Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Livila ven al prevere Sidilane una heretat en el suburbi d'Elna.

Resum : Livila li ven al prevere Sidilane per 5 sous, una heretat a la vila de Securiniano , altrament dita Palatio Rodegario , en el suburbi d'Elna.

Dates : 899-IV-27

Lloc : Rosselló

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (8) -

  1. Livila, venedor
    1. Ego Livila venditor tibi Sidilane , presbitero emtore
    2. Sig+num Livila , qui hanc venditionem feci & firmare rogavi.
  2. Sidilane, prevere
    1. Ego Livila venditor tibi Sidilane , presbitero emtore
  3. Carles, rei
    1. regnante Karulo rege.
  4. Tosindus,
    1. Sig+num Tosindus.
  5. Debertus,
    1. Sig+num Debertus.
  6. Domenicus,
    1. Sig+num Domenicus.
  7. Fraubertus,
    1. Sig+num Fraubertus.
  8. Malangeicus, escrivà
    1. Malangeicus , qui hanc venditionem scripsi & subscripsi

Topònims : (3) -

  1. Elna, suburbi
    1. in suburbio Elenense

  1. Securiniano, vila
    1. infra fines de villa que nuncupant Securiniano , & aliut nomen vocant Palatio Rodegario
  2. Palatio Rodegario, vila
    1. infra fines de villa que nuncupant Securiniano , & aliut nomen vocant Palatio Rodegario

Datació : -

Facta scriptura venditionis V kalendas madii , anno II regnante Karulo rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 2
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : IV-27

Text : -

In nomine Domini. Ego Livila venditor tibi Sidilane , presbitero emtore. Constat me tibi vendere debere sicuti & per hanc scriptura venditionis mee vendo tibi in suburbio Elenense , infra fines de villa que nuncupant Securiniano , & aliut nomen vocant Palatio Rodegario , omnem portionem meam qui mihi advenit ex parentorum meorum in domibus , in curtis , in exiis & in regressiis , in ortis , in pomiferis , in ficulneis , in vineis , in terris , in pascuis , in silvis , in aquis , in vieductibus & reductibus , in omnia quiquid nominari potest. Quantum porcio mihi expectat in sepedicta villa , sic vendo tibi ad integre. Et accepi ego venditor de te emtore precium quod inter nos bone pacis placuit & convenit in aderato & definito precium solidos V , quod tu emtor mihi dedisti & ego venditor manibus meis recepi ; & nichil de ipso precio aput te emptore non remansit est manifestum. Quae vero predicta portionem meam , sicut sepedictum est , de meo iure in tuo trado potestate abendi , vendendi seu eam faciendi quod volueris in Dei nomine abeas potestatem , omnique tempore , secure quod fieri minime credo esse venturum. Quod si ego venditor aut aliquis de eredibus meis vel quislibet homo ex adverso veniens suposita persona qui contra hanc venditionem venerit pro inrumpendum aut iamdictus venero inferam vel inferant tibi aut partique tuae hec omnia superius scriptum quantum ad eo tempore inmelioratum fuerit , in duplo tibi perpetuum abitura. Et inantea ista venditio inrumpi non permittatur , sed plenam in omnibus habeat firmitatem.

Facta scriptura venditionis V kalendas madii , anno II regnante Karulo rege.

Sig+num Livila , qui hanc venditionem feci & firmare rogavi. Sig+num Tosindus. Sig+num Debertus. Sig+num Domenicus. Sig+num Fraubertus.

Malangeicus , qui hanc venditionem scripsi & subscripsi die & anno quod supra.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2010-07-08. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05