobitae tandem ad locum , gratias immensas agunt altissimo Creatori. Perspecto itaque loco , quod negotium gratia cujus venerant , propter populi frequentiam , difficilem haberent accessum , caute regionis illius dominos adeunt , seque velle illic heremicule perpetuo manere fingunt : quibus illius loci domini & incolae locum ad manendum & ecclesiam parvam in qua sanctus custodiebatur thesaurus ad custodiendum dederunt. Coeperunt deinde laboribus insistere , vinearum cultibus operam dare , rurales cespites radicitus evellere , agrorum fruges totius sudore laboris adquirere : sed cum labor eorum fieret inanis , quadam nocte ad fundamenta beati viri ecclesiae accedunt , ipsam subsodiunt parietemque frangunt ; deinde vectibus superpositis sanctum evacuare tentant mausoleum , coelestibus margaritis ornatum. Cumque nec sic possent suum complere desiderium , fracto tandem ejusdem tumuli angulo , magno eadem evacuant thecam thesauro : quo sublato intra suarum sinus portatum concludunt , indeque quantocius recedunt. Nam cum se persequi cernerent , ita ut pene caperentur , timore perterriti ad quandam sylvam quae Buchone dicitur diverterunt , densitate foliorum thesaurum abscondunt , sicque post fugam vix evadunt : quos cum , Deo protegente , hostes jam fatigati inquirendo & minime inveniendo persequi desinerent , dicitur subito flamma ex eodem loco processisse , omniaque folia sub quibus erant abscondita pretiosa munera consumpsisse ; quod videntes timorem continuo deponunt , vires resumunt , thesaurum recipiunt fuganque celeriter arripiunt. Denique compotes voti effecti dum finibus appropinquant Cognensis monasterii , mandant per nuntios abbati ut se praeparare non differat ad recipiendum corporis reliquias beati Majani ; quibus cum gaudio receptis & usque ad basilicam monasterii pervenientibus , & in eam cum hymnis & laudibus ingredientibus , illico Dei omnipotentis beneficia in communi largiuntur : nam caecis lumen restituitur , claudis gressus redditur , pristinam aeger quilibet sospitatem consequitur , & omne genus daemoniorum ab obsessis corporibus effugatur. Monstrabatir autem per idem tempus maxima pars carnis , quae post multa devicta saecula in perdurando , adhuc apparebat incorrupta. Ad cujus praesidium innumerus fiebat concursus populorum , non solum ex vicinis confinibus urbium , sed etiam ex ultimis partibus Galliarum : in tantum ut sacrum satis & pulchrum basilicae construeretur aedificium , ubi reconditum ejus corpus sacratissimum usque hodie ab omnibus veneratur in unum , licet Royani , a quodam castro Biterrensis dioecesis sic dicti , falso se habere asserant dictum corpus , quorum insania atque falsitas per hoc veraciter reprobari potest , cum ante dicti sancti adventum Cognense monasterium diceretur , nunc autem monasterium Vallismagnae , post villae Majani ab omnibus nominetur. Post nultum vero temporis quantum inter caeterea miraculorum opera sit ostensum ad sepulcrum ejus , judicent sensus audientium. Honarabilis quidem pater Viverandus cum regeret monasterium ipso quidam praesente fidelium , suum attulit filium quem alvus matris ediderat mutum , &c.

Igitur quia audita enarravimus , nunc inspecta describere licet. Septimaniae sabbatum erat , jamque omnis incola labori terminum imposuerat ob reverentiam dominicae noctis , tunc viri piscationi cultu inisitentes , nec desistunt causa lucri , &c.

Per idem fere tempus dum ad quamdam fuisset delatum S. Tyberii cellulam , pro quadam synodo , ejus sanctissimum corpus , quadam die quidam videcomes Biterrensis , nomine Guillelmus , quemdam attulit puerum caecum , claudum mutum , ante beatum Majanum : hunc tibi , ait , mirifice Christi confeessor Majane , offero puerum , ut solitum non ei recuses impendere beneficium. Mirabile spectaculum , vix sermonem compleverat & caeco visus , & loripedi gressus , mutoque redditur sermonis usus. Alio quoque tempore , dum ad S. Tyberium pro serenitate pluviae beati viri defferretur corpus , advesperascente die vectores reliquiarum , & itinere fatigati in ecclesia pagi , nomine Octovianis , deponere decernunt , &c.

Quidam poenitens , dum pro quadam reatus sui poena praeventus , medium ferri circulo circumligatus esset , sicque per diversa sanctorum loca incedens , Deum mirabiliter pro commissi sceleris sui parricidii exoraret culpam , quadam die venit ante B. Majani thecam , ubi dum oraret , circulus ferreus quo erat cinctus , subito fractus fuit , & ad ejus pedes cecidit , & caro , quae ab ipso circulo fuerat illaesa , permansit , &c.

Ad concilium Agathense quadam vice praedicti confessoris adducta fuerat gleba , ubi dum quaesam mulier manca & manum habens aridam oraret , sanitatis remedium est consecuta. Deinde cum deffinita synodo fratres sum praedictis reliquiis ad monasterirum reverterentur, &.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Fals confeccionat a inicis del s.XI (Furta sacra : thefts of relics in the central Middle Ages p.145-148) originat probablement a finals del X (Roujan-Medilianum - de l'Antiquité au Moyen Âge - de la fouille du quartier des sanctuaries à l'identification d'une nouvelle agglomération de la cité de Béziers p.178). Les mencions a Theodard i Girbert i el context fan pensar en contactes amb la Vita Theodardi (D00006)[840-893] ()
Alterat. Vita Sancti Theodardi
, parel·lelisme indirectament ja indicat per (Furta sacra : thefts of relics in the central Middle Ages p.146) que esmenta el concili de Portus del 887, analitzat entre altres per (Els Primitius comtats i vescomtats de Catalunya : cronologia de comtes i vescomtes). Segles més tard, en la Vita Sancti Majani (BN ms. lat. 12699 i A.D. Hérault, C 4683) es retratarà al sant com un matador de dracs. Datació indirecte per les referències a Theodard i Gilbert.

Terminologia inusual tellure , l'abat com patris. Destaca el joc etimologic de Vallismagnae = Villa maiane.

Identificacions:

El rei Carles esmentat sembla una mixtura de Carles el gros (segons el parentiu) i el Simple (segons el context) (Furta sacra : thefts of relics in the central Middle Ages p.146).

El vescomte de Besiers Guillem es suposa ser el de finals del segle X, ~990s.

Creat 2013-09-12. Darrera modificació de la pàgina el 19 de August del 2019 a les 09h26