Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Precepte de Carles el Simple per el monestir de Sancti Aniani i Sancti Laurentii i el seu abat Berano

Resum : Precepte de Carles el Simple per el monestir de Sancti Aniani i Sancti Laurentii i el seu abat Berano. El rei li renova la immunitat a les seves possesions: Al territori de Narbona, els vilars de Labrociano i Sortiliano i la vila de Torrilias i el molins en el rierol de Vernoduperi i els vilars de Madernus, els dels fills de Deodato i el de Gabiano o Gabianello amb l'església de Sancti Nazarii i el que està al costat de la vila de Peyano amb l'església de Sancti Juliani. A la ciutat de Narbona, els casals davant l'església de Sancti Marcelli i l'iila de Duniana i els llocs de Andesuna i Sigelona amb l'església de Sancti Vincentii i Sanctae Agnetis i Sancta Maria. El rei concedeix al monestir el teloneu de les seves possessions.

Dates : 899-VI-6

Lloc : Narbona - Tours

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (7) -

  1. Carles, rei
    1. Karolus gratia Dei rex
    2. rege Karolo serenissimo
  2. Aniani, sant , confessor
    1. Sancti Aniani confessoris & Sancti Laurentii martyris
  3. Laurentii, sant , màrtir
    1. Sancti Aniani confessoris & Sancti Laurentii martyris
  4. Berano, abat
    1. seu Berano venerabili abbati
  5. Deodato, progenitor
    1. sunt nati de progenie Deodato
  6. Benet, sant , regla de
    1. secundum regulam Sancti Benedicti
  7. Odó, rei
    1. & in successione Odonis II.

Topònims : (19) -

  1. Narbona, territori
    1. situm est in territorio Narbonensi

  1. Olocianus, locus
    1. monasterio Sancti Aniani confessoris & Sancti Laurentii martyris quos situm est in territorio Narbonensi , in loco cujus vocabulum est Olocianus

  1. Sancti Aniani i Sancti Laurentii, monestir
    1. monasterio Sancti Aniani confessoris & Sancti Laurentii martyris quos situm est in territorio Narbonensi , in loco cujus vocabulum est Olocianus
  1. Labrociano, vilar
    1. cum villare Labrociano & Sortiliano
  2. Sortiliano, vilar
    1. cum villare Labrociano & Sortiliano
  3. Torrilias, vila
    1. & in villa Torrilias
  4. Vernoduperi, rierol
    1. molendinos qui sunt in rivulo Vernoduperi
  5. Madernus, vilar
    1. & villares , id est Madernus
  6. Gabiano / Gabianello, vilar
    1. villares quas vocant Gabiano sive Gabianello cum ecclesia quam vocant Sancti Nazarii
  7. Sancti Nazarii, església
    1. villares quas vocant Gabiano sive Gabianello cum ecclesia quam vocant Sancti Nazarii
  8. Peyano, vila
    1. villare vero quae est juxta villam quae vocant Peyano , cum eccelsia in honore Sancti Juliani

  1. Sancti Juliani, església
    1. villare vero quae est juxta villam quae vocant Peyano , cum eccelsia in honore Sancti Juliani
  1. Narbona, ciutat
    1. & in Narbonensi civitate

  1. Sancti Marcelli, església
    1. quae sunt ante eccelsiam Sancti Marcelli , & insula quae vocant Duniana
  2. Duniana, insula
    1. quae sunt ante eccelsiam Sancti Marcelli , & insula quae vocant Duniana
  3. Andesuna, locus
    1. in alio loco ubi vocant Andesuna & Sigelona cum ecclesia Sancti Vincentii & Sanctae Agnetis & Sancta Maria
  4. Sigelona, locus
    1. in alio loco ubi vocant Andesuna & Sigelona cum ecclesia Sancti Vincentii & Sanctae Agnetis & Sancta Maria
  5. Sancti Vincentii i Sanctae Agnetis i Sancta Maria, església
    1. in alio loco ubi vocant Andesuna & Sigelona cum ecclesia Sancti Vincentii & Sanctae Agnetis & Sancta Maria
  1. Tours, vila
    1. Actum apud Turnum.

Datació : -

Datum VIII. idus junii , indictione II. , anno VII. rege Karolo serenissimo & in successione Odonis II. pleniter regnante.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7 p. Odó 2
Indicció : 2
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VI-6

Text : -

In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Karolus gratia Dei rex. Si utilitatibus locorum divinis cultibus mansipatorum servorumque Dei necessitatibus curam nostra impendimus , regium procul dubuio exercemus munus ac per hoc ad aeternam beatitudinem facilius tandem pervenire non dubitamus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum , preasentium scilicet & futurorum , solertiae quia sicut in praeceptis patrum nostrorum continetur , immunitas defensionem atque tuitionem monasterio Sancti Aniani confessoris & Sancti Laurentii martyris quos situm est in territorio Narbonensi , in loco cujus vocabulum est Olocianus , seu Berano venerabili abbati suisque successoribus necnon & monachis in eodem monasterio consistentibus per hoc clementiae nostrae confirmamus edictum per quod constituentes decernimus ut saepefatum monasterium & in hoc regulari ac monastico ordine viventes amodo & deinceps [...] cum omnibus ad se pertinentibus vel appendiciis atque adjacentiis seeu terminis suis , necnon & cum villare Labrociano & Sortiliano & in villa Torrilias , quantum ad ipsum monaterium pertinet , & ipsos molendinos qui sunt in rivulo Vernoduperi cum illorum capud molis , necnon & villares , id est Madernus cum suis finibus vel adjacentiis & mancipiis , qui ad ipsum locum pertinent , quae sunt nati de progenie Deodato , & villares quas vocant Gabiano sive Gabianello cum ecclesia quam vocant Sancti Nazarii & cum illorum salinas & matroces & cortoriis vel adjacentiis eorum , quae ad ipsas villares pertinrnt cum exitibus earum ; villare vero quae est juxta villam quae vocant Peyano , cum eccelsia in honore Sancti Juliani cum suis finibus & terminis , vel salinas quae ad ipsum villare pertinent cum exitibus & egressibus earum ; & in Narbonensi civitate casales absos cum buaca quae sunt ante eccelsiam Sancti Marcelli , & insula quae vocant Duniana cum ipsa piscatoria , & in alio loco ubi vocant Andesuna & Sigelona cum ecclesia Sancti Vincentii & Sanctae Agnetis & Sancta Maria cum illorum finibus seu terminis earum. Concedimus vobis teloneum de vilaribus , quod in praeceptis Sancti Aninai monasterii continetur. Haec omnia superius nominata cum reliquis rebus quae a Dei fidelibus ibi collate fuerint tam ex donatione quam ex comparatione , de qualicumque venerint parte sub nostra successorumque nostrorum tuitione in perpetuum maneant , videlicet ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate aut ullus ex fidelibus nostris , tam praesentibus quam & futuris , in ecclesia , vel loca , sive agros , vel reliquias possessiones , quas nunc in quibuslibet pagis & territoriis possidet , vel quae deinceps fidelium devotio ex qualicumque parte ibidem augeri voluerit , ad causas audiendas vel freda exigenda , aut mansiones vel paratas faciendas , aut teloneum exigendum , aut fidejussores tollendos hominesque distrigendos , vel quascumque redhibitiones aut inlicitas occasiones requirere aut exactare audeat , nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat , sed qui transgressus fuerit vinculum immunitatis damnetur & liceat memorato abbati suisque successoribus res ejusdem monasterii cum omnibus ad se pertinentibus sui tuitione atque immunitatis nostrae defensione , remota judiciariae potestatis inquietudine , quieto ordine possidere. Quandocumque divina ordenatione supradictus abbas vel successores ejus ab hac luce migraverint , quamdiu ipsi inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam Sancti Benedicti regere & gubernare valeant , per hanc nostram auctoritatem licentiam habeant ex semetipsis abbatis eligere ; quatenus servos Dei qui ibidem Deo famulantur pro nobis & patribus nostris & stabilitate regni nostri Domini immensam misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas nostris successorumque nostrorum temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem , manu propria subter firmavimus & anuli nostri impressione assignari jussimus.

Datum VIII. idus junii , indictione II. , anno VII. rege Karolo serenissimo & in successione Odonis II. pleniter regnante. Actum apud Turnum villam. In Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2010-07-18. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05