Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia

Bibliografies

Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Iudit deovota i Aulo femina fan donació en uníson a la casa de Sancte Eulalie, seu del bisbat Elenense de l'església Russilionensium i Confluentium i al seu bisbe Riculpho, de part de les seves possessions al vilar de Kastellani difunt altrament dit Donati, en el mont Albarie.

Resum : Iudit deovota i Aulo femina fan donació en uníson a la casa de Sancte Eulalie, seu del bisbat Elenense de l'església Russilionensium i Confluentium i al seu bisbe Riculpho, de part de les seves possessions al vilar de Kastellani difunt altrament dit Donati, en el mont Albarie. Iudit afegeix una vinya que escripturà del comte Mirone i una altra que comprà a Donato.

Dates : 904-VII-31

Lloc : Rosselló

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (20) -

  1. Iudit, deovota
    1. Nos Iudit deovota & Aulo femina donatricis ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. Et in ibidem loco dono ego Iudit ad super scriptam ecclesiam
    3. Sig+num Iudit deovota , Sig+num Aulo femina , qui simul in unum donationem fecimus & testes firmare rogavimus.
  2. Aulo, femina
    1. Nos Iudit deovota & Aulo femina donatricis ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. Sig+num Iudit deovota , Sig+num Aulo femina , qui simul in unum donationem fecimus & testes firmare rogavimus.
  3. Eulàlia, santa , verge , màrtir
    1. Nos Iudit deovota & Aulo femina donatricis ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
  4. Riculpho, bisbe

    2. Donamus ad predictam ecclesiam Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , & ad Riculfo , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    3. de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo
  5. Kastellani, difunt
    1. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium , in monte Albarie , in villare Kastellani qui fuit condam , que ad alium nomen vocant Donati
    2. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium , in monte Albarie , in villare Kastellani qui fuit condam , que ad alium nomen vocant Donati
    3. alia vinea quod ego emi de Donato ex medietate per scripturas
  6. Mirone, comte
    1. vinea una quod ego emi de Mirone comite per scripturas
  7. Datan, bíblic
    1. Datan & Abiron iudicium se sentiant esse datum , cum Iuda traditore pepetur ignibus cremandi
  8. Abiron, bíblic
    1. Datan & Abiron iudicium se sentiant esse datum , cum Iuda traditore pepetur ignibus cremandi
  9. Iuda, traïdor , bíblic
    1. Datan & Abiron iudicium se sentiant esse datum , cum Iuda traditore pepetur ignibus cremandi
  10. gothorum, llei de
    1. sicut lex gothorum decernit ista omnia superius scripta
  11. Carles, rei
    1. anno VII. regnante Karulo rege , filio Ludoici.
  12. Lluís,
    1. anno VII. regnante Karulo rege , filio Ludoici.
  13. Rainardus, prevere
    1. Rainardus presbiter.
  14. Livianus, prevere
    1. Livianus presbiter.
  15. Recosindus,
    1. Sig+num Recosindus.
  16. Viatarius,
    1. Sig+num Viatarius.
  17. Stephanus,
    1. Sig+num Stephanus.
  18. Custabilis,
    1. Sig+num Custabilis.
  19. Wifredus,
    1. Sig+num Wifredus.
  20. Truigius, prevere , escrivà
    1. Truigius presbiter , qui hanc scriptura donationem scripsit & subscripsit

Topònims : (6) -

  1. Conflent, esglèsia
    1. ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. Et in ibidem loco dono ego Iudit ad super scriptam ecclesiam
    3. de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo
  2. Rosselló, esglèsia
    1. ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium
    3. Et in ibidem loco dono ego Iudit ad super scriptam ecclesiam
    4. de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo

  1. Elna, bisbat
    1. ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo

  1. Sancte Eulalie, domus, església , seu
    1. Donamus ad predictam ecclesiam Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , & ad Riculfo , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    2. Donamus ad predictam ecclesiam Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , & ad Riculfo , misericordia Dei sedis Elenense episcopo
    3. de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo
  1. Albarie, monts
    1. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium , in monte Albarie , in villare Kastellani qui fuit condam , que ad alium nomen vocant Donati

  1. Kastellani / Donati, vilar
    1. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium , in monte Albarie , in villare Kastellani qui fuit condam , que ad alium nomen vocant Donati

Datació : -

Facta scriptura sub die II. kalendas augusti , anno VII. regnante Karulo rege , filio Ludoici.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VII-31

Text : -

In nomine Domini. Nos Iudit deovota & Aulo femina donatricis ad domum Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , matrem omnium ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordia Dei sedis Elenense episcopo , succesoresque eius ibidem Domino misericordiam deprecantes. Ideo donamus nos ad prefata ecclesia Russilionensium , in monte Albarie , in villare Kastellani qui fuit condam , que ad alium nomen vocant Donati , casas , casales , curtes , curtales , ortos , ortales , vineas , vineales , terras cultum vel incultum , linares , in arboribus , in aquaductibus , omnia & in omnibus , quicquid invenire potueritis de portionem nostram , id est , quartam & quintam partem. Et in ibidem loco dono ego Iudit ad super scriptam ecclesiam , extra hoc quod habeo aput heredes meos , ipsam decimam partem quod genetrix mea michi concessit ; & vinea una quod ego emi de Mirone comite per scripturas ; & alia vinea quod ego emi de Donato ex medietate per scripturas , qui nobis davenit tam ex parentorum quam ex comparatione. Donamus ad predictam ecclesiam Sancte Eulalie , virginis & martira Christi , & ad Riculfo , misericordia Dei sedis Elenense episcopo , successoresque eius ibidem Domino misericordiam deprecantes , pro amore Dei & propter remedium animas nostras , ut famuli Christi ibidem Domino misericordiam deprecantes pro animas nostras orationes Domino fungere dignemini. Hec vero ista omnia superius scripta cum illorum affrontationes vel adiacentias earum , sicut superius scriptum est , cum exia vel regressia illarum de nostro iure in vestris tradimus prefate ecclesie Sancte Eulalie , virginis & martira Christis , matre omnium ecclesiarum Russulionensium sive Confluentium , & Riculpho , misericordie Dei sedis Elenense episcopo , successoresque eius ibidem Domino misericordiam deprecantes , ut de ab odierno die & tempore maneat firmata. Et si quis ulla secularis potestas tam clericorum quam laicorum aut sexus feminarum aut quilibet homo ex adverso veniens de hanc ecclesie ista omnia ut superius scriptum est aliquid abstraere voluerit , in primis iram Dei omnipotentis incurrat & a collegio omnium christianorum & a liminibus sancte Dei Ecclesiae habeantur extranei , & a regno Dei sint separati ; Datan & Abiron iudicium se sentiant esse datum , cum Iuda traditore pepetur ignibus cremandi ; & sicut lex gothorum decernit ista omnia superius scripta in duplo vel triplo inmelioratum componat. Et in scriptura donationis firmam & stabilem habeat firmitatem.

Facta scriptura sub die II. kalendas augusti , anno VII. regnante Karulo rege , filio Ludoici.

Sig+num Iudit deovota , Sig+num Aulo femina , qui simul in unum donationem fecimus & testes firmare rogavimus. Rainardus presbiter. Livianus presbiter. Sig+num Recosindus. Sig+num Viatarius. Sig+num Stephanus. Sig+num Custabilis. Sig+num Wifredus.

Truigius presbiter , qui hanc scriptura donationem scripsit & subscripsit sub die & anno quo supra.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

S'identifiquen com una mateixa persona, el Donati que donà nom al vilar i el Donato que li venguè terres a Iudit.

Creat 2010-10-13. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05