|
Títol : Carles el Simple emet auctoritas per Arnust arquebisbe de Narbona. Resum : Carles el Simple emet auctoritas per Arnust arquebisbe de Narbona , el posa a ell i tota la diòcesi de Narbona sota la seva tutela i li dóna immunitat per damunt dels comtes i jutges. Dates : 899-VI-6 Lloc : Narbona - Tours Autor : Original : No Bibliografia : - Text crític a: Recueil des actes de Charles III le Simple : roi de France D. 24
Antropònims : (5) -
Topònims : (2) -
Datació : - Datum VIII. idus jun. , indictione II. , anno VII. rege Karolo serenissimo & in successione Odonis II. pleniter regnante serenissimo.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7 p. Odó 2
Indicció : 2
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : VI-6
Text : - In nomine sanctae & individuae Trinitatis , Karolus propiciante clementia rex. Omnibus marchionibus , comitibus , ducibus , vicariis , judicibus , actionariis , seu cunctae republiace administrantibus , hoc notum esse volumus , quia venerabilis sanctae Narbonensis ecclesiae archiepiscopus Arnustus nostram adiit serenitatem , innotescens auribus clementiae nostrae quod in sua parrochia , seu in cunctis episcopiis qui in sufragio ipsius positi sunt , gravissima quaedam contra jura canonum atque instituta legum increverit consuetudo , adeo ut comites atque judices , seu ministri illorum , secerdotes Domini , sive reliquos ecclesiae ministros ad placitum ducere , & fidejussores tollere , atque eos more laicorum distringere praesumant. Deprecatus est itaque isdem venerandus vir Arnustus tam pro se quam & pro reliquis coepiscopis & confratribus suis , nostram regiam celsitudinem , ut nostro regali imperio ab illorum ecclesiis hoc resecaretur vitium , & tam nefanda praesumptio atque inlicita amputaretur consuetudo. Nos vero priscorum regum scilicet parentum nostrorum morem sequantes , qui semper in divinis cultibus extitere devoti & errata quaeque in sancta ecclesia piissima sollicitudine corrigere satagerunt , quia preces jam fati antestitis dignas esse perspeximus , has praeceptionis nostrae fieri litteras decrevimus per quas decernimus atque nostra regali auctoritate jubemus praecipientes , ut nemo comitum aut judicum vel quislibet publicis negotiis administrantibus in cuncta Narbonensi diocesi , seu & in omnium episcoporum sibi suffraganeorum ecclesiis , aliquem sacerdotum aut levitarum , seu reliquorum ecclesiae Dei ministrorum violenter sibi subjicere , aut fideijussores tollere , vel in placitum laicorum distringere , ullatenus praesumat ; & neque de proprietatibus aut reliquis possessionibus illorum aliquam exactionem aut inlicitam redibitionem ullo unquam tempore exigere audeat. Si aliquae vero querimoniae adversus illos exortae fuerint , in praesentiam suorum episcoporum veniant , & ibi de his vanonice atque legaliter judicentur ; quia juxta sanctiones legum , indignum est ut homines judicent Deos. Si quis autem contra hanc nostram praeceptionis auctoritatem ductus , maligna cupiditate aliquid agere tentaverit , & hoc quod pie a nobis pro divino amore in ejus ecclesiis indultum est violare conatus fuerit , sentiat se nostram incurrere offensionem , & insuper bannum nostrum persolvere cogatur. Liceat namque ipsis episcopis suisque successoribus , cum sacerdotibus & reliquis ordinibus ecclesiarum sub nostra regali tuitione & mundeburdo , ansque alicujus inquietudine vivere , & nostro fideliter parere imperio , ut pro salute nostra ac totius regni nostri statu , eos jugiter Domini clementiam exorare delectet. Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas a fidelibus sanctae Dei ecclesiae per omnia tempora inviolabiliter conservetur , veriusque credatur , manu propria subter eam firmavimus , & annuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit. (Locus sigilli) Datum VIII. idus jun. , indictione II. , anno VII. rege Karolo & in successione Odonis II. pleniter regnante serenissimo. Actum apud Hturnum vilam. In Dei nomine feliciter. Amen. Traducció : - Versions : - Web : - Comentaris : - |