Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Privilegi del Papa Romanus per a Serfdedeu bisbe de Girona.

Resum : Privilegi del Papa Romanus per a Serfdedeu bisbe de Girona. El Papa apel·lant a l'autoritat de l'apòstol Pere, reafirma la deposició i excomunió d'Hermomiro, a l'hora que confima a l'església gironina, guardiana de les restes del beat màrtir Felix i en honor a la verge Maria , els drets sobre els seus bens , incloent les illes de Majorica i Minorica , i els seus drets fiscals.

Dates : 897-X

Lloc : Roma

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (9) -

  1. Romanus, bisbe
    1. Romanus Episcopus servus servorum Dei
  2. Servo-Dei, bisbe de Girona
    1. reverentissimo Servo-Dei sanctae Gerundensis Ecclesiae Episcopo
    2. jamdicte Serve-dei venerabilis Episcope ad sedem apostolicam , & Ecclesia Gerundensi juste & canonice recepta
  3. Pere, apòstol , beat , príncep
    1. donum sancti spiritus beato Apostolorum principi Petro
    2. Tu es Petrus , & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam
  4. Hermomiro, bisbe deposat
    1. expulso inde Hermomiro deposito & excommunicato
  5. Mariae, mare , verge , domina
    1. in honore sanctae Dei genitricis semper virginis Mariae dominae nostrae
  6. Felix, beat
    1. ubi beatus Felix Christy martyr corpore requiescit
  7. Sergii, scrinarii, escrivà
    1. Scriptum per manum Sergii scriniarii S.R.E
  8. Esperit Sant, bíblic
    1. Sancti Spiritus
  9. Stephani, nomenculator
    1. ... idus octubrias per manum Stephani

Topònims : (3) -

  1. Girona, església , bisbat
    1. reverentissimo Servo-Dei sanctae Gerundensis Ecclesiae Episcopo
    2. ejusdem sanctae Deo Ecclesiae Gerundensis
    3. ejusdem Ecclesiae Gerundensis

  1. Majorica o Majorica, illa
    1. insulas , Majorica scilicet & Minorica
  2. Minorica o Minorica, illa
    1. insulas , Majorica scilicet & Minorica

Datació : -

Scriptum per manum Sergii scriniarii S.R.E. , in mense Octobri , Indictione prima.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció : 1
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : X
... idus octubrias per manum Stephani , no[.]enculat[...] s[.]edis apos[,]olica[.] , imperante domno nostro p[..]ssimo perpetuo a[...]o magno imperatore anno sexto et p[...].
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat :
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : X

Text : -

Romanus Episcopus servus servorum Dei reverentissimo Servo-Dei sanctae Gerundensis Ecclesiae Episcopo & per te in eadem venerabili Ecclesia in perpetuum. Sicut per donum Sancti Spiritus beato Apostolorum principi Petro & caelestis regni clavigero ligandi atque solvendi ab ipso Domino tradita est potestas , evangelica subsequente lectione , quae inter cetera ait , Tu es Petrus , & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam , & reliqua , ita sedes apostolica canonica regalique auctoritate tumulta omnibus Ecclesiis Dei per universum orbem diffusis suffragia & justa postulationis subsidia ut praebeat , tam divini quam humani juris ratio postulat. Igitur veniens jamdicte Serve-dei venerabilis Episcope ad sedem apostolicam , & Ecclesia Gerundensi juste & canonice recepta , expulso inde Hermomiro deposito & excommunicato , suggessisti nobis quatenus hujus apostolicae nostrae confirmationis privilegio confirmare deberemus omnes res immobiles ejusdem sanctae Deo Ecclesiae Gerundensis in honore sanctae Dei genitricis semper virginis Mariae dominae nostrae , ubi beatus Felix Christy martyr corpore requiescit , hoc est , domos , plebes , cellas, Ecclesias , villas , & insulas , Majorica o Majorica scilicet & Minorica o Minorica , seu curtes , parrochias , terras , vineas , prata , silvas , una cum familiis utriusque sexus , cum omnibus adjacentiis seu petinentiis suis , quae a piis Imperatoribus vel religiosis viris vel ab aliias Deum timentibus in eadem Ecclesia Gerundensi collata sunt , sicut ipse nunc usque legali ordine tenere videris. Vnde salubribus petitionibus tuis inclinati dcernimus & a praesenti prima Indictione per hoc apostolicum nostrum privilegium roboramus & confirmamus & in perpetuum statuimus & un usu & utilitate ejusdem Ecclesiae Gerundensis , cui praesse dinosceris , id est , omnes domos , cellas , Ecclesias , villas , curtes , parrochias , terras , vineas , prata , silvas ,una cum familis , & alia omnia quae ab Imperatoribus & religiosis viris vel ab aliis Deum timentibus in eadem Ecclesia collata sunt vel conferenda erunt tam in ipsis comitatibus quam in aliis locis , simul cum rafica seu pascuario , sub tua tuorumque successorum ditione ac potestate omnimodis confirmamus , statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione & enathematis interdicto ut nulli unquam magno vel parvo homini liceat quamlibet forciam vel oppressionem in omnibus rebus ejus facere aut potestatem aliquam hebere vel aliquem distringere aut qualiter cumque teloneum ab eis exigere sive ad placitm ubicumque eos pro quibuslibet causis provocare praesumat , nisi in providentia sui Episcopi causa illorum audiatur & canonice finiatur. Si quis autem , quod non optamus , contra hoc nostrum privilegium pie a nobis statutum temerario ausu agere praesumpserit , sciat se anathematis vinculis innodatum , & , nisi resipuerit m a regno Dei alienus existat. Qui vero cultos & observator extiterit , benedictionem & gratiam a Domino consequatur.

Scriptum per manum Sergii scriniarii S.R.E. , in mense Octobri , Indictione prima. Benevalete.

... idus octubrias per manum Stephani , no[.]enculat[...] s[.]edis apos[,]olica[.] , imperante domno nostro p[..]ssimo perpetuo a[...]o magno imperatore anno sexto et p[...].

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

La identificació de les & insulas , Majorica scilicet & Minorica com a les illes balears, tot i la seva excentricitat, ha estat tradicionalment acceptada. Altra opinió en tenen Barceló (La pretesa al·lusió a Mallorca i a Menorca en unes butlles dels papes Formòs (892) i Romà (897) al bisbe Servusdei de Girona) i Rosselló (Los siglos oscuros de Mallorca), que les identifiquen amb les Medes major i menor.

Creat 2010-07-19. Darrera modificació de la pàgina el 16 de April del 2020 a les 13h28