Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Carles el Simple a precs del comte Geroldus dóna immunitat al seu monestir d'Aureliacus al pagus Alvernico.

Resum : Carles el Simple a precs del comte Geroldus dóna immunitat al seu monestir d'Aureliacus al pagus Alvernico així com els bens donats per l'abat Adelgarius. L'església de Sancti Petri en Excitense , Glinico, l'església de Sancti Quirici que paga 5 sous anuals a Sancti Petri Pictavensis , a més d'Angrino i Condadense. La immunitat reial abasta tan als abats i monjos com al propi Geroldus i la seva germana.

Dates : 899|904-VI-2

Lloc : Alvèrnia - Tours

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (8) -

  1. Carles, rei
    1. Karolus divina propitiante clementia rex
    2. Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.
    3. regnante Karolo serenissimo rege.
  2. Geroldus, comte
    1. dilectus comes Geroldus
    2. fundator ejusdem loci Giroldus tenent
    3. nisi ipsius Giroldi & sororis suae
  3. Pere, sant, bíblic
    1. in honore apostolorum principis Petri & beati Clementis fundatum
  4. Clementis, beat
    1. in honore apostolorum principis Petri & beati Clementis fundatum
  5. Adelgarius, abat
    1. ubi praeest abbas Adelgarius una cum norma monachorum
  6. Germana de Geroldus,
    1. nisi ipsius Giroldi & sororis suae
  7. Heriveus, notari
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit.
  8. Folconis, arquebisbe
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit.

Topònims : (12) -

  1. Alvèrnia, pagus
    1. ut suum monasterium , quod est in pago Alvernico situm , cognomine Aureliacus

  1. Aureliacus, monestir
    1. ut suum monasterium , quod est in pago Alvernico situm , cognomine Aureliacus
  1. Excitense, genèric
    1. in Excitense & Glinico & Tirtiniaco

  1. Sancti Petri, església
    1. hoc est ecclesia Sancti Petri in Excitense
  1. Glinico, genèric
    1. in Excitense & Glinico & Tirtiniaco
  2. Tirtiniaco, genèric
    1. in Excitense & Glinico & Tirtiniaco

  1. Sancti Cirici, església
    1. cum ecclesia Sancti Cirici , cum mansis & servis , de qua ipsi monachi potestati Sancti Petri Pictavensis persolvant V. solidos annis singulis
  1. Pictavensis, genèric
    1. potestati Sancti Petri Pictavensis persolvant V. solidos annis singulis

  1. Sancti Petri, genèric
    1. potestati Sancti Petri Pictavensis persolvant V. solidos annis singulis
  1. Angrino, genèric
    1. & in Angrino , in Condadense
  2. Condadense, genèric
    1. & in Angrino , in Condadense
  3. Tours, genèric
    1. Actum apud Hturnum. In Dei nomine feliciter. Amen.

Datació : -

Datum IIII. nonas junii. , indictione II. , anno VIIº. regnante Karolo serenissimo rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7
Indicció : 2
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : V-29

Text : -

(Chrismon) In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Karolus divina propitiante clementia rex. Si erga loca sanctorum divinis cultibus mancipata beneficia oportuna largimur , premium nobis apud Dominum aeterne remunerationis non diffidimus rependi. Idcirco notum esse volumus sanctae Dei ecclesiae fidelibus & nostris , tam praesentibus quam & futuris , quia quidam illuster vir ac dilectus comes Geroldus praesentiae nostrae sublimitatis suos dirigens legatos atque monachos , humillimis precibus per eos nostram deprecatus est celsitudinem ut suum monasterium , quod est in pago Alvernico situm , cognomine Aureliacus , in honore apostolorum principis Petri & beati Clementis fundatum , ubi praeest abbas Adelgarius una cum norma monachorum ibidem Deo famulantium , & res eidem monaterio quas iidem abbas & monachi & ipse rector & fundator ejusdem loci Giroldus tenent , hoc est ecclesia Sancti Petri in Excitense & Glinico & Tirtiniaco cum ecclesia Sancti Cirici , cum mansis & servis , de qua ipsi monachi potestati Sancti Petri Pictavensis persolvant V. solidos annis singulis , & in Angrino , in Condadense , & vineas per loca a Deo timentibus ibidem traditas , sive mansa vel omnia ad jam dictum locum pertinentia , tam in rebus quam in mancipiis sub sub immunitatis nostrae tuitione suscipere dignaremur. Cujus petitionem rectam esse cognoscentes , animaeque nostrae salutem nihilominus perpendentes , libenter ei assensum praebuimus & hanc nostram auctoritatem erga praedictum monasterium vel rectores illius sub plenissima immunitatis nostrae defensione fieri decrevimus , per quam praecepimus atque jubemus ut ipse abbas & monachi ibidem degentes sine ullius judicis potestate , nisi ipsius Giroldi & sororis suae , sub nostro mundeburdo securi permaneant , & nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias , aut loca vel agros , seu reliquias possessiones praefati coenobii quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste & legaliter possidet , vel quas deinceps in jure ipsius sancti loci divina pietas augeri voluerit , ad causas audiendas vel freda exogenda , aut mansionaticos vel paratas faciendas , aut fidejussores tollendos , seu homines ipsius monasterii , tam ingenous quam alios , super terram ipsius commanentes distrigendos , nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requiriendas , nostris futurisque temporibus ingredi audeat , vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat , sed liceat praefato abbati ejusque successoribus ac monachis res saepe dicti monasterii sub nostrae immunitatis tuitione quieto ordine possidere , quatinus ipsis servis Dei ibidem Domino famulantibus pro nobis ac regni nostri statu omnipotentis Dei misericordiam jugis precibus exorare delectet. Ut autem hujus immunitatis atque confirmationis nostrae auctoritas majorem in Dei nomine obtineat vigorem , manu propria subter firmavimus & anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.

Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit & subscripsit. [...]elmus comes ambaciavit.

Datum IIII. nonas junii. , indictione II. , anno VIIº. regnante Karolo serenissimo rege. Actum apud Hturnum. In Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

La referència dels Gallia Christiana ho data segons IV nonas Julii , és a dir del VII-4

Creat 2010-07-12. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05