Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Alterat? En el castell d'Inciae , el rei Ludovicus , a precs de la seva mare la reina Hirmingardis , confirma al bisbe Ysahac i a la seu de Sanctae Mariae seu Sancti Donati el precepte que el seu pare , el rei Bosó , li atorgà i otorga i confirma el dret hereditari de la seu en les possessions del bisbat en els pagus Viennensi , Lugdunensi i a Provintia.

Resum : Alterat? En el castell d'Inciae , el rei Ludovicus , a precs de la seva mare la reina Hirmingardis , confirma al bisbe Ysahac i a la seu de Sanctae Mariae seu Sancti Donati del vicus de Jovinciaco del comtat Viennensi el precepte que el seu pare , el rei Bosó , li atorgà i atorga i confirma el dret hereditari de la seu en les possessions del bisbat en els pagus Viennensi , Lugdunensi i a Provintia.

Dates : 894-VIII-11

Lloc : Provença

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (5) -

  1. Ludovicus, rei
    1. In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Ludovicus , divina ordinante providenia rex.
    2. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus.
    3. Signum Ludovicus.
    4. regni domini Ludovici regis IIII.
  2. Hirmingardis, reina
    1. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus.
  3. Ysahac, bisbe

    2. Cujus nos precibus annuentes , una cum episcopis , comitibus seu nonnullis regimibis nostri principibus , stabilitatis preceptum sancimus ut ipse Ysahac ejusque successores , nullo contradicente , in predicta aecclesiae perpetim videtur habere in omnibus ecclesiasticis ordinibus , crisma videlicet in Domini caena benedicendo , penitentiam peccatoribus dando eiciendoque ex aecclesia & suscipiendo , tempore congruo festivitates caelebrando , pauperes ibi & nobiles mortuos sepeliendo.
    3. Firmamus etiam predicto venerabili Ysahac episcopo ut omnes res suae propietatis quas ipse in pago Viennensi vel Lugdunensi atque in Provintia seu in quibuscumque locis regni nostri per chartarum instrumenta ei concedimus , quocumque ingenio , hereditate , donatione , comcambiatione & comparatione in supradictis locis adquisitas res habet vel in antea , Deo propitio , adquirere potuerit , tam de hereditate propinquorum suorum quam etiam de cunctis christianis , judeis & judeabus , fischalinis nostris , seu de omnibus aecclesiarum regni nostri comitatuum commutationibus , comcambiationibus , omnia supradicta per praeceptum nostrae auctoritatis illi concedimus seu confirmamus hereditario jure quieta habenda.
    4. Decrevimus itaque fieri hoc nostrae auctoritatis preceptum Ysahac , venerabili episcopo , per quod omnes res suas illi condonamus , modis omnibus , regali auctoritate habendas , ut aut deinceps eas absque alicujus contradictione quieto ac pacifico possideat jure & cuicumque voluerit derelinquat & omnia superius nominata absque aliqua minoratione contradictoris possideat.
  4. Boso, rei
    1. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus.
  5. Theodosii, llei de
    1. Et quicumque contra hoc nostrae immuniattis preceptum absque alicujus mutilatione plenissimam obtineat firmitatem prehennis temporibus , manu propria subter illud firmavimus & anuli nostri impressione insigniri precipimus & , propter quorumdam malorum hominum calliditates , illus etiam inserere jussimus ut , si aliquis nostro facto refragator in aliquo repertus fuerit , mox paenam quam lex Theodosii precipit , id est XXX. libras auri , esse multandum atque chartario nostro substituendum & absque ulla minoratione missis nostris persolvendum.

Topònims : (7) -

  1. Viennesi, comtat
    1. Est autem ipsa ecclesia sita in comitatu Viennensi , in vico Jovinziaco.

  1. Jovinziaco, vicus
    1. Est autem ipsa ecclesia sita in comitatu Viennensi , in vico Jovinziaco.

  1. Sanctae Mariae seu Sancti Donati, església
    1. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus.
  1. Viennensi, pagus
    1. Firmamus etiam predicto venerabili Ysahac episcopo ut omnes res suae propietatis quas ipse in pago Viennensi vel Lugdunensi atque in Provintia seu in quibuscumque locis regni nostri per chartarum instrumenta ei concedimus , quocumque ingenio , hereditate , donatione , comcambiatione & comparatione in supradictis locis adquisitas res habet vel in antea , Deo propitio , adquirere potuerit , tam de hereditate propinquorum suorum quam etiam de cunctis christianis , judeis & judeabus , fischalinis nostris , seu de omnibus aecclesiarum regni nostri comitatuum commutationibus , comcambiationibus , omnia supradicta per praeceptum nostrae auctoritatis illi concedimus seu confirmamus hereditario jure quieta habenda.
  2. Lugdunensi, pagus

  3. Provintia, genèric

  4. Inciae, castell
    1. Actum Inciae castello in Dei nomine feliciter. Amen.

Datació : -

Datum III. idus augusti , anno incarnationis dominicae DCCCXCIIII. , indictione XII. , anno Christo propitio regni domini Ludovici regis IIII.
Any de Crist : 894
Any de l'Era :
Any de Regnat : 4
Indicció : 12
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VIII-11

Text : -

In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Ludovicus , divina ordinante providenia rex. Dignum est ut regalis sublimitas procerum suorum peticionibus annuat & annuendo adimpleat , quanto eos viderit in suis obsequiis persistere efficaces. Idcirco omnium fidelium sanctae Dei aecclesiae regnique nostri , nostrorum videlicet & futurorum regum , noverit sollertia quia domna genitrix nostra , Hirmingardis regina , nostram regalem expetiit clementiam super quodam fideli nostro Ysahac , venerabili episcopo , ut preceptum vel donum quod pius genitor noster , Boso rex , fecerat de aecclesiis Sanctae Mariae seu Sancti Donati confessoris aximii cum suis spiritualibus obsequiis confirmaremus. Est autem ipsa ecclesia sita in comitatu Viennensi , in vico Jovinziaco. Cujus nos precibus annuentes , una cum episcopis , comitibus seu nonnullis regimibis nostri principibus , stabilitatis preceptum sancimus ut ipse Ysahac ejusque successores , nullo contradicente , in predicta aecclesiae perpetim videtur habere in omnibus ecclesiasticis ordinibus , crisma videlicet in Domini caena benedicendo , penitentiam peccatoribus dando eiciendoque ex aecclesia & suscipiendo , tempore congruo festivitates caelebrando , pauperes ibi & nobiles mortuos sepeliendo. Firmamus etiam predicto venerabili Ysahac episcopo ut omnes res suae propietatis quas ipse in pago Viennensi vel Lugdunensi atque in Provintia seu in quibuscumque locis regni nostri per chartarum instrumenta ei concedimus , quocumque ingenio , hereditate , donatione , comcambiatione & comparatione in supradictis locis adquisitas res habet vel in antea , Deo propitio , adquirere potuerit , tam de hereditate propinquorum suorum quam etiam de cunctis christianis , judeis & judeabus , fischalinis nostris , seu de omnibus aecclesiarum regni nostri comitatuum commutationibus , comcambiationibus , omnia supradicta per praeceptum nostrae auctoritatis illi concedimus seu confirmamus hereditario jure quieta habenda. Decrevimus itaque fieri hoc nostrae auctoritatis preceptum Ysahac , venerabili episcopo , per quod omnes res suas illi condonamus , modis omnibus , regali auctoritate habendas , ut aut deinceps eas absque alicujus contradictione quieto ac pacifico possideat jure & cuicumque voluerit derelinquat & omnia superius nominata absque aliqua minoratione contradictoris possideat. Et si aliqua invidia , vi , dolo vel concrematione ignium , chartarum instrumenta ablata fuerint , per nostare auctoritatis preceptum cum omni integritate ei concedimus ad habendum , & nemini contradictori suo alteram chartam ostendat nisi hoc nostrae auctoritatis preceptum & sit omnimodis protectus atque defensatus , tam res illius quam ipse , & nemo , cujusdam potestatis persona , ullo umquam tempore aliquam illi inferre presumat molestiam , sed liceat ei cum omnibus suae proprietatis rebus , sub nostrae immunitatis tuicione , pacifice easdem res possidere & ordinare. Si vero alique querimoniae pro ipsis rebus adversus eum ortae fuerint , quae absque gravi dispendio nequeant diffiniri , jubemus ut usque in nostram suspendatur presentiam , quatenus ibi firmitivam accipiant sententiam. Et quicumque contra hoc nostrae immuniattis preceptum absque alicujus mutilatione plenissimam obtineat firmitatem prehennis temporibus , manu propria subter illud firmavimus & anuli nostri impressione insigniri precipimus & , propter quorumdam malorum hominum calliditates , illus etiam inserere jussimus ut , si aliquis nostro facto refragator in aliquo repertus fuerit , mox paenam quam lex Theodosii precipit , id est XXX. libras auri , esse multandum atque chartario nostro substituendum & absque ulla minoratione missis nostris persolvendum.

Signum Ludovicus.

Datum III. idus augusti , anno incarnationis dominicae DCCCXCIIII. , indictione XII. , anno Christo propitio regni domini Ludovici regis IIII. Actum Inciae castello in Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Destaca la menció a christianis , judeis & judeabus. També la rotunditat i repetició de l'assegurança del rei vers els bens del bisbe i la menció a la pèrdua o alteració de les cartes de propietat , així com la menció a la llei de Teodosi en aquest cas ; tot plegat en una terminologia inusual. També resulta interessant notar que la seu del bisbe de Grenoble es troba en una localitat del comtat Viennensi.

L'edició de Recueil des actes des Rois de Provence (855-928) p.57 presenta un any 893 , que es suposa ser error , ja que l'encapçalament mostra un 894 i l'edició de Cartulaires de l'église cathédrale de Grenoble, dits Cartulaires de Saint-Hugues p.67 presenta DCCCC XC IIIIº.

Identificacions:

Tots els personatges que apareixen són ben coneguts.

Creat 2012-11-10. Darrera modificació de la pàgina el 02 de March del 2020 a les 06h56