Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki
Dades

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Nantigisus consagra Domini Salvatoris del monestir de Matta.

Resum : Nantigisus consagra una esglèsia a Domini Salvatoris a petició dels seus restauradors; Sunilani, abat del monestir de Matta i la població d'Spona i de la vila Regalis. Sunila la dota amb un casal , un hort i una terra a la vila de Regali. Trasila, veí de Sunila també hi dóna una terra. El bisbe delimita la parròquia i la posa sota la tutela de la seu bisbal de Santa Maria per 6 modios , 3 solidos i 2 agnos.

Dates : 899|900-XII-13

Lloc : Berguedà

Autor :

Original : Si

Bibliografia : -

Antropònims : (6) -

  1. Carles, rei
    1. anno II. regnante Karolo gloriosissimo rege
  2. Nantigis, bisbe , pontífex , senyor
    1. venerabilis Nantigisus , Orgellensis episcopus
    2. venerabilem presulem , Nantigisum nomine
    3. piissimi pontificis nostri Nantigisi
    4. Ideo ego Nantigisus , episcopus
    5. episcopi venerabili Nanteguisi
    6. SSS. Nantygisus EPISCOPUS AHNC CONSECRATIONIS DOTEM FIRMAVI ET SSS.
  3. Sunilani, abat
    1. venerabili Sunilani abbati
    2. ego jamdicto Sunila abba
    3. Dono ego jamdictus Sunila , abba
    4. dono ego Sunila abba ad jamdicta ecclesia
    5. Sunila abba
  4. Trasilani,
    1. de una parte abet terra Trasilani
    2. Et ego Trasila dono ad ipsa ecclesia ad prope ipsa terra
  5. Baldricus, prevere
    1. Baldricus PRESBITER SSS.
  6. Centullus, prevere , escrivà
    1. Centullus PRESBITER , qui hanc cartam dotem scripsi et SSS.

Topònims : (15) -

  1. Urgell, bisbat
    1. venerabilis Nantigisus , Orgellensis episcopus

  1. Sancte Marie, domus , bisbat , seu
    1. in servitio episcopatus Sancte Marie Orgellitane sedis
  1. Berga, territori
    1. Bergitanensi , in locum vocitatum Matta monasterii

  1. Matta, locus , monestir , parròquia
    1. Bergitanensi , in locum vocitatum Matta monasterii
    2. cetera plebs habitantes in Matta monasterii vel in ipsa parroechia

  1. Salvatoris, església
    1. ad ecclesiam consecrandum in honorem Domini & Salvatoris nostri Iesu Christi
    2. psa parroechia ad domum Domini Salvatoris nostri
  1. Spona, genèric
    1. de illa Spona & villa Regali
  2. Regali, vila
    1. de illa Spona & villa Regali
    2. Et ad illa villa Regale dono terra
  3. Freda, vila
    1. usque in villa Freda & usque in villa Castellani
  4. Castellani, vila
    1. usque in villa Freda & usque in villa Castellani
  5. Ardicapello, riu
    1. usque ad rivo de Ardicapello
  6. Corbera, vila
    1. per villa de Corbera usque ad Tibirana
  7. Tibirana, genèric
    1. per villa de Corbera usque ad Tibirana
  8. Guardia, genèric
    1. per torrente profundo usque ad illa Guardia
  9. Clerano, riu
    1. per illo ribo de Clerano
  1. Cardona, genèric
    1. per illam strata de Cardona

Datació : -

Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCC , idus decembris , anno II. regnante Karolo gloriosissimo rege
Any de Crist : 900
Any de l'Era :
Any de Regnat : 2
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : XII-13

Text : -

Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCC , idus decembris , anno II. regnante Karolo gloriosissimo rege , veniens quidam venerabilis Nantigisus , Orgellensis episcopus , Bergitanensi , in locum vocitatum Matta monasterii , rogatus ad venerabili Sunilani abbati sive & hominibus circummanentibus , id est , de illa Spona & villa Regali , certantes in Dei servitio & ecclesiam Dei restauratores , rogantes & postulantes venerabilem presulem , Nantigisum nomine , ad ecclesiam consecrandum in honorem Domini & Salvatoris nostri Iesu Christi , sicut & fecit , in primis propter honorem Dei & remuneratione anime sue , ut per intercessione ejus vel omnium sanctorum veniam consegui mereatur. Ideo ego jamdicto Sunila abba , vel cetera plebs habitantes in Matta monasterii vel in ipsa parroechia tradimus jamdicta ecclesia in potestate domni & piissimi pontificis nostri Nantigisi ad consecrandum , sicut sancti canones constituunt adque decernunt , & ut ante tribunal eterni judicis remedium anime nostre accipere mereamur. Dono ego jamdictus Sunila , abba , ad ipda ecclesia casale & orto prope ipsa ecclesia , qui de una parte abet orto de me ipso , & de alia abet strata & de tercia finit in stirpe. Et ad illa villa Regale dono terra moditas VIII. , qui de una parte abet terra Trasilani , & de alia parte abet torrente & de tercia finbit in strata , cum ipso villare ab omni integrietate. Hec omnia dono ego Sunila abba ad jamdicta ecclesia propter remedium anime mee , ut ante tribunal eterni judicis per intercessione ejus premia eterna consequi merear. Et ego Trasila dono ad ipsa ecclesia ad prope ipsa terra quartata I.

Et qui contra hunc factum nostrum venerit ad inrumpendum , aut nos venerimus , hec omnia superius nominatum quadruplum componat ad ipsa jamdicta ecclesia & in abantea ista donatio propter remedium anime nostre firmis permaneat. Ideo ego Nantigisus , episcopus , consecro ipsa ecclesia & trado illi parroechia per illam strata de Cardona usque in villa Freda & usque in villa Castellani , & per illas ecclesias & usque ad rivo de Ardicapello , & per villa de Corbera usque ad Tibirana , & per torrente profundo usque ad illa Guardia , & per illo ribo de Clerano usque ad illa strata. Trado ipsa parroechia ad domum Domini Salvatoris nostri , ut omnes qui hunc terminium laboraverint cum omnes decimas & primitias de omni re quod nominari potest homo ad jamdicta ecclesia semper occurrant deincebs & in antea & nullus alius sacerdos infra hunc terminum constitutum decimas usurpet , set integras perveniant ad jamdicta ecclesia , ad sacerdotem que per nostrum consensum eas digne regerit. Et sic jubeo adque decerno ut per singulos annos omnis sacerdos qui istam ecclesia legitime tenuerit solvere faciat in servitio episcopatus Sancte Marie Orgellitane sedis modios VI. de annona & solidos III. & agnos II. Etsi quis contra hunc decretum nostrum ausus fuerit usurpare decimas vet primitias omnia quod sccepit reddat in quadruplum & insuper anathematis vinculo sciat se abligatum.

Sunila abba , qui per consensum episcopi venerabili Nanteguisi vel ceteros canonicos dotem fieri volui & SSS.

SSS. Nantygisus EPISCOPUS AHNC CONSECRATIONIS DOTEM FIRMAVI ET SSS.

(Chrismon) Baldricus PRESBITER SSS.

Centullus PRESBITER , qui hanc cartam dotem scripsi et SSS. die et anno quo supra.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2010-08-01. Darrera modificació de la pàgina el 27 de April del 2022 a les 10h18