Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Panegyricus Berengarii Imperatoris.

Resum : Panegyricus Berengarii Imperatoris.

Dates : [888-915]

Lloc : Itàlia

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (77) -

  1. Homero, històric
    1. Contulit haec magno labyrinthea tabula Homero
    2. Doctiloquum , credo , labor iste gravaret Homerum ,
  2. Aeneisque, mític
    1. Aeneisque tibi , docte poeta Maro.
  3. Maro, històric
    1. Aeneisque tibi , docte poeta Maro.
  4. Thalia, mític
    1. Prosequitur gressum nulla Thalia tuum.
    2. Scire vacat , nam cuncta nequit mea ferre Thalia.
    3. Talia dicta ferens : Nostri munimina regni ,
  5. Berenguer, rei
    1. APXETAI TO ΠANHΓYPIKON BEPENΓAPIOY TOY ANIKHTOY KAICAPOC.
    2. Ergo Berengarium genesi factisque legendum
    3. Ultima Brengario referunt dixisse propinquo :
    4. Brengarii , stimulis olim quia motus iniquis
    5. Quique Berengario Latium concessit avitum
    6. Brengario sed enim regum per stemmata iuncti ,
    7. Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos
    8. Brengarius , celsas nimium qua tollit in arces
    9. Brengario. Hunc etenim fato meliore sequetur
    10. Brengarii , Widone satum cecidisse coactum
    11. Brengario genesi coniunctus quippe superba.
    12. Fama , Berengarium leti dispendia passum
  6. Lachesis, mític
    1. Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ;
  7. chisticolas, gentilici
    1. Christicolas quid enim , caelum reserantibus undis ,
  8. francigenam, gentilici
    1. francigenam fateor Karolum praenomine Magnum ,
    2. Postremus Francis regnando coegit habenis .
    3. An quatts referam Francis dominetur in arvis
    4. Francigenis olim duris exercita ludis.
  9. Karolum, fateor , príncep
    1. Francigenam fateor Karolum praenomine Magnum ,
    2. Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni
    3. Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis ,
  10. Sol, mític
    1. Quamque petens linquensque luit Sol aureus undas
    2. Praecedens nunc Solis equos pellensque tenebras
    3. Sole rubens , galeaque viri clusere minaci
  11. Martis, mític
    1. Praeduros Martis didicit sic ferre labores.
    2. In mediis orsus , rabidi commercia Martis
    3. Mars turmale furit , Wido si fulminis instar
    4. Orbe latusque tegunt clypei pro Marte sinistrum.
    5. Aedibus ingenuis quondam iam Marte refertis.
    6. Et curis solvunt animos ac Marte lacertos :
  12. Phoebus, mític
    1. Phoebus , uterque etiam mundi quos despicit axis ;
    2. Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
    3. Fluctibus Oceani perfunditur orbita Phoebi ,
    4. Ut Phoebo roseis arvum laxante quadrigis
  13. Wido,
    1. Invidia tumidus , nec passus talia , Wido
    2. Conatus agitare satis Widonen iniquos ,
    3. Wido velit , certum est sociis atque arva vocatis
    4. Mars turmale furit , Wido si fulminis instar
    5. Wido necis , propria nimium virtute superbus.
    6. Hoc fortis Wido , hoc populus miseratus amicos.
    7. Fluctuat interea Wido , crebroque retractat ,
    8. Per medios Wido incedens gratatur amicis ,
    9. O proceres , prohibere minas Widonis iniquas
    10. Interea Widonen adit Walfredus ovantem
    11. Haud aliter dirum Wido se tollit in aequor.
    12. Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen ,
    13. En Wido agmen agens , iterum renovare furores
    14. Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum
    15. Cum Widonis abit rancore soluta superbo
    16. Nam si itidem Wido victis spem ponit in armis ,
    17. Legirupis en Wido tubis rediviva resumit
    18. Pars quoque magna virûm properant , Widone sepulto ,
    19. Dum Widone satum , invalido comitante ministro ,
    20. Brengarii , Widone satum cecidisse coactum
    21. Guido ferus , fastusque odii moriendo rosolvit.
  14. Paris, mític
    1. Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas ,
  15. Atridas,
    1. Excire atque nefanda feros in proelia Atridas.
  16. Rodulfus,
    1. Quid refert , quantus sedeat Rodulfus in aula ,
  17. Oddo,
    1. Oddo , mei similes dudum notique sodales ?
  18. mavors, gentilici
    1. Vel si me rapidus mavors perstrinxerit armis ,
    2. Farier illectos studio Mavortis utrimque
    3. Induvias rapiunt cuncti Mavortis anheli ,
    4. Militiaeque etiam mavors si quando ministrum
  19. Fortuna, mític
    1. Fortuna servante modum , quatit ille tremendum
  20. gallis, gentilici
    1. Si manus haec mortis tulerit dispendia gallis ,
    2. Finibus absentes Gallos quaesivit Etruscis :
    3. Iam torpentis equi latera : Hospes inclite , gallis ,
    4. Aut Italis Galli celeres abscedite terris ,
    5. Quo valeam ! Prior arma rapit iam Gallicus heros
    6. Non eadem Gallos similis vel cura remordet ,
    7. Infelix Galle , Ausonios ne dicere pigros
    8. Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos
    9. Interea loca tuta petit dux Gallicus , atqui
    10. Haud latuisse queat Gallus se dicere , postquam
    11. Spes ubi pestiferis restabat postera gallis.
    12. Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis ,
  21. Clotho, mític
    1. Ferrea iam scindit morituris stamina Clotho ,
  22. Alecto, mític
    1. Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo.
  23. Acheronte, mític
    1. Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo.
  24. poenus, gentilici
    1. Qua secuit quondam aerias rex poenus aceto
  25. etruscis, gentilici
    1. Finibus absentes Gallos quaesivit etruscis :
    2. Saevior at miseris instat regnator etruscis
    3. Obtinuit , subito Etruscas procinctus ad oras
    4. Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis ,
  26. lybies, gentilici
    1. Pulvereos Libyes potiusque haud monstra per agros.
  27. italis, gentilici
    1. Aut italis Galli celeres abscedite terris ,
    2. Inquit , age , et rapidis Italos pete cursibus agros ,
    3. O Itali ? Potius vobis sacra pocula cordi ,
  28. Anscherio,
    1. Anscherio cum fratre simul , qui iure protervo
    2. Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
    3. Hic videt Anscherius fratrem quia vulnere labi
  29. Gauslinus,
    1. Gauslinus ter centum equites fera bella volentes
  30. Ubertus,
    1. Praecelerare iubet ; pariter contendit Ubertus
    2. Pectora , Ubertus ait , duris praetenditis armis
  31. Camerina, cohort
    1. Bella cupit ; pariterque cohors Camerina superbit
    2. Spe Camerina. Utinam dives sine morte sodalis !
  32. Albricus,
    1. Pauper adhuc Albricus abit , iam iamque resultat
    2. Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas
    3. Hic mortem Albricus caperet , nisi proxima virtus
  33. Wilelmus, duc
    1. Collectos etiam ducit Wilelmus amicos
  34. Ubaldus,
    1. Nec iaculo segnes. Totidem propellit Ubaldus
  35. Lamberticus,
    1. Disperiere. Iubet tandem Lamberticus horror
    2. Nuntius in medio demum ut Lamberticus adstat ,
    3. Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini
  36. ungrorum, gentilici
    1. ungrorum cupit infaustas differre sagittas
  37. Walfredus,
    1. Nec mora , Walfredus ter mille resumit amicos.
    2. Interea Widonen adit Walfredus ovantem
  38. Circes, mític
    1. Sed , postquam hausura est inimica hortamina Circes.
  39. chalybum, gentilici
    1. Obtecti chalybum pectus de more metallo
  40. teutonico, gentilici
    1. teutonico ritu sexcentos urguet ovantes
  41. Bernardus,
    1. Bernardus. Stimulant longis calcaribus armos
    2. Berardus numero ter centum. Maxima vulgi
  42. germanus, gentilici
    1. germanus sic bella gerit. Nec segnis abibat
    2. Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis.
    3. Urbis ad excidium properat Germana iuventus ,
    4. Germanae princeps metuendus et arbiter aulae.
  43. Bonifacus,
    1. Iamque morae impatiens glomerat Bonifacus amicos ;
  44. Azo,
    1. Advolat Azo ferox , subigens in bella sodales ;
  45. Olricus,
    1. Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
  46. iberis, gentilici
    1. Ac labor est saevis gladios praetendere iberis.
    2. Iveris. At muris dicas servare superbos
  47. Atesinus, heroi
    1. Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
  48. Othum, heroi
    1. Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
  49. Milo,
    1. Intercepta cruore. Milo verum arma cadent
  50. Itala,
    1. Dum rapit , infelix Itala deprenditur hasta ,
  51. Italo,
    1. Ut fratres Italo torvus discernis in agro !
  52. Wifredi,
    1. Wifredi librata manu super horrida fantis :
    2. Wifredum sed enim sonipes male fidus in armis
  53. ausonios, gentilici
    1. Infelix Galle , ausonios ne dicere pigros
    2. Tanta per ausonios defervere proelia campos ,
    3. Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per arvum ;
    4. Legat in ausonios inimico nomine campos.
    5. Rex venit , Ausoniis dudum exspectatus ab oris ,
  54. Ildeprandus,
    1. Ildeprandus , abit clamans : Perstate sodales ,
  55. latinos, gentilici
    1. Vociferans ; vestroque duci narrate , latinos
    2. At ductor Latii socium sine more tyrannum
    3. Urbem , in qua soliti regem spectare Latini.
    4. Cum solus placeas rebus superesse Latinis.
    5. Nec victor decus et Latii , spes unica regni ,
  56. tyrrheni, gentilici
    1. tyrrheni proceres iterum hinc atque inde pudore
  57. Arnulfi,
    1. Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis.
    2. Nec latet Arnulfum , rursus succrescere bellum
    3. Abscedat donec proprios Arnulfus ad agros.
    4. Arnulfo manibus trahitur post terga revinctis.
    5. Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas.
  58. araris, gentilici
    1. Clavigeri , et totos araris vacuabo furores.
  59. Sinbaldus,
    1. Moxque vocans genitum : Duros , Sinbalde , maniplos ,
    2. Mox Sinbaldus , et electo comitante ministro ,
    3. It monitu regis patrias Sinbaldus ad oras ,
  60. lemano, gentilici
    1. Quem totiens Rhodanus vexat properante lemano
  61. Ambrosius,
    1. Ambrosius , pesti miser heu ! devotus iniquae.
    2. Ambrosius , auctor sceleris fomesque malorum ,
  62. romana, gentilici
    1. Vertit iter , regum imperio romana petentum
    2. Fugerat hic romana vafer sed culmina tandem ,
    3. romana steterat rutilus nec vestibus aula
    4. Romanis , fovet Ausonias quo numine terras ,
  63. Ludovicus, rei
    1. Temnendus Ludovicus erat , sed stirpe legendus ,
    2. Interea Ludovicus ovat , regnumque fatigat
    3. Quo Ludovicus erat , subito rapiuntque ligantque ,
  64. veneti, gentilici
    1. Tunc veneti servare solum de nomine dictum
  65. Latialia,
    1. Ne pereant uno Latialia gaudia leto !
  66. Johannes, pastor
    1. Tu ponens etiam curtum femorale Johannes ,
    2. Summus erat pastor tunc temporis Urbe Iohannes ,
  67. Adalbertus,
    1. Fortis Adalbertus , iuvenilibus obsitus annis ,
  68. Petro,
    1. Limina qui reserat castis rutilantia , Petro ,
    2. Hinc adeunt aulam , pariter tibi , Petre , dicatam ,
  69. Graius,
    1. Daedaleis Graius sequitur laudare loquellis ;
  70. Silvestrum,
    1. Utpote Silvestrum videat properare magistrum ,
  71. Constantinum,
    1. Constantinum etiam typico baptismate lautum
  72. Augustum,
    1. Augustum. Replicata calent spectacula totis
  73. hebraeis, gentilici
    1. Caelicolis qui mos olim succrevit hebraeis ,
  74. Clio, mític
    1. Et plectro meliore movet praecordia Clio.
  75. Erardum,
    1. Erardum indignans , uno duo corpora ferro
  76. Otgarii,
    1. Otgarii , comites rabido clamore vocantis ,
  77. Caesar,
    1. Caesar habet capiti gemmis auroque levatum ,
    2. Caesare quo norint omnes data munera , praedo

Topònims : (38) -

  1. Graecia, genèric
    1. Graecia quaesitis cecinit si regna loquelis ,
  2. Averno, genèric
    1. Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ;
  3. Roma, genèric , imperi
    1. Roma suos vario vexit si figmine post haec
    2. Rite sub imperio , simili qui nomine Romam
    3. Atque tuis stabit Romana potentia fatis !
    4. Iamque iter emensus postquam confinia Romae
    5. Quot Roma gremio gentes circumdat avito.
    6. Roma diu , imperiumque gravi sub pondere pressum
  4. Stygio, genèric
    1. Vibratu simul hos Stygio sorbente barathro :
    2. Admovet atra dies , Stygiisque emissa tenebris
    3. Num sacra riguit Styge ? Num penetrabile plantis
  5. Italiae, genèric
    1. Italiae populos bello glebaque superbos.
    2. Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis ,
    3. Italiae , nunc ille minis , aliquando rogatu ,
    4. Pars Italo vibrant omnes de more sarissas ,
    5. Vicino Italiae. Fires huc forte superbas
  6. Ausoniae, genèric
    1. Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni
    2. Ausonii proceres , ac talia nuntia regi
    3. Ausoniam subeo , liceat deferre tyranno ,
    4. Hinc fremit Ausoniae ductor , furit inde minister
    5. Ausona cui faveat. Pariter tria fulmina belli
    6. Auxilio collecta subit tandem Ausona pubes.
    7. Ausoniae , rutilam donec veniatur ad aulam
    8. Nos petere Ausonias collecto milite terras.
    9. Iamque solum tenet Ausonium dux ille verendus ,
    10. Romanis , fovet Ausonias quo numine terras ,
  7. Hesperiae, genèric
    1. Attamen Hesperiae proceres pro viribus ardent
    2. Aedibus , Hesperiae quaevis praedulcia natis
    3. Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen ,
    4. Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
    5. Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum
    6. Oderit Hesperiae , faxo , dux nomen amatae
    7. Hesperia , et nostris etiam dominabitur arvis.
  8. Rhenus, genèric
    1. Dum perstaret amor. Raperet ne gaudia Rhenus
    2. Praetereo , Rheni licitum nec foedera paucis
    3. Se regnum ac subitis Rhenos discriminat oris.
    4. Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas.
    5. Nec decet ulterius socios deducere Rhenos.
  9. Araris, genèric
    1. Aut Araris spectata diu , glomerantur in unum
  10. Gallia, genèric
    1. Nota tibi. Nec te revocet fera Gallia , digno
  11. Germania, genèric
    1. Quin potiare solo., trux auf Germania , quando
  12. Ticini, genèric
    1. Irriguam cursim Ticini abeuntibus undis.
    2. Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini
  13. Otia, genèric
    1. Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri !
  14. Latium, genèric
    1. Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri !
    2. Institeris , quid opus Latio quae dicere victo
    3. Res Latii victas ! Ait , accirique sodales
    4. Qua manus hostilis Latium pessumdabat armis.
    5. Quique Berengario Latium concessit avitum
    6. Armipotens Latii decus , et spes inclyta belli
    7. Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
    8. Damna modo Latiis quia venit adeptus in arvis.
    9. Ductoris Latii. Satis hoc ; et tollere gressum
    10. Ingrediens Latium , quosdam praemittit , amico
    11. Mansuro Latii. Celeres idcirco subegit
    12. Irritant , hinc inde solum peragrando Latinum.
    13. Namque iuvat Latio darum me visere amicum ,
    14. Orantes veniam Latii ductoris ad aulam ,
    15. Tertia mox tamen hunc Latio produxerat aestas
    16. Vixerit ac Latium quamvis turbaverit annis.
    17. Quarta igitur Latio vixdum deferbuit aestas ,
    18. Ah Latium , quis te tantis defenderet armis ?
  15. Tyrrhena, genèric
    1. Praecipuûm , Tyrrhena colunt qui rura ! Volentes
    2. Sed penitus Tyrrhena manus , hostesque protervos
    3. Arma legens inimica iterum Tyrrhena iuventus ,
    4. Audebit , Tyrrhene , dehinc , quod apertus abunde
    5. Bellua , Tyrrhenis fundens fera sibila ab oris
  16. Mycenas, genèric
    1. Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas ,
  17. Veronae, genèric
    1. Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris
    2. Infaustus Veronae etiam contendit ad arcem.
  18. Atesis, genèric
    1. Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris
    2. Proripiunt , celeresque Atesis ad moenia tendunt ,
  19. Lybicus, genèric
    1. Labitur in turmas : Libycus velut agmina campis
  20. Thetis, genèric
    1. Astrorumque abitus , ubi primum maxima Thetis
  21. Hyperiona, ponto
    1. Impulit eoo cunctantem Hyperiona ponto
  22. Olympo, genèric
    1. Vincitur , aethereo causas qui pensat Olympo ,
    2. Audiit ista sator , totum qui curvat Olympum ;
  23. Tiberine, genèric
    1. Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas
  24. Hadriacis, genèric
    1. Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
  25. Rhodanicus, genèric
    1. Innumeros , ni Rhodanicus succurrere ductor
    2. Quem totiens Rhodanus vexat properante Lemano
    3. Sollicitat Rhodani gentem ; cui moribus auctor
  26. Edoni, genèric
    1. Ac velut Edoni boreae cum spiritus alto
  27. Aegaeo, genèric
    1. Insonat Aegaeo , sequiturque ad litora fluctus ,
  28. Eridanus, genèric
    1. Eridanus veluti , nivibus fervore solutis ,
  29. Hister, genèric
    1. Collectis quando Hister adest hinc inde fluentis
  30. Pergami, urbs
    1. Pergami adveniunt urbem , quam detinet ultro
  31. Quirites, genèric
    1. Iam quia parta sibi speculantur nigra Quirites ,
  32. Provincia, genèric
    1. Iamque valens modicum invalidos Provincia alumnos
  33. Charybdis, genèric
    1. Quatenus huic prohibebat opes vicina Charybdis ,
  34. Athenis, genèric
    1. Stoicus hic noster cluibus quia pollet Athenis
  35. Samia, genèric
    1. Et sollers iter in Samia bene callet arena.
  36. Tyrio, genèric
    1. Cum princeps nitidus Tyrio procedit in ostro ,
  37. Syrtibus, genèric
    1. Syrtibus atque manu sumptas includere arenas ,
  38. Mantua, genèric
    1. Officio et genuit tali quem Mantua dignum.

Datació : -

Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

APXETAI ΠPOΛOΓOC

0.001 Non hederam sperare vales laurumve , libelle ,
Quae largita suis tempora prisca viris.
Contulit haec magno labyrinthea tabula Homero ,
Aeneisque tibi , docte poeta Maro.
0.005 Atria tunc divûm resonabant carmine vatum ;
Respuet en musam quaeque proseucha tuam.
Pierio flagrabat eis sed munere sanguis ;
Prosequitur gressum nulla Thalia tuum.
Hinc metuo , rapidas ex te nigrescere flammas ,
0.010 Auribus ut nitidis vilia verba dabis.
" Quid vanis totiens agitas haec tempora dictis ,
Carmina quae profers si igne voranda times ?
Desine ; nunc etenim nullus tua carmina curat ;
Haec faciunt urbi , haec quoque rure viri.
0.015 Quid tibi praeterea duros tolerasse labores
Profuit , ac longas accelerasse vias ?
Endromidos te cura magis victusque fatigat ;
Hinc fugito nugas , quas memorare paras."
Irrita saepe mihi cumulas quae murmura , codex ,
0.020 Non poterunt votis addere claustra meis.
Seria cuncta cadant , opto , et labor omnis abesto ,
Dum capiti summo xenia parva dabo.
Nonne vides , tacitis abeant ut saecla triumphis ,
Quos agitat toto orbe colendus homo ?
0.025 Tu licet exustus vacuas solvaris in auras ,
Pars melior summi scribet amore viri.
Supplice sed voto Christum rogitemus ovantes ,
Quo faveat coeptis Patris ab arce meis.
Haud moveor plausu populi vel munere circi ;
0.030 Sat mihi pauca viri ponere facta pii.
Christe , poli convexa pio qui numine torques ,
Da , queat ut famulus farier apta tuus !

APXETAI TO ΠANHΓYPIKON BEPENΓAPIOY TOY ANIKHTOY KAICAPOC.

1.001 Graecia quaesitis cecinit si regna loquelis ,
Moribus insulsos et relligione tyrannos
Tolleret ut quosdam immerito super astra beandos ,
Quos Lachesis nigro satius damnavit Averno ;
1.005 Roma suos vario vexit si figmine post haec
Augustos ad tecta poli radiata , perenni
Vibratu simul hos Stygio sorbente barathro :
Induperatorem pigeat laudare nitentem
Christicolas quid enim , caelum reserantibus undis ,
1.010 Quodque replet Domini mundum spiramine totum ?
Ergo Berengarium genesi factisque legendum
Rite canam , frenare dedit cui celsa potestas
Italiae populos bello glebaque superbos.
Stirpe recensita generis , quo stemmate pollet
1.015 Scire vacat , nam cuncta nequit mea ferre Thalia.
francigenam fateor Karolum praenomine Magnum ,
Quem tellus axi tremuit subiecta rigenti ,
Quamque petens linquensque luit Sol aureus undas
Et quam torret equis totiens invectus anhelis ;
1.020 Prodit avis atavisque illo de sanguine rector
Ausoniae ; Karoli sed enim nutritus alumni
Rite sub imperio , simili qui nomine Romam
Postremus Francis regnando coegit habenis .
Ille virum cernens belli sub imagine laetum
1.025 Et ratione pium regnique beamine dignum ,
Egregii fidum lateris delegit amicum ,
Fascibus imperiique aptum si bella ministrum
Porte ruunt. Italus princeps , exercitus armis ,
Praeduros Martis didicit sic ferre labores.
1.030 Venerat ecce dies , primi cum fata parentis
Posceret atra lues regem , totosque per artus
Febris iit. Moriens primos compellat amicos.
Ultima Brengario referunt dixisse propinquo :
Subdere colla tibi merito deberet eous
1.035 Et licet occiduas cernit quos mersus in undas
Phoebus , uterque etiam mundi quos despicit axis ;
Attamen Hesperiae proceres pro viribus ardent
Rite subesse tibi., tanto quia digna labore
Cuncta geris. Penes imperii te gloria nostri ,
1.040 Atque tuis stabit Romana potentia fatis !
Haec fans , aetherias ductor concessit in auras ,
Supremumque gemens regnorum liquit habenas.
Ille quidem sic astra subit ; miseranda cupido
Sed populos persuasit agens , qui limite lato
1.045 Unius imperio soliti concurrere , plures
Ut mirentur abhinc diversa per arva tyrannos ,
Et sibi quaeque legat proprium gens , omnibus idem
Dum perstaret amor. Raperet ne gaudia Rhenus
Aut Araris spectata diu , glomerantur in unum
1.050 Ausonii proceres , ac talia nuntia regi
Ire iubent : Haec terra satis terraeque coloni
Fluminaque antiquos subterlabentia muros
Nota tibi. Nec te revocet fera Gallia , digno
Quin potiare solo., trux auf Germania , quando
1.055 Sceptrigeri hoc potius dudum coluere propinqui ,
Et genitor cunctis dilexit carius arvis.
His motus , gressum precibus contendit ad urbem
Irriguam cursim Ticini abeuntibus undis.
Sustulit hic postquam regale insigne coronam.,
1.060 Non alias raptim cupidus pervadere terras ,
Quod multos iuvenum loeto dimersit acerbo ,
Laetitia resonant , plausu et fora. cuncta resultant ,
Templa sacrata virûm trepidant matrumque choreis ,
Orgia et innuptae concinnant clara puellae ,
1.065 Dantque choros molles ; et tympana dextera pulsat ,
Atque lyrae graciles extenso pollice chordas
Percurrit , septemque modos modulatur avenis.
Rura colunt alii , sulcant gravia arva iuvenci ,
Tondent prata greges , pendentque in rupe capellae.
1.070 Omnibus una quies , et pax erat omnibus una.
Non secus ac longa ventorum pace solutum
Aequor , et imbelli recubant ubi litora somno ,
Silvarumque comas et abacto flamine nubes
Mulcet iners aestas : tunc stagna lacusque sonori
1.075 Detumuere , tacent exhausti solibus amnes.
Invidia tumidus , nec passus talia , Wido
Perfurit , ac nimios profundit pectore questus :
Otia , quae Latium foveant , piget usque fateri !
Nam video florere viros rebusque supinos
1.080 Fertilibus , solioque ducem considere celso ,
Quem legere sibi. Montes superare profundos
Vis foret ulla mihi ! Forsan perfringere foedus
Et faciles iuvenum possem subvertere mentes
Praecipuûm , Tyrrhena colunt qui rura ! Volentes
1.085 Subicient mihi colla , reor. Minus aptus in armis ?
Quid ? Potuit Paris egregias turbare Mycenas ,
Excire atque nefanda feros in proelia Atridas.
Quid refert , quantus sedeat Rodulfus in aula ,
An quatts referam Francis dominetur in arvis
1.090 Oddo , mei similes dudum notique sodales ?
Solus egon' donis saecli privabor opimi ,
Et taciti metam solus devolvar ad aevi ?
Non , donec puras animus depascitur auras.
Vel si me rapidus mavors perstrinxerit armis ,
1.095 Provolvens iuvenum fusos in sanguine patres !
Talibus irarum dictis fundebat habenas ,
Mente coquens bilem ; iacto velut aspera saxo
Cominus erigitur serpens , cui subter inanes
Longa sitis latebras , totosque agitata per artus ,
1.100 Convocat in fauces et squamea colla venenum.
Iamque legit socios aptos furialibus ausis.
Fama volans regis nitidas cum perculit aures.
Conatus agitare satis Widonen iniquos ,
Fortuna servante modum , quatit ille tremendum
1.105 Regali de more caput , caelique tuetur
Convexa , atque sacris ita fatibus ora resolvit :
Tu caeli terraeque sator , qui fulmina torques ,
Annorumque vices dimensaque tempora noctis
Quatuor et mundi partes , quantum arctus ab austro
1.110 Et quantum occasus roseo consistat ab ortu ,
Metiris , subeat geminos ut phosphorus ortus ,
Praecedens nunc Solis equos pellensque tenebras ,
Noctis agat prae se gelidos aliquando iugales :
Testis adesto pius , noxamque remitte cruoris ,
1.115 Si manus haec mortis tulerit dispendia gallis ,
Debita iure mihi raptum ire volentibus arva
Infandum ! Cui tanta viro concessa potestas ,
Me regnis privare ? Sedet si , conditor orbis ,
Pro culpis abolere viros , nil vota retardent ,
1.120 Sed per cuncta ruant fastus discrimina , quando
Ferrea iam scindit morituris stamina Clotho ,
Ac miseris diri capitis discriminat angues
Alecto , crudele nefas , Acheronte sub imo.
Nox subit interea variis distincta figuris ,
1.125 Cum pater egregius tecto sese intulit alto
Post epulas , ubi membra toro laxavit honoro.
Annua vix toto rutilarunt sidera mundo
Pace sub hac. En fraudis agit tentamina praedo ,
Qua secuit quondam aerias rex poenus aceto
1.130 Imperii cupidus cautes. Ubi constitit oris
Italiae , nunc ille minis , aliquando rogatu ,
Sollicitat iuvenum hoc fluxas sermone catervas :
Quisquis avet solidis protendere legibus aevum ,
Et fasces mutare ducis , quae tendimus ultro
1.135 Rite fruens donis , nostros glomerare maniplos
Ne cunctetur ovans. Cuiquam si forte videtur
Futile quod ferimus , robur quia ponit in armis
Brengarii , stimulis olim quia motus iniquis
Finibus absentes Gallos quaesivit etruscis :
1.140 Quantus in arma feror , patriis vel quantus ab oris
Ausoniam subeo , liceat deferre tyranno ,
Atque una caris veniat fundendus in agris !
Quis placuere vices , ac dulce movere potentes.,
Colla iugo posuere truci ; male fida recessit
1.145 Sed penitus Tyrrhena manus , hostesque protervos
Exultans in regna tulit. Proh saeva nocentum
Consilia ! Princeps aberat , pacemque parabat
Imperio , Veronae Atesis qua culta salubris
Irrigat. Ecce gradu celeri petit alta minister
1.150 Tecta ducis , sudore madens. Fortissime rector ,
Inquit , adesto tuis ! Saltu super ardua montis
Sese iniecit ovans coetus sat in arma superbus ,
Cui nisi praeduros gladiis inferre maniplos
Institeris , quid opus Latio quae dicere victo
1.155 Damna ferent ? Infensus ad haec ita reddidit olli
Rex : Iubeo , iuvenis , tantum desiste moveri !
Non caput hoc dum vita regit diffusa per artus ,
Haec tellus cedet superata , pudetque fateri
Res Latii victas ! Ait , accirique sodales
1.160 Imperat. Excurrunt vastos excita per agros
Agmina , amor quibus est pacis , quis gloria curae
Natorum dulcisque domus , vitamque perosi
Adveniunt placido glomerati pectora regi.
Exacuunt iustas subitis rumoribus iras.
1.165 Undique collecti postquam venere manipli ,
Ingenti fremitu pariter ducis ante tribunal
Bella cient. Liquidas tandem se reddit ad auras
Terribilis ductor , quando latus omne sub armis
Ferrea suta terunt , humeros et pectora late
1.170 Flammeus orbis habet , capiti tremit aerea cassis ,
Et gemino dextra rutilant hastilia ferro ,
Ensis in ore etiam praeclara refulget iaspis.
Pulcher honos regumqtie decus , fortissima pubes ,
In mediis orsus , rabidi commercia Martis
1.175 Praesto. Manus capulo sit parta animusque labori ,
Ut decet egregios ! Regnum quia tollere pessum
Wido velit , certum est sociis atque arva vocatis
Partiri , et gremiis iuvenum subducere pactas.
Si foret huic animus mecum confligere solo ,
1.180 Et partis differre nefas , quod fluctuat armis
Mersurum populos ! Ait , et spumantis habenas
Implet equi , praecepsque petit confinia belli ,
Qua manus hostilis Latium pessumdabat armis.
Hic caelo ut pepulit gelidas aurora tenebras
1.185 Rorantes excussa comas multumque sequenti
Sole rubens , galeaque viri clusere minaci
Ora , tubaeque sonant vocisque resultat imago ,
Partitaeque vices tolluntur in aequora gentes.
Qualis ubi , audito venantum murmure , tigris
1.190 Horruit in maculas , somnosque excussit inertes ,
Bella cupit , laxatque genas , et temperat ungues ,
Mox ruit in turmas , natisque alimenta cruentis
Spirantem fert ore virum : sic excitus ira
Ductor , in adversos inicit ferus arma maniplos.
1.195 Undique consurgunt acies , et pulvere caelum
Conditur , horrendisque sonat clamoribus aether.
Hic alius rapido deiectus in aequore cursu
Proteritur , pedibusque simul calcatus equorum ;
Atque alius volucri traiectus tempora telo ,
1.200 Cornipedis tergo pronus ruit ; illius ense
Deiectum longe caput a cervice cucurrit ,
Hic iacet exanimis , fuso super arma cerebro.
Ille manu caret , hic gressu ; nec visibus iste
Integer obruitur. Campi sudore madescunt ,
1.205 Sanguine manat humus. Crudescens undique campo
Mars turmale furit , Wido si fulminis instar
Labitur in turmas : Libycus velut agmina campis
Laeta boum cum forte leo procul aggere cernit ,
Attollens cervice iubas sitiensque cruoris ,
1.210 In mediam erecto contendit pectore turbam.
Hinc fremit Ausoniae ductor , furit inde minister
Wido necis , propria nimium virtute superbus.
Invicti valeat verum quis ferre tyranni
Pondera virtutis ? Demum dare terga coacti
1.215 Illius effugiunt comites. Clamoribus ultro
Palantes sequitur : Quae vos dementia cepit
Montibus ut septi gladios vitare velitis ,
O socii ? Haud quondam haec patriis promissa dabatis
Aedibus , Hesperiae quaevis praedulcia natis
1.220 Spondentes. Revocate gradum ! Quid dextera possit
Haec , hodie cernetis , io ! Ne fidite cursu ,
Lecta manus ! Frustra sed enim compellat abactos
Fulminei virtute ducis. Desertus amicis ,
Stat rationis inops , utrumne inglorius armis
1.225 Abscedat , redivivo animam servare duello ,
Redditus an pulcram properet per vulnera mortem
Hostibus. Haec secum subito dum mente retractat ,
Unus adest comitum , ac rapidis calcaribus urgens
Iam torpentis equi latera : Hospes inclite , gallis ,
1.230 Inquit , abi. Penitus nostri cessere manipli.
Nec mirum credas hominem saevire per agmen ,
Pulvereos Libyes potiusque haud monstra per agros.
Vidi equidem , geminos uno cum sterneret ictu
Ille viros. Pudet heu fari , quae funera victis
1.235 Intulerit. Discede , precor , melioribus ausis
Servandus ! Tandem sociûm perculsus amore
Discedit , seseque suis maerentibus addit.
Nox ruit interea , curas hominumque labores
Composuit , nigroque polos involvit amictu ?
1.240 Omnibus illa quidem mitis , sed turbida pulso.
Volvitur irarum furiis actique laboris ,
Non tamen absque via mentisque vigore profundae.
Namque sub occiduas versae iam noctis habenas
Astrorumque abitus , ubi primum maxima Thetis
1.245 Impulit eoo cunctantem Hyperiona ponto ,
Doctiloquos agit ille viros ad limen ovantis
Hesterna nece victoris , ne luce carentes
Prohibeat mandare solo. Iam calle peracto
Postquam introgressi , et coram data copia fandi ,
1.250 Incipiunt : Suprema dedit superare potestas
Cui , ductor , fera bella , animum submitte rogatu.
Nam petimus , liceat socios mandare sepulcris
Aethere privates , malis ne membra ferinis
Facta Deo pereant , campove relicta fatiscant.
1.255 Hoc fortis Wido , hoc populus miseratus amicos.
Nec adeo fractae vires animique labascunt.,
Proelia quin superent ac spes in nostra cadendi
Iura solum. – Iuvenes , vitio tabescitis omnes
Gentis , ad haec victor , fandi quia copia vobis
1.260 Semper , et ore magis robur quam pectore ; verum
Plus dixisse egisse , minus taxatur honestum.
Tollite membra tamen , mitto quia lumine cassis
Quod restat potius. Miseret tot mitte iacentum
Unius ob noxam , luteo quis corpore mundi
1.265 Arcana tribuit flatum ratione Creator ,
Illa quidem videat Deus. At vos , aethera testor !
Aut italis Galli celeres abscedite terris ,
Auf bello fractas iterum densete catervas.
Haec ubi dicta , viri gressum vertere frequentes
1.270 Ad socios ; tolluntque citi sua funera campo
Sandapilis , reditura tubis ut cuncta ciebit
Nuntius aetheria praecurrens arce Tonantem.

INCIPIT LIBER II.

2.001 Fluctuat interea Wido , crebroque retractat ,
Milite quo bellum moveat , quae pectora sollers
Protendat ferro. Placuit sententia demum ,
Sollicitet patria populos tellure quietos ,
2.005 Unanimes quo bella ferant viresque reducant
Effaetas , paribusque solum potiantur habenis.
Summe Deus , qui cuncta foves , qui cuncta creasti ,
Qui regis imperio caelum , mare , sidera , terras ,
Qui facis , astra micent et signa micantia currant ,
2.010 Te precor , intende , et mihimet succurre roganti ,
Ac sensus infunde meos , commercia belli
Illectosque duces vili subnectere chartae
Quo valeam ! Prior arma rapit iam Gallicus heros
Aerios ducibus montes superantibus auctus ,
2.015 Anscherio cum fratre simul , qui iure protervo
Quingentos acuunt propria de gente ministros ,
Instructos animo et gladiis , nec viribus infra.
Gauslinus ter centum equites fera bella volentes
Praecelerare iubet ; pariter contendit Ubertus
2.020 Bis centum pro laude viros ; eadem omnibus arma
Et cultus similis , patriaeque in pectore vires.
Arma legens inimica iterum Tyrrhena iuventus ,
Inclyta gens dudum , terraeque marisque duello
Apta satis , modo sed malefida et degener , ultro
2.025 Bella cupit ; pariterque cohors Camerina superbit
Munere natorum , subigitque in bella sodales
Mille. Sua virtute , magis sed prole supinus –
Post monstrata fides – centeno milite laetus
Pauper adhuc Albricus abit , iam iamque resultat
2.030 Spe Camerina. Utinam dives sine morte sodalis !
Quid furibunde ruis , sociis ad crimina lectis ,
Ragineri ? Non consilio nec viribus ullis
Vincitur , aethereo causas qui pensat Olympo ,
Quique Berengario Latium concessit avitum.
2.035 Collectos etiam ducit Wilelmus amicos
Ter centum , lorica habiles galeaque minaces ,
Nec iaculo segnes. Totidem propellit Ubaldus
Consimili fervore. Vacat non denique vulgus ,
Instabili motum studio modicisque magistris ,
2.040 Profari , quandoque manent hi forte labores
Doctiloquos ; mihimet summam tetigisse duelli
Sufficiat. Veniunt etiam , discrimina campo
Qui nuper tulerant , numero ter mille , magistris
Conserti pariter stupido restantibus arvo
2.045 Infandum. Foret his satius cecidisse duello ,
Quam miseros vidisse dies. Nam dispare fato
Disperiere. Iubet tandem Lamberticus horror
Praecipuum truncare ; siti perit alter in arvis ;
ungrorum cupit infaustas differre sagittas
2.050 Tertius , alta poli scandit supremaque ponti
Tristis , ut almificis sese sustollere sceptris
Forte queat. Hominum pro mens ignara futuri !
Nunc acies glomerant , bellum numeroque minantur
Laetantes , timidisque etiam brevis addita virtus.
2.055 Per medios Wido incedens gratatur amicis ,
Exsultatque animis , et spe iam praecipit hostem :
Qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
Tandem liber equus , campoque potitus aperto ,
Aut ille in pastus armentaque tendit equarum ,
2.060 Aut assuetus aquae perfundi flumine noto
Emicat , arrectisque fremit cervicibus alte
Luxurians , luduntque iubae per colla , per armos.
Senserat horrisonos tandem saevire furores
Armipotens Latii decus , et spes inclyta belli
2.065 Arma ciet , primisque virûm regnique ministris ,
Ocius accitas cogant in proelia turmas ,
Imperat , ac latas vacuent habitantibus urbes.
Iussio torva means Italo iam perfurit arvo ,
Conveniant nocuo rursus decernere ferro ,
2.070 Quis pia iura placent ; notas exinde per urbes
Laeta novare , nefas ardet ! Sic praepete motu
Comit equos artusque terit thorace iuventus.
Nec mora , Walfredus ter mille resumit amicos.
His manus in capulo , primis ac fervor ab armis
2.075 Hostilem turbare globum ; nec fortior alter ,
Hostica quem pubes bello vereatur euntem ,
Ausona cui faveat. Pariter tria fulmina belli
Supponidae coeunt , regi sociabat amato
Quos , tunc fida satis , coniunx , peritura venenis
2.080 Sed , postquam hausura est inimica hortamina Circes.
Hos mille et quingenti equites comitantur euntes ,
Obtecti chalybum pectus de more metallo
Gentis , et umbrati nitidis a vertice cristis.
teutonico ritu sexcentos urguet ovantes
2.085 Leuto viros ; etiam simili strepit agmine frater
Bernardus. Stimulant longis calcaribus armos
Alipedum cuncti , et cludunt latera ardua parmis.
germanus sic bella gerit. Nec segnis abibat
Albricus , Tiberine , tuas non sanguine lymphas
2.090 Quis fraude infecit , quingentaque robora belli
Educit patriis horrentia viribus , atque
Francigenis olim duris exercita ludis.
Iamque morae impatiens glomerat Bonifacus amicos ;
Alter ab adverso ac paribus circumdatus annis
2.095 Berardus numero ter centum. Maxima vulgi
Pars Italo vibrant omnes de more sarissas ,
Orbe latusque tegunt clypei pro Marte sinistrum.
Advolat Azo ferox , subigens in bella sodales ;
Vicinoque suas cogens ab limite turmas
2.100 Olricus , Latium Hadriacis qua clauditur undis ,
Ac labor est saevis gladios praetendere iberis.
Farier illectos studio Mavortis utrimque
Pontifices vereor. Strictis ingentia dictis
Praetereo , Rheni licitum nec foedera paucis
2.105 Effari ; hinc alio libitum transmittere cursus.
Ut tandem collecta bonus videt agmina ductor ,
Assilit in medium nitidis cernendus in armis ,
Talia dicta ferens : Nostri munimina regni ,
O proceres , prohibere minas Widonis iniquas
2.110 Sitne pium , sapitis , dudum qui funera campo
Experti. Mavult igitur quia tendere fastus
Nunc etiam , rebus finem quam ponere fessis ,
Arma referte citi , et caram defendite terram ,
Me duce , quem dudum precibus sustollere fasces
2.115 Hortati. Dixitque. Diu cessare duellum
Turba fremens queritur , subito concussa tumultu ,
Vix labara opperiens. Perus omni in pectore saevit
Mortis amor caedisque. Nihil flagrantibus obstat.
Praecipitant redimuntque moras. Sic litora vento
2.120 Incipiente fremunt , fugitur cum portus ; ubique
Vela fluunt , laxi iactantur ubique rudentes ,
Iamque natant remi , natat omnis in aequore summo
Anchora ; iam dulcis medii de gurgite ponti
Respicitur tellus , comitesque a puppe relicti.
2.125 Campus erat dudum studio damnatus iniquo ;
Huc ambae tendunt acies squalentibus armis.
Sed iam bella vocant. Alias nunc suggere vires ,
Qui pensas tacita mundum ratione Creator.
Fatalem populis ultro poscentibus horam
2.130 Admovet atra dies , Stygiisque emissa tenebris
Mors fruitur caelo , bellatoremque volando
Campum operit , nigroque viros invitat hiatu
Arma ciens , aboletque domos , connubia , natos.
Pellitur et patriae et , qui mente novissimus exit ,
2.135 Lucis amor , animusque ultra thoracas anhelus
Conatur , galeaeque tremunt horrore comarum.
Quid mirum caluisse viros ? Flammantur in hostem
Cornipedes , niveoque rigant sola pinguia nimbo.
Iamque ruunt , primusque virûm concurrere pulvis
2.140 Incipit , ac spatiis utrimque aequalibus acti
Adventant , mediumque vident decrescere campum.
Pulcher adhuc belli vultus : stant vertice coni ,
Plena armenta viris , nullus sine praeside vector.
At postquam rabies et vitae prodiga virtus
2.145 Emisere animos , sternuntque ruuntque vicissim
Ictibus innumeris. Haud tanta cadentibus haedis
Aeriam Rhodopen solida nive verberat arctos.
Interea Widonen adit Walfredus ovantem
Caedibus , haud regem , sed enim qui nuper ab arvis
2.150 Sequanicis illectus erat. Capit eminus ipsum
Hasta viri valido nimium contorta lacerto ,
Extremo galeae primoque in margine parmae
Semita qua lucet ; clauso spiraminis haustu
Ilicet oppetiit. Moriens telluris alumnae
2.155 Infelix caraeque domus reminiscitur , atque
Damna modo Latiis quia venit adeptus in arvis.
Hinc acies sequitur caeso ductore ; furitque
Ascherium sternens heros Atesinus et Othum ;
Comminus hunc stantem , metit hunc a poplite sectum
2.160 Cuspide transmissa. His socios demitteret umbris
Innumeros , ni Rhodanicus succurrere ductor
Admonitus , fessis subito adforet ultor amicis.
Ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis ,
Non ductor gregis ipse comes , non horrida terret
2.165 Turba canum ; ruit , ac toto desaevit in arvo :
Haud aliter dirum Wido se tollit in aequor.
Hic celsum quod cernit equo turbare sodales
Erardum indignans , uno duo corpora ferro
Cornipedemque equitemque fodit. Ruit ille ruentem
2.170 In dominum , lapsisque manu quaerentis habenis ,
In vultu galeam clypeumque in corpore calcat ,
Saucius extremo donec cum sanguine frenos
Respuit , et iuncta domino cervice recumbit
Otgarii , comites rabido clamore vocantis ,
2.175 Ora ferit framea ; pereunt conamina vocis
Intercepta cruore. Milo verum arma cadenti
Dum rapit , infelix Itala deprenditur hasta ,
Ac moriens linquit clypeum hostilemque suumque.
Auxilio collecta subit tandem Ausona pubes.
2.180 Bellum ingens oritur. Multum hinc illincque cruoris
Funditur , et totis sternuntur corpora campis.
Nam varium virtutis opus. Nunc turba recedit ,
Nunc premit , ac vicibus tellurem amittit et aufert.
Ut ventis nimbisque minax cum solvit habenas
2.185 Aer , alterno profligens turbine mundum
Stat caeli diversa acies : nunc fortior austri ,
Nunc aquilonis hiems , donec pugnante procella
Aut nimiis hic vicit aquis. aut ille sereno.
Hic videt Anscherius fratrem quia vulnere labi
2.190 Albrici , ingemit , ac rapido conamine telum
Contorquens , clamore gravi : Sator aetheris , inquit ,
Sic genus omne tuum propriis discriminet arvis ,
Ut fratres Italo torvus discernis in agro !
His dictis , volat ingenti stridore per auras
2.195 Cuspis in adversum ; clypeo sed pulsa rigenti
Alipedi vadit mortem latura superbo.
Hic mortem Albricus caperet , nisi proxima virtus
Tolleret hunc iuvenum sociis et redderet armis.
Milibus in mediis vadens : Quid inertia bello
2.200 Pectora , Ubertus ait , duris praetenditis armis
O Itali ? Potius vobis sacra pocula cordi ,
Saepius et stomachum nitidis laxare saginis ,
Elatasque domos rutilo farcire metallo !
Non eadem Gallos similis vel cura remordet ,
2.205 Vicinas quibus est studium devincere terras ,
Depressumque larem spoliis hinc inde coactis
Sustentare ! Miser voces dum tollit inertes ,
Hasta subit latebras animi scrutata superbi ,
Wifredi librata manu super horrida fantis :
2.210 Infelix Galle , ausonios ne dicere pigros
Fas tibi , ni fallor , digitis impacta monebit
Hasta meis ! Visu ille truci dum prospicit hostem ,
Labitur , et carpit moribundus dentibus herbas.
Hae diversa in parte vices utrumque cadebant.
2.215 Saevior at miseris instat regnator etruscis
Hesperiae , timidumque vocat Widona per agmen ,
Nil vulgare legens , sed quae dignissima vita
Funera , praecipuos annis animisque cruento
Fert gladio : innumeris veluti leo forte potitus
2.220 Caedibus , imbelles vitulos mollesque iuvencas
Transmittit ; magno furor est in sanguine mergi
Nec nisi regnantis cervice recumbere tauri.
Wifredum sed enim sonipes male fidus in armis
Rumpentem frenos diversa per agmina raptat
2.225 Iam liber ; sic fessa manus. Venit hasta per armos
Principis , et laevum iuveni transverberat inguen ,
Labentemque affigit equo. Fugit ille perempto
Consertus domino , nec iam arma aut frena tenentem
Portat adhuc equitem. Fratris iam membra regebat
2.230 Arduinus equo , laeva marcentia colla
Sustentans dextraque latus. Singultibus artum
Exhaurit thoraca dolor , nec vincla coercent
Undantem fletu galeam ; cum multa gementi
Valde gravis curvas perfringit lancea costas ,
2.235 Exit et in fratrem , cognataque pectora telo
Conserit Ille oculos etiamnum in luce natantes
Sistit , et adspecta germani morte , resolvit.
Procubuere pares fatis - miserabile votum
Mortis - et alterna clauserunt lumina dextra.
2.240 Ac velut Edoni boreae cum spiritus alto
Insonat Aegaeo , sequiturque ad litora fluctus ,
Qua venti incubuere , fugam dant nubila caelo :
Sic regi , quacumque viam secat , agmina cedunt ,
Conversaeque ruunt acies , cadit obvia pubes.
2.245 Ut vidit socios regi dare terga sequaci
Ildeprandus , abit clamans : Perstate sodales ,
Quid fugitis ? Spectate , virum si pellere ferro
Porte queam ! Similes artus natura creatrix
Huic dedit , ac similis sustentat viscera sanguis.
2.250 Num sacra riguit Styge ? Num penetrabile plantis
Hunc modo tergus obit ? Mortali urgemur ab hoste ,
Haud legione , pium Domino quae servit ad usum.
Sic ait , et toto connixus corpore telum
Effundens , femur ingenti ferit eminus ictu
2.255 Ductoris Latii. Satis hoc ; et tollere gressum
Pone citus facti cogente timore parabat ;
Protinus intorquens iaculum sed ductor in hostis
Os , terebrat faciem , quartis sine lege labellis
Increpitans : Secreta tibi committere nullus
2.260 Audebit , Tyrrhene , dehinc , quod apertus abunde
Hac ittacque flues. Sint haec monumenta , minorem
Te frustra voluisse meis illudere teils !
Ille quidem evasit sociûm circumdatus armis ;
Sed victor animi tota succensus in ira
2.265 Innumeram ferro plebem ceu letifer annus
Aut iubar adversi grave sideris immolat : Ite ,
Vociferans ; vestroque duci narrate , latinos
Dividat an recte vobis mea lancea campos !
tyrrheni proceres iterum hinc atque inde pudore
2.270 Collecti statuunt gressum , firmantque vicissim
Undique sese armis , oriturque miserrima caedes
Amborum , et ferrum ferro sonat ; undique mistis
Inter se stridunt mucronibus. Instat utrimqne
Densa acies , rursusque novo respersa cruore
2.275 Arva madent , ruit Hesperias dum Phoebus in undas.
Quis modus ulterior , vel quae discretio belli ,
Ni finem dar et aetherea sator orbis ab aula ?
Nocte instante solo tandem spissisque tenebris
Concedunt maesti et trucibus dirimuntur ab armis.

INCIPIT LIBER III.

3.001 Tanta per ausonios defervere proelia campos ,
Non modo finitimis , longe sed fama remotis
Dum canit , Arnulfi Germanica iura prementis.
Brengario sed enim regum per stemmata iuncti ,
3.005 Tendit ad imperium solito magis hispida plumis ,
Amplectens una populum saevumque tyrannum
Gutture profuso. Coquit ille in pectore curas ,
Moxque vocans genitum : Duros , Sinbalde , maniplos ,
Inquit , age , et rapidis Italos pete cursibus agros ,
3.010 Rex ubi Brengarius audentes ardua Gallos
Insequitur bellis ; tamen hos per vulnera dicas
Aut montis subito , mirum , succrescere partu , –
Tot veniunt. Tantumne potis perferre dolorem ,
Nostra ut progenies propria vexetur in aula ?
3.015 Nec tibi bella dari vereor , si iunctus amico
Iveris. At muris dicas servare superbos
Forte animam , neque velle tuis famularier armis :
Esto , vices mutabo dehinc , et moenia scindam
Ausoniae , rutilam donec veniatur ad aulam
3.020 Clavigeri , et totos araris vacuabo furores.
Paret ovans patri , simili succensus amore ,
Mox Sinbaldus , et electo comitante ministro ,
Ingrediens Latium , quosdam praemittit , amico
Pacificum referant sese qui tollere gressum.
3.025 Consimili fervore subit pater obvius olli
Brengarius , celsas nimium qua tollit in arces
Se regnum ac subitis Rhenos discriminat oris.
Hic ubi congressu dextras iunxere decoro ,
Rex inquit prior : O iuvenum fortissime , nostros
3.030 Cur velis penetrare locos , cunctatio nulla est.
Nuntia vera satis. Solum rogitare necesse ,
Incolumem quia te nostris conspectibus offers ,
Si fruitur pater optatis tuus optime rebus.
Inquit at ille : Valet genitor , commune levamen ,
3.035 Teque valere cupit , pacatis foedere campis
Mansuro Latii. Celeres idcirco subegit
Nos petere Ausonias collecto milite terras.
Interea loca tuta petit dux Gallicus , atqui
Non geminis obstare sua virtute tyrannis
3.040 Posse videns. Illi fremitu , miserabile , clusos
Irritant , hinc inde solum peragrando Latinum.
Verum ubi cuncta silere vident hostilibus ausis ,
It monitu regis patrias Sinbaldus ad oras ,
Quod solus queat hostilem superare furorem.
3.045 Tertia vix lunae se cornua luce replerant ,
Hic laetus patriam postquam concessit ad aulam ,
En Wido agmen agens , iterum renovare furores
Accelerat ; contra ductor depellere pestem ,
Instruit arma pius , tantosque recidere fastus.
3.050 Nec latet Arnulfum , rursus succrescere bellum
Hesperia. Widonem etiamnum milite fretum
Affore , cervicesque procaci adtollere fastu ,
Audiit , ac solio , quo forte sedebat , eburno
Exsilit , ingentique domum clamore replevit :
3.055 Fortia iussa cito scribae sulcate papyris ,
Actutum populos cogant quae adstare iubenti ,
Quam varios linguis , tam duros pectore et armis.
Namque iuvat Latio darum me visere amicum ,
Quem totiens Rhodanus vexat properante lemano
3.060 Milite. Quo fugient ergo ? Caelumne subibunt ,
An latebras terrae quaerent liquidive profundi ?
Oderit Hesperiae , faxo , dux nomen amatae
Improbus , extremis terrae vel postus in oris !
Talibus infessus metuenda mole catervas
3.065 Praestruit , irarumque graves emittit habenas :
Eridanus veluti , nivibus fervore solutis ,
Praeruptum exit in arva fluens , camposque per omnes
Cum stabulis armenta ruit , radicitus alnos
Litoreas fluctu undarum labente resorbens.
3.070 Iamque solum tenet Ausonium dux ille verendus ,
Cum Widonis abit rancore soluta superbo
Fama in castra rei. Sociis extemplo vocatis ,
Tunc ait : O proceres , quid opus depromere verbis ,
Quo res imperii vergantur pondere belli ?
3.075 Collectis quando Hister adest hinc inde fluentis
Excidio nostri. Moneo , servate secundis
Rebus eo vosmet , tantis ac parcite bellis ,
Abscedat donec proprios Arnulfus ad agros.
Pingue solum interea regum dum lustrat uterque ,
3.080 Pergami adveniunt urbem , quam detinet ultro
Munitam iaculis nimium sudibusque praeustis ,
Natura tribuente locum satis arcibus aptum ,
Ambrosius , pesti miser heu ! devotus iniquae.
Qui regum infelix postquam defertur ad aures ,
3.085 Obsidione iubent densa circumdare muros ,
Ne capiat sociûm quemquam exteriusve remittat ,
Dispersi donec populi tot luce sequenti
Conveniant , captumque locis emittere firmis
Vi certent , ausit rursus ne talia quisquam.
3.090 Postera cum primum stellas aurora fugaret ,
Urbis ad excidium properat Germana iuventus ,
Undique luctifico sonitu compulsa tubarum.
Hic fossas implent alii muroque propinquant ,
Pars scalis etiam tendunt conscendere turres.
3.095 Urget enim utrorumque nimis praesentia regum ,
Moenia quod retinent carum pro munere dantum.
Omne genus contra telorum effundere cives
Praedurisque parant hostes detrudere contis ,
Nec possunt obstare tamen ; tot milibus acti
3.100 Deficiunt. Verum cadit hic cum fragmine muri ,
Ille ruit fossus iaculo ; sine viribus alter
Stat rationis inops. Reclusis undique portis ,
Urbs patet , hostili iam iam confusa tumultu.
Ecce verenda prius nullo sub honore tenentur
3.105 Atria ; nam scissis pereunt velamina vittis
Virginis , impulsusque sacer fugit ipse minister ,
Quorumdam stringunt ambas quia vincula palmas ,
Oscula quae solitae sacris sentire litatis.
Ambrosius , auctor sceleris fomesque malorum ,
3.110 Ut tandem videt immites dominarier hostes
Arcibus , adscensu celeri petit ardua turris ,
Nil sibi sub tanto fidens superesse periclo ,
Aedibus ingenuis quondam iam Marte refertis.
Pellitur inde tamen , victis accinctus et armis
3.115 Arnulfo manibus trahitur post terga revinctis.
Ille calens ira , testatur cuncta creantem ,
Arboris hunc ramis subito demittier altae.
Proh genus invisum leti , suspendere ventis
Debita membra solo ! Mortalibus altera rerum
3.120 Pars datur , ac membris prohibetur gleba caducis.
Hinc igitur iuvenum solvuntur frigore mentes ;
Urbibus excedunt , laxisque repagula portis
Disscindunt , hostesque feros in moenia linquunt.
Sed quia non illis praedo tutacula terris
3.125 Obtinuit , subito Etruscas procinctus ad oras
Vertit iter , regum imperio romana petentum
Atria ; ne , summa forsan quia mansit in aula ,
Haud latuisse queat Gallus se dicere , postquam
Fluctivagas Rheni Arnulfus remearit ad undas.
3.130 Fugerat hic romana vafer sed culmina tandem ,
Ne lepidos caperent liquid foedata tyrannos.
Hi tamen accitis hostilia crimina pandunt
Signiferis , vexilla iubentque educere castris ,
Viribus ac totis clausas insistere portas ,
3.135 Vi saltem reserantis adire ut limina caelum
Principis ecclesiae liceat , ne frivola tantos
Propellant figmenta viros et vota retardent
Praesenti promissa loco templisque dicatis.
Talibus imperiis talique hortamine regum
3.140 Induvias rapiunt cuncti Mavortis anheli ,
Commissas avidi ferro proscindere portas.
Iam quia parta sibi speculantur nigra Quirites ,
Undique dissutis reserant penetralibus Urbem ,
Admittuntque duces veneranda ad delubra mites.
3.145 Hic ubi perfectis nituere altaria votis ,
Ardet inexpletum ductor proferre furorem
Barbaras. Infrenes animos sic ira fatigat.
Quid faciat , quo se vertat , quae moenia visat ,
Ignorat rationis inops. Nam summa tenebat ,
3.150 Spes ubi pestiferis restabat postera gallis.
At ductor Latii socium sine more tyrannum
Ut videt ingruere , placido sic pectore coepit :
Desine , rex vener ande ; satis virtute peractum ,
Nec decet ulterius socios deducere Rhenos.
3.155 Nam si itidem Wido victis spem ponit in armis ,
Adveniat tumidus , dextra hac , sine , posco domandus ,
Te dominante viris antiquo foedere iunctis.
Mitior his dictis , patitur , repedare volentes
Barbaricos proceres diverso ab limite lectos ,
3.160 Germanae princeps metuendus et arbiter aulae.
Vix proprios tetigit fines rex ille verendus :
Legirupis en Wido tubis rediviva resumit
Agmina , item vetitos cupiens pervadere campos.
Saevior ipse etiam regni pater hostibus arma
3.165 Molitur , tantos avidus finire labores.
Interea sors lecta Dei , circumdata saccis ,
Vota facit , vultum lacrimis altaria circum
Suffusa , has imo referebat pectore voces :
O rerum genitor , cunctis metuenda potestas ,
3.170 Imperio qui bella regis pacemque perenni ,
Da tantos cessare dolos ; da criminis auctor
Veloci pereat leto ; da tempora nostro
Longa duci , quando gemina fert laude coronam ,
Virtutis merito , et generis quod stemmate pollet.
3.175 Audiit ista sator , totum qui curvat Olympum ;
Mortis adesse diem cogit fera bella moventi ,
Sic tamen ut proprio componat lumina lecto.
Ultima lux instat , nec iam spes ulla diei ,
Cum vocat hic natum tanto pro funere maestum ,
3.180 Haec monita fractis promens memoranda loquelis :
Nate , vides , quam dura premant dispendia vitam ,
Quae Pater ille hominum vetiti pro crimine pomi
Intulit , et rupto maculavit foedere massam.
Nec ultra patriis poteris tutarier armis ,
3.185 Namque rapit natura diem somnumque reducit.
Percipe verba tamen positi sub fine parentis ,
Et ratione vales quacumque , adsciscere forti
Brengario. Hunc etenim fato meliore sequetur
Hesperia , et nostris etiam dominabitur arvis.
3.190 Nec plura effatus , medio sermone resistit ,
Et vitam pariter moriens et famina linquit.
Laetantur populi , mortis cecidisse ministrum ,
Et curis solvunt animos ac Marte lacertos :
Ut cum sole malo tristique rosaria pallent
3.195 Usta noto ; si clara dies zephyrique refecit
Aura polum , redit omnis honos , emissaque lucent
Germina , et informes ornat sua gloria virgas.
Pars quoque magna virûm properant , Widone sepulto ,
Orantes veniam Latii ductoris ad aulam ,
3.200 Dum Widone satum , invalido comitante ministro ,
Deficiunt , duplici nimium discrimine maestum ,
Morte patris simul ac notis abeuntibus armis.
At recolens praecepta patris , iubet ire sodalem ,
Qui pacem petat ac regem summissus adoret :
3.205 Ne memor esse velit genitoris bella gerentis ,
Sed legat in regnum sociali foedere amicum ,
Militiaeque etiam mavors si quando ministrum
Bella ciet. Dux interea venerabilis aevo
Fert pietatis opem venientibus ultro maniplis ,
3.210 Nec Gallos abicit , nec crimina ponit etruscis ,
Praetendit solito verum pia viscera cunctis.
Nuntius in medio demum ut Lamberticus adstat ,
Et quae sit fortuna viro pacisque voluntas
Edocet , ipse pater mitis sic pectore reddit :
3.215 Aequa referre malis nimium sacra iura recusant.
Namque poli sensum demissum traximus arce ,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animam , nobis animum quoque , mutuus ut nos
3.220 Affectus petere auxilium et praestare iuberet.
Nec genitus gignentis habet pro crimine noxam ,
Veridico cecinit quondam velut ore propheta.
Quapropter veniat , noster dicendus amicus
Hac ratione , fide violet ne iura protervus ,
3.225 In levi cumulans genitoris pectore technam.
Sin tenet ille dolum iuvenili mente resumtum ,
Colligat arma cito , patrique simillimus ultro
Exercens studium , faxit per bella periclum.
Percipit haec hilaris postquam iuvenilis alumnus ,
3.230 Procidit , et supplex regi , veneratur amorem ,
Quo tellus , pelagus servant atque astra tenorem ,
Ne pontus liquidis arvum subvertat habenis ,
Aut ignita poli mergantur sidera lymphis.
Hinc remeans , iuveni defert sua nuntia voti ,
3.235 Ordine cuncta monens. Tandem rex optimus atque
Lambertus properant , ubi fertilis unda Ticini
Alluit egregiam fluvii cognomine dictam
Urbem , in qua soliti regem spectare Latini.
Mutua verba serunt , postquam promittit uterque
3.240 Mansurum foedus , roseis dum vecta quadrigis
Fluctibus Oceani perfunditur orbita Phoebi ,
Aut tellus immota manet , nec pondere cedit ,
Undique pulcra tuens vertentem sidera mundum ,
Si tot vita virûm posset durare per annos.
3.245 O iuvenale decus , si mens non laeva fuisset !
Saepe datas volvit pacis rescindere dextras
Fraudibus inventis. Sed enim ratione sagaci
Deprendis , pater alme , dolos , ac murmura temnis.
Tertia mox tamen hunc Latio produxerat aestas
3.250 Ubere telluris potientem pace sequestra :
Ecce dies instat iuvenilibus aemula factis ,
Mortis acerba ferens. Studio iam vadit in altos
Venandi lucos , cupiens sibi mittier aprum ,
Informem aut rapidis occurrere motibus ursum.
3.255 Avia sed postquam nimio clamore fatigant
Praecipites socii , ipse uno comitante ministro
Dum sternacis equi foderet calcaribus armos ,
Implicitus cecidit sibimet sub pectore collum ,
Abrumpens teneram colliso gutture vitam.
3.260 Bucina triste canens disiunctos usque sodales
Convocat , ac domini letum crudele resignat.
Hoc sonitu nemus omne tremit , fugiuntque volucres
Elapsae pennis , possessaque lustra relinquit
Omne pecus. Tanto sonitu glomeratur utrimque
3.265 Lecta manus comitum , disrupto et gutture mutum
Flebilibus iuvenem vocitat clamoribus. Ille
Nititur infelix fractas proferre loquelas ;
Succidit in mediis equidem conatibus aeger ,
Ulterius nec lingua valet , nec verba sequuntur.
3.270 Haud segnes socii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis ac vimine querno ,
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem in stramine ponunt.
Qualem virgineo demessum pollice florem
3.275 Seu mollis violae seu languentis hyacinthi ,
Cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit ,
Non iam mater alit tellus viresque ministrat :
Talibus expostum studiis ad templa reportant ,
Ut condant digno iuvenilia membra sepulcro.
3.280 Hic ubi ductoris replevit nuntius auris
Brengarii , Widone satum cecidisse coactum
Cornipedis tergo , trahit has de pectore voces :
Heu mortis metuenda lues , quae dulcibus annis
Inseritur , tristesque negat componere soles !
3.285 Dignior hic genitore foret , compluribus ille
Vixerit ac Latium quamvis turbaverit annis.
Undique tota cohors regni concurrit in unum
Vociferans : Pie rex , nostri miserere laboris ,
Ne geminis posthac cogamur adesse tyrannis ,
3.290 Cum solus placeas rebus superesse Latinis.
Ut Phoebo roseis arvum laxante quadrigis
Vere novo , gaudent pecudes foetuque gravantur ,
Humor adest herbis ac vastis semina sulcis ,
Gratus aer pennis , aequorque meabile nautis ;
3.295 Cuncta nitent ; succedit enim natura creatrix ,
Et rebus proprias certo dat tempore formas :
Hand secus Italiae gestit sub principe tellus ,
Impacatus ubi ab superis cum prole recessit
Guido ferus , fastusque odii moriendo rosolvit.

INCIPIT LIBER IV.

4.001 Quarta igitur Latio vixdum deferbuit aestas ,
Hac ratione iterum solito sublata veneno
Bellua , Tyrrhenis fundens fera sibila ab oris ,
Sollicitat Rhodani gentem ; cui moribus auctor
4.005 Temnendus Ludovicus erat , sed stirpe legendus ,
Brengario genesi coniunctus quippe superba.
Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per arvum ;
Sed vetuit Fortuna. Modo quia nuntia votis
Accipit , extemplo sociis ad tecta vocatis
4.010 Regia : Quae totiens , inquit , volvistis amici ,
En volvenda dies ultro attulit ! Este parati ,
Praedulcesque petamus agros ! Nam rure vocamur
Vicino Italiae. Fires huc forte superbas
Dum tulero , propriis discedet ductor ab oris.
4.015 O miser inque dies miser , invictumne lacessas ?
Num te fama ducis totum vulgata per orbem
Praeterit ? O Genitor rerum , compesce furores !
Nescio namque , mali quid mens praesagat eunti.
Iamque valens modicum invalidos Provincia alumnos
4.020 Legat in ausonios inimico nomine campos.
Nec victor decus et Latii , spes unica regni ,
Tunc veneti servare solum de nomine dictum
Quartanam patiens poterat , nec tendere bellum
Hostibus , immodicas animo sed decoquit iras :
4.025 Ut caveis cum forte leo vinclisque tenetur ,
Non artus agitare valet , non promere vires ,
At duro premitur tantum sub lege magistro ;
Forte aliqua partos valeat si rumpere nodos ,
Atque diu desueta cruor madefecerit ora ,
4.030 Ipse lacer custos iras prior imbuet , inde
Obvia turba virum morsus satiabit amaros.
Interea Ludovicus ovat , regnumque fatigat
Fastibus , ac tantos sibimet blanditur honores ,
Hoste velut necto spoliis potiatur opimis.
4.035 Infaustus Veronae etiam contendit ad arcem.
More pii regis tamen , ut subsedit apertis
Moenibus , antiquos sociis disterminat agros ,
Nil veritus ; metuenda nimis quia sustulit ipsum
Fama , Berengarium leti dispendia passum.
4.040 Ah Latium , quis te tantis defenderet armis ?
Ergo pius Genitor rerum , servato magistrum ,
Ne pereant uno Latialia gaudia leto !
Convaluit quia regnator tamen , undique lecti
Conveniunt proceres laeti , vexillaque castris
4.045 Proripiunt , celeresque Atesis ad moenia tendunt ,
Haec obiter comi reserantes famina regi :
Te petimus , pietatis honor , nec parva precatu
Credimus haec ; urbem propriis si ceperis armis ,
Membra viros sine curtari , qui foedera regni
4.050 Proturbant totiens , damnum pietatis iniquae
Ne patiamur ! Ad haec : Animis advertite , ductor ,
O proceres , inquit monitus , et crimina capto
Ne conferte viro , generis quia sanguine pollet ,
Et forsan facinus maturis deseret annis.
4.055 Testetur pia iura poli , et dimissus abito.
Hoc satis. Hi contra celeres cum murmure gressus
Intendunt , rabidas acuentes pectoris iras ;
Nil moti dictis , potius fera murmura rodunt ,
Non se posse malum posthac dimittere inultum.
4.060 Talibus adveniunt urbem , muroque propinquant.
Ilicet admissi penetrant miserabile templum ,
Quo Ludovicus erat , subito rapiuntque ligantque ,
Et pulcros adimunt oculos. Securus in aula
Porte sedebat enim , idcirco pia munera lucis
4.065 Perdidit , obsessus tenebris quoque solis in ortu.
Tu ponens etiam curtum femorale Johannes ,
Alta tenes turris , si forte resumere vitam
Sis potis ; hinc traheris tamen ad discrimina mortis ,
Et miser in patria nudus truncaris arena.
4.070 Nuntius at postquam sociorum allabitur aures ,
Praelatum iuvenem communi lumine cassum ,
Consilii fugiunt inopes , passimque recedunt :
Flante velut zephyro liquescunt aeros aurae
Vere novo , gremium solvunt cum rura coactum
4.075 Frigore brumali crebris boreaeque pruinis.
Nec removere viros cessat de parte superbos
Fortis Adalbertus , iuvenilibus obsitus annis ,
Apenninicolas fausto qui nomine turmas
Elicit , egregio cupidus servire magistro.
4.080 Emicuit subito in mediis lux alma tenebris ,
Et rediit pax grata piis , procul agmine tristi
Exempto , patriaeque duce ac genitore recepto.
Qui licet effusos toto egerit orbe triumphos ,
Cluserat imperii necdum diademate vultum ,
4.085 romana steterat rutilus nec vestibus aula
Induperatorum solito de more parentum.
Cur ? Nisi quod vicisse dolos virtute decebat ,
Ad summum transire gradum , nisi saepe vocatum ?
Summus erat pastor tunc temporis Urbe Iohannes ,
4.090 Officio affatim clarus sophiaque repletus ,
Atque diu talem merito servatus ad usum.
Quatenus huic prohibebat opes vicina Charybdis ,
Purpura quas dederat maiorum sponte beato ,
Limina qui reserat castis rutilantia , Petro ,
4.095 Dona duci mittit sacris advecta ministris ,
Quo memor extremi tribuat sua iura diei
Romanis , fovet Ausonias quo numine terras ,
Imperii sumpturus eo pro munere sertum ,
Solus et occiduo caesar vocitandus in orbe.
4.100 Talibus evictus precibus , iubet agmina regni ,
Quîscum bella tulit , quîscum sacra munera pacis ,
Affore , quae tanti gressum comitentur honoris ,
Iamque iter emensus postquam confinia Romae
Attigit , ire iubet celeres ad templa sodales ,
4.105 Vicinum qui se referant. Sonat ecce Sabura
Vocibus elatis populi : Properate faventes !
Rex venit , Ausoniis dudum exspectatus ab oris ,
Qui minuet solita nostros pietate labores !
Fervere tunc videas Urbem et procedere portis ,
4.110 Quot Roma gremio gentes circumdat avito.
Interea princeps collem qui prominet Urbi
Praeteriens , ubi se prato committit amoeno ,
Singula quaeque modis incendunt aethera miris
Agmina. Namque prius patrio canit ore senatus ,
4.115 Praefigens sudibus rictus sine carne ferarum ,
Indicio , devicta cadent temtamina posthac ,
Si qua hostes animo cupient agitare ferino.
Daedaleis Graius sequitur laudare loquellis ;
Stoicus hic noster cluibus quia pollet Athenis
4.120 Et sollers iter in Samia bene callet arena.
Cetera turba pium nativa voce tyrannum
Prosequitur , totaque docet tellure magistrum.
Hic etiam iuvenes nitida respergine creti
Alter apostolici nam frater , consulis alter
4.125 Natus erat – pedibus defigunt oscula regis.
Hinc ubi praesul erat , gressum comitantur herilem
Vestibuli ante fores , graduum qua pervius usus
Advehit ornatam cupidos intrare per aulam.
Ille quidem sacro fulgens residebat amictu ,
4.130 Altarisque subibat ovans hinc inde minister.
Quid referam populos istinc illincque coactos ,
Undantesque gradus , cum rex ad templa subiret ,
Evectus pastoris equo ? Mox quippe sacerdos
Ipse futurus erat , titulo res digna perenni.
4.135 Advenit ut tandem , lecto comitante ministro ,
Atque pedes sensim gradibus conatur ab imis ,
Undique turba premit , cui vix obstare satelles
Voce valet nutuque minans. Erat omnibus ardor
Cernere praesentem , cupiunt quem saecula , regem.
4.140 Ter quoque sacra pius gradibus vestigia fixit ,
Maiestate manus cogens cessare tumultus
Undantis populi. Postquam conscenderat omnem
Adscensum , aureolo praesul surgens cliothedro ,
Oscula figit ovans , dextramque receptat amicam.
4.145 Hinc adeunt aulam , pariter tibi , Petre , dicatam ,
Ianitor aetherei pandis qui limina templi.
Ante fores stant ambo domus , dum vota facessit
Rex ; etenim se cuncta loco vovet ultro daturum ,
Quae prius almifici sacris cessere tyranni.
4.150 Ilicet his verbis volvuntur cardine postes ,
Extollitque sacer laudes per templa minister.
Utpote Silvestrum videat properare magistrum ,
Constantinum etiam typico baptismate lautum.
Nec minus his decus orbis inest rerumque potestas ,
4.155 Tempora ni peiora forent impulsaque cessim.
Iam tumulo piscatoris sacra purpura regis
Sternitur , et Christus lacrimis pulsatur obortis.
Templa petit ductor posthaec , ubi fercula dono
Pastoris digesta nitent. Setina propinant ,
4.160 Ac , decet ut regem , variant tuceta ministri.
Mox croceis mundum lampas phoebea quadrigis ,
Luce Deus qua factus homo processit ab antro
Tumbali , perflat. Populus concurrit ab Urbe ,
Cernere vestitum trabea imperiique corona
4.165 Augustum. Replicata calent spectacula totis
Aedibus , auratis splendent altaria pannis ,
Cum princeps nitidus Tyrio procedit in ostro ,
Tegmina vestitus crurum rutilante metallo ,
Quale decus terrae soliti gestare magistri.
4.170 Advenit et Domini pastor praepostus ovili ,
Officio laetus , quamvis resonaret utrimque
Clamor : Ades praesul ! Totiens quid gaudia differs
Innumeris optata modis ? Per vincla magistri
Te petimus , depone moras , et suffice votis !
4.175 Talibus arae adeunt gestis apsida sacratae
Lumina terrarum. Modicum post en diadema
Caesar habet capiti gemmis auroque levatum ,
Unguine nectarei simul est respersus olivi ;
Caelicolis qui mos olim succrevit hebraeis ,
4.180 Lege sacra solitis reges atque unguere vates ,
Venturus quod Christus erat dux atque sacerdos ,
Omnia quem propter caelo reparentur et arvo.
Iam sacrae resonant aedes fremituque resultant
Clamantis populi : Valeat tuus aurea princeps
4.185 Roma diu , imperiumque gravi sub pondere pressum
Erigat , et super a sternat virtute rebelles !
Perstrepuere nimis ; sed facta silentia tandem.
Lectitat augusti concessos munere pagos
Praesulis obsequio gradibus stans lector in altis ,
4.190 Caesare quo norint omnes data munera , praedo
Ulterius paveat sacras sibi sumere terras.
Dona tulit perpulcra pius tunc denique templo ,
Baltea lata ducum , gestamina cara parentum ,
Gemmis ac rutilo nimium pretiosa metallo ,
4.195 Ac vestes etiam signis auroque rigentes ,
Distinctum variis simul ac diadema figuris.
Quid referam , quantis replerit moenia donis.
Nonne maris paucas videor contingere guttas ,
Syrtibus atque manu sumptas includere arenas ,
4.200 Quando brevi tantos cludo sermone triumphos ?
Doctiloquum , credo , labor iste gravaret Homerum ,
Officio et genuit tali quem Mantua dignum.
Nec temtabo meis ultra fastidia dictis ,
O iuvenes , inferre , calet quîs pectore sanguis ,
4.205 Et plectro meliore movet praecordia Clio.
Mille mihi satis est metris tetigisse labores ;
Maevius atque licet videar , vos este Marones ,
Et post imperii diadema resumite laudes !

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Text molt difícil i que genera moltes dubtes , tant d'interpretació com d'identificació. Les grafies no son estables , per exemple els 'iberis' apareixen com a 'avaris' a (Carmen panegyricum de laudibus Berengarii Aug. et Adalberonis episcopi Laudunensis ad Rotbertum regem Francorum carmen) ( amb la conseqüent variació identificativa ), o el 'Wifredi' apareix també com un 'Unfredi' a (Gesta Berengarii imperatoris. Beiträge zur Geschichte Italiens im Anfange des zehnten Jahrhunderts), etc , etc , etc.

Atès l'alt grau d'incertesa, s'han declarat els noms que apareixen, i se n'han proposat identificacions quan això era possible, però no s'ha entrat ni relacions personals ni de llocs; feina que caldrà fer un cop pugui ser interpretat més fiablement.

Creat 2011-12-13. Darrera modificació de la pàgina el 24 de July del 2022 a les 10h22