|
Títol : Eldericus ven a Uuitizane abat de Sanctae Mariae Urbionensis , terres en el terme de l'abadia , en la vila de Rapidoso , a Burchafolles i a Ribalta , en el territori Narbonense. Resum : Eldericus ven a Uuitizane abat de Sanctae Mariae Urbionensis , i a la seva congragació , terres en el terme de l'abadia , a la vila de Rapidoso , a Burchafolles i a Ribalta , en el territori Narbonense, per vint solidos. Dates : 911|917-I-2 Lloc : Narbona Autor : Original : No Bibliografia : - Text crític a: Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse D. 46
Antropònims : (15) -
Topònims : (5) -
Datació : - Facta karta vindictionnis IIII. NONAS IANUARAS , ANNO XVIIII. regnante KARULO rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 19
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : I-2
Text : - [...]ne Domini. Ego Eldericus tibi Uuitizane abbate vel cuncta congregatione Sanctae Mariae Urbionensis. Certum quidem & manifestum est enim quia placuit animis meis & placet nullis quoque gentis imperio nec suadentis ingenio sed propria & expontanea hoc elegit bona voluntas ut aliquid vobis vindere deberem sicut & vindo vobis , & est in territorio Narbonense infra termino de Sanctae Mariae Urbionensis , in villa Rapidoso , chasas , curtes , exia & regressia earum & vineas duas. Et [...] una vinea de altano afrontat in vinea Benedicto , & de meridie de vos emptores & de circi in strata publica & de aquilone similiter de vos emptores. Et alia vinea de altano in strata publica , & de meridie in vinea Eldegodo qui fuit condam , & de circi in vinea Leuesinda , & de aquilone affrontat in vinea Scubiliario. Et de tercia vinea est in terminio de Burchafolles , & affrontat ipsa vinea de altano in vinea Indroindo , & de meridie similiter , & de circi in vinea Blanderico , & de aquilone similiter de Indroindo. Et in Ribalta , in orto , portionem mihi debitam , & in ipsa kasa in Ribalta , & in ipsa curte portionem meam mihi debitam , & in ipsa kasa in Ribalta & in ipsa curte portionem meam mihi debitam ; quantum infra istas totas affrontationes includunt , sic vindo vobis ab omni integritate. Et advenit mihi haec omnia quod superius resonat tam de parentorum meorum quam ex comparationnem ; & in alio loco , in Rapidiso , terra culta quartairadas res. Et accepio ego vinditor de vos emptores pretium sicut inter me & vos bone pacis placuit adque convenit inaderato & definito solidos XX. tantum quod vos emptores mihi dedistis & ego vinditor manibus meis recepi , nihilque de ipso pretio apud vos emptores non remansit. Et est manifestum quem vero ipsas kasas vel curtes & vineas & terra vel ortum de meo iure in vestro trado dominio & potestatem perhabendum ut quidquid exinde facere vel iudicare volueritis in Dei nomine liberam habeatis potestatem. Si quis sane fieri minime credimus esse venturum , quod si ego vinditor aud aliquis de fratribus vel de heredibus meis aud quislibet homo subposita persona qui contra hanc karta vinditionis venerit ad inrumpendum aud ego venero , non hoc valeat vindicare sed componat vonis omnia in duplo perpetim habitura ; & inantea ista karta firmis & stabilis permaneat omnique tempore. Facta karta vindictionnis IIII. NONAS IANUARAS , ANNO XVIIII. regnante Karulo rege. Sig + Elderico , qui hanc karta vindictionis fecit & testes firmare rogavi. Sig+ Mirabile PPP. Sig+ Ebone. (Chrismó) Sig+ Ansemiro. (Chrismó) Sig+ Iohanne SSS. Sig+ Undilane. (Chrismó) Eldefredus presbiter rogitus scripsit & sub hanc kartam vinditionis sub (Chrismó) die & ano quod supra. Traducció : - Versions : - Web : - Comentaris : - Identificacions: Benedicto i Blanderico amb homònims del document (D00012)898-III-14 (Fenollet) . |