Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Precepte de Carles el Simple per l'església de Narbona i Rasès al seu arquebisbe Arnust.

Resum : Precepte de Carles el Simple , a precs de la seva mare Adeleidis , per l'església de Narbona i Rasès i el seu arquebisbe Arnust , tal com havien fet anteriorment el seu pare Lluís i el seu germà Carlomà per l'arquebisbe Sigebod. El rei dóna l'abadia de Sancti Laurentii a l'església de SS. Justi & Pastoris de Narbona on descansen les restes de Sancti Pauli confessoris. El rei concedeix a les esglésies dels comtats de Narbona i Rasès la mitat dels impostos , els fiscs de la vila de Bassianum altrament dita Cesaranus, i els de la vila Arsegii. A les esglésies del comtat de Rasès, el rei els concedeix la vila de Limosus , Sanctae Eulalie , Flacciano , Villam Longam amb l'església de Sancti Felicis. El rei dóna també a l'església de SS. Justi & Pastoris l'abadia de Cubaria en el comtat de Rasès , així com els fiscs del comtat Biterrensi , i redimeix les possessions injustament presses per els comtes a les esglésies. Afageix a l'església de SS. Justi & Pastoris l'abadia de Sancti Stephani altrament dita Balniolas del comtat de Besalú, i en el comtat de Narbona , els fiscs de Montilium , Colonicas i Juviniacum. A més a les terres dels jueus en el comtat de Narbona els hi imposa una dècima a pagar a les esglésies. En el comtat Nemosense , en el suburbi de castro Salavense , a la vall Ocilianense, l'església de Sancti Saturni i la Villa Torta. Ordena també al rei als hostolenses o hispani d'aquests territoris a pagar els seus imposts a l'església de Narbona.

Dates : 899-VI-6

Lloc : Gòtia - Tours

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (13) -

  1. Carles, rei
    1. Karolus divina propiciante clementia rex.
    2. Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.
    3. rege Karolo serenissimo
  2. Arnust, arquebisbe de Narbona
    1. Arnustus sanctae matris Nerbonensis & Redensis ecclesiae archiepiscopus
  3. Heriveus, notari
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit.
  4. Folconis, arquebisbe
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit.
  5. Odó, rei
    1. & in successione Odonis II.
  6. Luís, rei , pare
    1. piissimorum regum Ludovici scilicet genitoris nostri , nec non & Karlomanni fratris nostris in quibus continebatur quod Sigibodus quidam ejusdem Narbonae episcopus
  7. Carloman, germà
    1. piissimorum regum Ludovici scilicet genitoris nostri , nec non & Karlomanni fratris nostris in quibus continebatur quod Sigibodus quidam ejusdem Narbonae episcopus
  8. Sigebod, bisbe de Narbona
    1. piissimorum regum Ludovici scilicet genitoris nostri , nec non & Karlomanni fratris nostris in quibus continebatur quod Sigibodus quidam ejusdem Narbonae episcopus
  9. Adeleidis, mare
    1. venerabilis genitricis nostrae Adheleidis
  10. Pau, sant , confessor (Narbona)
    1. & Sancti Pauli confessoris , ubi ipse venerabiliter corpore requiescit
    2. Sancto Paulo confessori a longo tempore collatos
  11. hostolenses, gentilici
    1. homines hostolenses vel Hispani fuerint
  12. hispani, gentilici
    1. homines Hostolenses vel hispani fuerint
  13. judaeis, gentilici
    1. Terras quoque omnes & domos ac vineas quas judaeis in comitatu Narbonensi possidere videntur unde decimae in ecclesiis Dei exire consuevereant ,quocumque modo ipsas adquisierint possessiones , pro elemosina nostra eidem concedimus ecclesiae ; similiter & fiscum Juviniacum cum ecclesia.

Topònims : (26) -

  1. Narbona, església
    1. Arnustus sanctae matris Narbonensis & Redensis ecclesiae archiepiscopus
    2. pus sanctae matris ecclesiae Narbonensis
  2. Tours, genèric
    1. Actum apud Hturnum.
  3. Rasès, església
    1. Arnustus sanctae matris Nerbonensis & Redensis ecclesiae archiepiscopus
  4. Sant Just i Pastor (Narbona), església
    1. ecclesiam SS. Justi & Pastoris necnon & Sancti Pauli confessiris
    2. ad eandem ecclesiam SS. Justi & Pastoris
    3. praefatae ecclesiae SS Justi & Pastoris
  5. Sancti Laurentii, abadia
    1. abbatiam Sancti Laurentii cum omnibus suis cellulis & villis atque terminis , cum summa integritate locorum
  6. Narbona, comtat
    1. praefatam ecclesiam tam in Narbonensi quam in Redensi comitatu
    2. & in comitatu Narbonensi

  1. Bassianum, vila
    1. fiscos juxta Bassianum villam qui vocantur Cesaranus
  2. Arsegii, vila
    1. & villa Arsegii.
  3. Montilium, fisc
    1. Montilium fiscum cum terris & salinis & omnibus adjacentiis suis
  4. Colonicas, fisc
    1. necnon Colonicas fiscum in eodem comitatu situm
  5. Juviniacum, fisc
    1. similiter & fiscum Juviniacum cum ecclesia
  1. Rasès, comtat
    1. praefatam ecclesiam tam in Narbonensi quam in Redensi comitatu
    2. ipsi ecclesiae in Redensi comitatu

  1. Limosus, vila
    1. villam quae dicitur Limosus cum suis ecclesiis
  2. Sanctae Eulalie, genèric
    1. & Sanctae Eulalie atque Flacciano cum omni sua integritate
  3. Flacciano, genèric
    1. & Sanctae Eulalie atque Flacciano cum omni sua integritate
  4. Villam Longam, vila
    1. Donamus etiam ibi Villam Longam
  5. Sancti Felicis, església
    1. cum Sancti Felicis ecclesia & cum suis omnibus pertinentibus atque adjacentiis
  6. Cubaria, abadia
    1. abbatiam quae vocatur Cubaria cum omnibus suis cellulis & villis atque terminiis , cum omni integritate locorum
  1. Besiers, comtat
    1. Fiscos vero qui sunt in Biterrensi comitatu
  2. Besalú, comtat
    1. in comitatu Bisuldunensi

  1. Balniolas / Sant Esteve, abadia
    1. abbatiam Sancti Stephani quae nuncupatur Balniolas cum ecclesiis , cellulis , villis , villaribus & omnibus adjacentiis suis ac mancipiis utriusque sexus , ad eumdem locum pertinentibus
  1. Nimes, comtat
    1. In comitatu Nemosense

  1. Salavense, castell
    1. in suburbio castro Salavense , in valle Ocilianense ecclesiam Sancti Saturni cum Villa Torta & omnibus appendiciis suis

  1. Ocilianense, vall
    1. in suburbio castro Salavense , in valle Ocilianense ecclesiam Sancti Saturni cum Villa Torta & omnibus appendiciis suis

  1. Sancti Saturni, església
    1. ecclesiam Sancti Saturni cum Villa Torta & omnibus appendiciis suis
  2. Villa Torta, vila
    1. ecclesiam Sancti Saturni cum Villa Torta & omnibus appendiciis suis

Datació : -

Datum VIII. idus jun. , indictione II. , anno VII. rege Karolo serenissimo & in successione Odonis II.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7 p. Odó 2
Indicció : 2
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VI-6

Text : -

In nomine sanctae & individuae Trinitatis , Karolus divina propiciante clementia rex. Si sacris ac sanctis locis divino cultui mancipatis aliquid de rebus regni nostri , seu facultatibus conferre studemus , non solum in hoc regiam exercemus consuetudinem , sed maximum regni nostri munimen , auxiliante divina gratia , esse nullatenus dubitamus. Quapropter noverit omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque tam praesentium quam & futurorum sollertia , quia accessit ad clementiam serenitatis nostrae Arnustus sanctae matris Narbonensis & Redensis ecclesiae archiepiscopus , & quemadmodum sua sedes & pene omnes ecllesiae ejusdem civitatis ruine jam proxime existebant ; ita ut per ipsum nullatenus possent restaurari. Defferens etiam quasdam auctoritattes piissimorum regum Ludovici scilicet genitoris nostri , nec non & Karlomanni fratris nostris in quibus continebatur quod Sigibodus quidam ejusdem Narbonae episcopus receperit ad augmentum suae ecclesiae beneficiola a se suisque successoribus perpetualiter possidenda. Cujus petitionem necessariam & rationabilem esse cognoscentes , placuit celsitudini nostrae pro remedio animarum genitoris & fratris nostri atque nostrae , per deprecationem videlicet venerabilis genitricis nostrae Adheleidis , quatinus ad eandem ecclesiam SS. Justi & Pastoris necnon & Sancti Pauli confessoris , ubi ipse venerabiliter corpore requiescit , abbatiam Sancti Laurentii cum omnibus suis cellulis & villis atque terminis , cum summa integritate locorum , veluti in praeceptis monachorum ab antecessoribus nostris piissimis regibus factis , perpetualiter concederemus : eo videlicet tenore , ut stipendia monachorum , ibi degentium jexta vires praesulis non deficiant. Concedimus praeterea medietatem salinarum , telonei , portatici , & refiace sive naufragii & pascuarii ad eandem praefatam ecclesiam tam in Narbonensi quam in Redensi comitatu , undecumque comes vel ejus missus receperit vel recipere debuerit aliquid exactionis. Donamus etiam fiscos juxta Bassianum villam qui vocantur Cesaranus & villa Arsegii. Concedimus etiam ipsi ecclesiae in Redensi comitatu , villam quae dicitur Limosus cum suis ecclesiis , & Sanctae Eulalie atque Flacciano cum omni sua integritate ac membris sibi pertinentibus atque farinariis. Donamus etiam ibi Villam Longam cum Sancti Felicis ecclesia & cum suis omnibus pertinentibus atque adjacentiis cunctis. Et in jamdicto comitatu Redensi , concedimus ad eandem ecclesiam SS. Justi & Pastoris abbatiam quae vocatur Cubaria cum omnibus suis cellulis & villis atque terminiis , cum omni integritate locorum. Fiscos vero qui sunt in Biterrensi comitatu Sancto Paulo confessori a longo tempore collatos , & a potestate comitali injuste usurpatos plenissime reddidimus , atque eidem ecclesiae , sicut dignum est , per hoc nostrae auctoritatis praeceptum confirmavimus. Addidimus quoque praefatae ecclesiae SS Justi & Pastoris ex nostra regia liberalitate , in comitatu Bisuldunensi , abbatiam Sancti Stephani quae nuncupatur Balniolas cum ecclesiis , cellulis , villis , villaribus & omnibus adjacentiis suis ac mancipiis utriusque sexus , ad eumdem locum pertinentibus , & in comitatu Narbonensi Montilium fiscum cum terris & salinis & omnibus adjacentiis suis , necnon Colonicas fiscum in eodem comitatu situm. Terras quoque omnes & domos ac vineas quas judaeis in comitatu Narbonensi possidere videntur unde decimae in ecclesiis Dei exire consuevereant ,quocumque modo ipsas adquisierint possessiones , pro elemosina nostra eidem concedimus ecclesiae ; similiter & fiscum Juviniacum cum ecclesia. In comitatu Nemosense atque in suburbio castro Salavense , in valle Ocilianense ecclesiam Sancti Saturni cum Villa Torta & omnibus appendiciis suis. Si vero infra istas vel alias villas eidem ecclesiae homines hostolenses vel hispani fuerint , quicquid jus fisci inde exigere debet , totum ad opus sanctae matris ecclesiae Narbonensis jure perpetuo concedimus obtinendum , atque per hoc nostrae auctoritatis praeceptum confirmamus : per quod decernimus atque jubemus ut nullus judiciariae potestatis nec ullus ex fidelibus nostris , in ecclesias aut loca quas moderno tempore possidet vel quae deinceps in jure & potestate ecclesiae ipsius divina pietas voluerit augere , ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda , aut mansiones vel paratas faciendas , aut fidejussores tollendos , aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam servos distringendos , aut ullas redibitiones vel inlicitas occasiones requirendas nostris futurisque temporibus ingredi audeat , vel ea quae supra memorata sunt , penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli suisque successoribus sub nostra deffensione quiete residere & nostrae parere jussioni. Et quicqquid jus fisci exinde exigere poetrat , totum nos pro aeterna remuneratione eidem concedimus ecclesiae , ut perpetuis temporibus clericis ibidem Deo famulantibus proficiat in augmentum ; quatinus rectores ipsius ecclesiae cum omnibus ad se pertinentibus , cum clero & populo sibi subjecto pro nobis & totius regni nostri stabilimento Domini misericordiam alacriter exorare delectet. Et ut hoc praeceptum nostrae auctoritatis inviolabile ac aeternum obtineat vigorem , manu propria subterfirmavimus , & anulo nostro insigniri jussimus.

Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.

Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit.

Datum VIII. idus jun. , indictione II. , anno VII. rege Karolo serenissimo & in successione Odonis II. pleniter regnante.

Actum apud Hturnum. In Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Bona part del text copiat de precepte de Carloman de 881-VI-4 (Recueil des actes de Charles III le Simple : roi de France p. 46).

Creat 2010-07-16. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05