Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Carles el Simple renova els drets a l'església de Girona a precs del seu bisbe Servus Dei.

Resum : Carles el Simple , a precs del seu bisbe Servus Dei renova els drets a l'església de Girona tal com féren el seu avi Carles i el seu pare Lluís. Terres i drets als comtats de Girona, Besalú, Empúries i Peralada. A Besalú les viles de Oliano , Cacaviano i Vellose. A Girona la cel·la de Sancti Climentis. Petra Alta , la vila de Parietes Rufini , Castell Fractum, les viles de Molleti i Fontedictus , la vall d'Arace , la vila de Quarciano i el vilar de Taia del prevere Adalardus. A Girona , la vila D'Elzeda, dóna les terres entre Iohannetum , Arbuciae , el camí que va a Ripamfractam i el rierol de Vallis Urcea, també Sancta Columbam i Villa Rabiescam , amb les terres que els bisbes Gotmar i Theotari i el prevere Castellanus aportaren. Al comtat de Besalú, les cel·les de Sancti Laurentii i Sanctt Martíni , i les viles de Crispianani , Miliarias , Baschara, Spedulias , Archa, Abdiramae, i els vilars de Terrutellas , Casssaniolas i Amiron. Al comtat de Peralada, les esglésies de Sancti Petri , Sancti Iohannis, i Sancti Fructuosi, amb Pineta i la vila de Farus. A més, renova la immunitat a la església gironina , li incrementa els seus drets fiscals.

Dates : 899-V-29

Lloc : Gòtia - Tours

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (12) -

  1. Carles, rei
    1. Karolus divina propitiante clementia Rex
    2. Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.
  2. Servus Dei, bisbe de Girona
    1. vir sanctae Gerundensis Ecclesiae Servus-dei Episcopus
  3. Carles, avi
    1. avus noster Karolus & genitor noster bonae piaque memoriae Ludovicus
  4. Lluís, pare
    1. avus noster Karolus & genitor noster bonae piaque memoriae Ludovicus
  5. Theutarius, bisbe (Girona)
    1. villares quae sunt in valle Arace , quem adquisivit Theutarius Episcopus
  6. Gotmar, bisbe (Girona)
    1. illum plantaditium Gondemari Episcopi
  7. Castellanus, prevere
    1. vinetas ac terras quas Castellanus Presbyter & parentes sui & alii homines traxerunt de eremo
  8. Adalardus, prevere
    1. villarem Taia cum aliis villaribus ubi Adalardus Presbyter manet cum terminis suis
  9. Spani, gentilici
    1. tam Spani quam ceteri
  10. Heriveus, notari
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.
  11. Folconis, arquebisbe
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.
  12. Odó,
    1. anno VIIº. regnante Carolo serenissimo Rege , & in successione Odonis secundi.

Topònims : (46) -

  1. Girona, bisbat , església
    1. vir sanctae Gerundensis Ecclesiae Servus-Dei Episcopus
    2. sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae Ecclesiae cum omnibus sibi pertinentibus sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere & inde fideliter deservire
  2. Girona, seu
    1. ipsam Ecclesiam & sedem Gerundensem
  3. Empuries, pagus
    1. in pago Empuritano

  1. Olianus, vila
    1. villam quae vocatur Olianus
  2. Cacaviano, vila
    1. villam quea dicitur Cacaviano
  3. Vellose, vila i castell
    1. villam Vellose cum castellare sup
  1. Girona, pagus
    1. & in pago Gerundense

  1. Sancti Climentis, cel·la
    1. cellam Sancti Clementis cum Petra Alta , cum vineis & sylvis & omnibus terminis suis atque arciis suis
  2. Petra Alta, genèric
    1. cellam Sancti Clementis cum Petra Alta , cum vineis & sylvis & omnibus terminis suis atque arciis suis
  3. Parietes Ruphini, vila
    1. villam quoque Parietes Ruphini
  4. Castellum Fractum, genèric
    1. atque Castellum Fractum
  5. Molleti, vila
    1. medietatem de villa Molleti
  6. Fontedictus, vila
    1. villam Fontedictus
  7. Arace, vall
    1. villares quae sunt in valle Arace , quem adquisivit Theutarius Episcopus
  8. Quarciano, vila
    1. villam Quarciano cum suis villaribus
  9. Taia, vilar
    1. villarem Taia cum aliis villaribus ubi Adalardus Presbyter manet cum terminis suis
  1. Sancti Felicis, generic
    1. ad supradictam sedem Sanctae Mariae vel Sancti Felicis martyris Christy
    2. praefatae Ecclesiae Sanctae Mariae atque Sancti Felicis martyris Christi
  2. Sanctae Mariae, seu
    1. ad supradictam sedem Sanctae Mariae vel Sancti Felicis martyris Christy
    2. praefatae Ecclesiae Sanctae Mariae atque Sancti Felicis martyris Christi
  3. Girona, comtat
    1. in supraddicto comitatu Gerundense

  1. Elzeda, vila
    1. villam quae vocatur Elzeda cum omnibus adjacentiis suis
  2. Ripamfractam, camí a
    1. semitam quae pergit usque ad Ripamfractam
  3. Arbuciae, terme
    1. de meridie a cruce usque ad confines Arbuciae
  4. Iohannetum, genèric
    1. de parte occidentis usque ad Iohannetum
  5. Vallis Urcea, rivolum
    1. de septentrione per rivolum qui vocatur Vallis Urcea
  6. Sanctam Columbam, genèric
    1. pervenit ad Sanctam Columbam
  7. Villam Rabiescam, vila
    1. villam in jamdicto comitatu quam vocant Villam Rabiescam cum terminis suis
  1. Besalú, comtat
    1. & in comitatu Bisuldunense

  1. Sancti Laurentii, cel·la
    1. cellam Sancti Laurentii cum terris & vineis
  2. Sancti Martini, cel·la
    1. & cellam Sancti Martini cum terris & vineis
  3. Crispianani, vila
    1. villam etiam Crispianani & Miliarias
  4. Miliarias, vila
    1. villam etiam Crispianani & Miliarias
  5. Baschara, vila
    1. & villam Baschara cum suis villaribus
  6. Archas, genèric
    1. necnon & Archas
  7. Spedulias, vila
    1. & de villare quod dicitur Spedulias
  8. Abdiramae, genèric
    1. aliud villare quod nominant Abdiramae
  9. Terrutellas, vilar
    1. cum aliis diversis villaribus quae appellarunt Terrutellas & Cassaniolas ac villare Amiron
  10. Cassaniolas, vilar
    1. cum aliis diversis villaribus quae appellarunt Terrutellas & Cassaniolas ac villare Amiron
  11. Amiron, vilar
    1. cum aliis diversis villaribus quae appellarunt Terrutellas & Cassaniolas ac villare Amiron
  1. Petralarense, comtat
    1. in comitatu Petralarense

  1. Sancti Petri, església
    1. Ecclesiam Sancti Petri
  2. Sancti Iohannis, església
    1. Ecclesiam Sancti Iohannis cum terris
  3. Sancti Fructuosi, església
    1. Ecclesiam Sancti Fructuosi cum terris & vineis
  4. Pineta, genèric
    1. Pineta cum terris & vineis
  5. Farus, vila
    1. villam quae dicitur Farus
  1. Empuries, comtat
    1. in supradictis comitatibus , id est , Gerundense , Bisuldunense , Petralatense , atque Impuritanense
  2. Tours, genèric
    1. Actum apud Turnum. In Dei nomine feliciter. Amen.

Datació : -

Datum IIII. kalendas Iunii , Indictione II. , anno VIIº. regnante Carolo serenissimo Rege , & in successione Odonis secundi.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 7 p. Odó 2
Indicció : 2
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : V-29

Text : -

In nomine sanctae & individuae trinitatis. Karolus divina propitiante clementia Rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in eisdem locis famulantium beneficia opportuna largimur , praemium nobis apud Deum atternae remunerationis rependi non dissidimus. Idcirco noverit sagacitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam & futurorum quia venerabilis vir sanctae Gerundensis Ecclesiae Servus-dei Episcopus adiit serenitatem nostram humiliter petens quatenus ipsam Ecclesiam & sedem Gerundensem sub immunitatis nostrae tuitionem susciperemus quemadmodum antecessores nostri , piissimus scilicet avus noster Karolus & genitor noster bonae piaque memoriae Ludovicus , fecisse noscuntur. Cujus precibus libenter adquiescentes praecipiendo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in Ecclesias aut loca vel agros seu reliquias possessiones quas moderno tempore in quibusliber pagis vel territoriis infra ditionem regni nostri juste & legaliter memorata tenet atque possidet Ecclesia , vel ea quae deinceps a catholicis viris divina pietas in jure ipsius Ecclesiae voluerit augeri , ad causas audiendas , aur freda vel tributa exigenda , aut mansiones vel paratas faciendas , aut fidelussores tollendos , aut homines ipsius Episcopi vel Ecclesiae tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes juste distrigendos , nec ullas redibitione aut illicitas occasiones requiriendas , nostris videlicet vel futuris temporibus ingredi audeat , seu etiam ea quae superius memorata sunt penitus exigere praesumat ; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae Ecclesiae cum omnibus sibi pertinentibus sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere & inde fideliter deservire. Reconfirmamus etiam eidem venerabili Episcopo suaeque Ecclesiae per hoc nostrae auctoritatis praceptum villam quae vocatur Olianus & villam quea dicitur Cacaviano & villam Vellose cum castellare suo in comitatu Empuritanense , & in Gerundense cellam Sancti Clementis cum Petra Alta , cum vineis & sylvis & omnibus terminis suis atque arciis suis , villam quoque Parietes Ruphini atque Castellum Fractum & medietatem de villa Molleti & villam Fontedictus & villares quae sunt in valle Arace , quem adquisivit Theutarius Episcopus , in Ecclesiis , in terris , in vineis , in pratis , in sylvis seu molendinis , & villam Quarciano cum suis villaribus , & illum plantaditium Gondemari Episcopi , & vinetas ac terras quas Castellanus Presbyter & parentes sui & alii homines traxerunt de eremo , & villarem Taia cum aliis villaribus ubi Adalardus Presbyter manet cum terminis suis. Largitur etiam nostra clementia ad supradictam sedem Sanctae Mariae vel Sancti Felicis martyris Christy pro remedio animae nostrae parentumque nostrorum in supraddicto comitatu Gerundense villam quae vocatur Elzeda cum omnibus adjacentiis suis , hoc est , ab oriente èr semitam quae pergit usque ad Ripamfractam , de meridie a cruce usque ad confines Arbuciae , de parte occidentis usque ad Iohannetum , & de septentrione per rivolum qui vocatur Vallis Urcea , & pervenit ad Sanctam Columbam usque ad aliam ripam alvei , & aliam villam in jamdicto comitatu quam vocant Villam Rabiescam cum terminis suis , & in comitatu Bisuldunense cellam Sancti Laurentii cum terris & vineis , & cellam Sancti Martini cum terris & vineis , villam etiam Crispianani & Miliarias , & villam Baschara cum suis villaribus , necnon & Archas , & de villare quod dicitur Spedulias , & aliud villare quod nominant Abdiramae , pariter cum aliis diversis villaribus quae appellarunt Terrutellas & Cassaniolas ac villare Amiron , & in comitatu Petralarense Ecclesiam Sancti Petri & Ecclesiam Sancti Iohannis cum terris & Ecclesiam Sancti Fructuosi cum terris & vineis & Pineta cum terris & vineis , villam quae dicitur Farus. Concedimus etiam munificentiae nostrae largitate praefatae Ecclesiae Sanctae Mariae atque Sancti Felicis martyris Christi pro amore Dei nostrorumque facinorum remissione in supradictis comitatibus , id est , Gerundense , Bisuldunense , Petralatense , atque Impuritanense , omnem medietatem de pascuariis & teloneis mercatorum terrae marisque ceterisque mercatis omnibus. Ipsi vero homines qui in supradictis villis habitant vel habitaturi sunt tale obsequium vel tale servitium supradicto Episcopo vel suis successoribus faciant & serviant quale Comitibus facere consueverunt tam Spani quam ceteri , & nullum aliquod censum vel servitium ullo unquam tempore ingerere quis praesumat. Volumus autem ut liceat memorato Episcopo suisque successoribus res supradictae Ecclesiae & a nobis eis collatas seu condonatas & alias quascunque sibi pertinentes quieto ordine possidere & nostro imperio fideliter parere , & pro nobis ac totius regni nostri statu Domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec auctoritas donationis atque confirmationis nostrae per succedentia tempora inviolabilem obtineat firmitatem , manu nostra subter eam firmavimus & anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.

Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.

Datum IIII. kalendas Iunii , Indictione II. , anno VIIº. regnante Carolo serenissimo Rege , & in successione Odonis secundi.

Actum apud Turnum. In Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Gran part del text, copiat de un precepte de Carles el Gros del 886-XI-1, basat en un precepte perdut de Lluís el Tartamut. (Recueil des actes de Charles III le Simple : roi de France D. 19)

Parts del text similars a: D00001(Gòtia - Attigny) - Precepte donat per Lluís a instàncies del bisbe Wimer per la Seu de Girona revalidant els bens donats prèviament per Carlemany i posant-els sota la seva protecció i inmunitat. 834-XII-2 Precepte de Lluís el Pietós per la Seu de Girona

Creat 2010-07-11. Darrera modificació de la pàgina el 19 de August del 2019 a les 17h19