Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Alterat? Precepte de Carles (III el Simple) per el fidel Theodosi en el Regne de la Gòtia o Septimània.

Resum : Alterat? Estant a la vila de Vienne , el rei Carles , a precs del fidel Robert , atorga la propietat de bens fiscals al fidel Theodosi. Terres a dues viles del pagus de Minerva, en el comtat de Narbona, terres de tres viles del pagus d'Elna en el comtat del Rosselló, i terres vàries viles al comtat de Besalú. Allibera així mateix tota compra de Theodosi en el regne de Gòtia o Septimània , de tot servei , li dona inmunitat , estén als seus successors els drets de propietat sobre les seves aprisions , i ordena als habitants hispans i d'altres de rendir-li els mateixos serveis que als comtes.

Dates : 898|903|904-V|VI-23|24|25

Lloc : Gòtia - Vienne

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (7) -

  1. Carles, rei
    1. Karolus divina propitiante clementia rex
    2. Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.
    3. regnante Karolo serenissimo rege , & in successione Odonis VI
  2. Robert, fidel
    1. per deprecationem Roberti , fidelis nostri
  3. Theodosi, fidel
    1. quendam fidelem nostrum Theodosium
    2. tale servitium supradicto Theodosio vel heredibus suis
    3. jamdicto fideli nostro Theodosio
    4. quas praesenti tempore ipse Theodosius possidere
    5. jamdicto Theodosio
  4. Spani, gentilici
    1. am Spani quan ceteri.
  5. Heriveus, notari reial
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.
  6. Folconis, arquebisbe de Reims (882-900)
    1. Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.
  7. Odó, rei
    1. regnante Karolo serenissimo rege , & in successione Odonis VI

Topònims : (31) -

  1. Narbona, comtat
    1. res in comitatu Narbonensi

  1. Minervensi, pagus
    1. in pago Minervensi

  1. Honeriaco, vila
    1. in villa Honeriaco vel in Vibrano
  2. Vibrano, vila
    1. in villa Honeriaco vel in Vibrano
  1. Rosselló, comtat
    1. in comitatu Rusilionense , in pago Helenense , villa quae vocatur Pullestros

  1. Helenense, pagus
    1. in pago Helenense

  1. Pullestros, vila
    1. villa quae vocatur Pullestros
  2. Insula, vila
    1. & in alio loco , in villa Insula , cum Lotas & Laurigano
  3. Lotas, vila
    1. & in alio loco , in villa Insula , cum Lotas & Laurigano
  4. Laurigano, vila
    1. & in alio loco , in villa Insula , cum Lotas & Laurigano
  1. Besalú, comtat
    1. & in comitatu Bisuldunensi , super Fluviano
    2. in serra quae dividit inter Girundense & Bisuldunense

  1. Fluviano, genèric
    1. & in comitatu Bisuldunensi , super Fluviano
  2. Golorescum, vilar
    1. villare Golorescum , Cameto & Campo Longo , & Tapiolas , & in villa Monte Acuto
  3. Cameto, vilar
    1. villare Golorescum , Cameto & Campo Longo , & Tapiolas , & in villa Monte Acuto
  4. Campo Longo, vilar
    1. villare Golorescum , Cameto & Campo Longo , & Tapiolas , & in villa Monte Acuto
  5. Monte Acuto, vila
    1. villare Golorescum , Cameto & Campo Longo , & Tapiolas , & in villa Monte Acuto
  6. Basse, vall
    1. & in valle Basse villam quae dicitur Sancti Stephani cum valle Jonathes , cum villis & villaribus quae ibidem sunt

  1. Sancti Stephani, vila
    1. & in valle Basse villam quae dicitur Sancti Stephani cum valle Jonathes , cum villis & villaribus quae ibidem sunt
  2. Jonathes, vall
    1. & in valle Basse villam quae dicitur Sancti Stephani cum valle Jonathes , cum villis & villaribus quae ibidem sunt
  3. Jonathes, coll
    1. usque ad collum Jonathes
  1. Girona, comtat
    1. in serra quae dividit inter Girundense & Bisuldunense
  2. Osona, comtat
    1. in fines de comitatu Ausonensi
  3. Gorni, castell
    1. de parte circi in castrum Gorni
  4. Villarem Veterem, vila
    1. usque ad Villarem Veterem
  5. Pausata Tepidi, genèric
    1. usque ad Pausata Tepidi & pergit usque ad Paratella
  6. Paratella, genèric
    1. usque ad Pausata Tepidi & pergit usque ad Paratella
  7. Elceriolas, serra
    1. ad serram Elceriolas
  8. Pinetae, fines
    1. & usque ad fines Pinetae
  9. Gòtia, regne
    1. in toto regno nostro Goticae vel Septimaniae
  10. Septimània, regne
    1. in toto regno nostro Goticae vel Septimaniae
  11. Viennam, vila
    1. Actum apud Viennam villam.

Datació : -

Data [VIII.|IX.] kal. [julii|junii] , indictione VII. anno V. regnante Karolo serenissimo rege , & in successione Odonis VI
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 5 post Odó 6
Indicció : 7
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : V|VI-23|24|25

Text : -

In nomine sanctae & indivicuae Trinitatis , Karolus divina propitiante clementia rex. Regalis celsitudinis mos est fideles suos donis multiplicibus honorare sublimesque efficere. Noverit igitur omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque tam aesentium quam & futurorum , insdustria quoniam placuit serenitati nostrae per deprecationem Roberti , fidelis nostri , quendam fidelem nostrum Theodosium de quibusdam rebus nostrae proprietatis honorare. Sunt autem eaedem res in comitatu Narbonensi , in pago Minervensi in villa Honeriaco vel in Vibrano : infra hos fines & terminos quicquid ad nostrum pertinere videtur fiscum ; & in alio loco , in comitatu Rusilionense , in pago Helenense , villa quae vocatur Pullestros cum ipso fisco qui ibidem est nunc , cum tertio , cum raste & cametello , omnia quaeque ad nostrum fiscum pertinere videntur ; & in alio loco , in villa Insula , cum Lotas & Laurigano , omnia quicquid ibi ad nostrum fiscum pertinere videntur ; & in comitatu Bisuldunensi , super Fluviano , villare Golorescum , Cameto & Campo Longo , & Tapiolas , & in villa Monte Acuto , & in valle Basse villam quae dicitur Sancti Stephani cum valle Jonathes , cum villis & villaribus quae ibidem sunt : & affrontat ipsa vallis de parte orientis in serra quae dividit inter Girundense & Bisuldunense , de meridie affrontat in fines de comitatu Ausonensi usque ad collum Jonathes , de parte circi in castrum Gorni , de istis vero partibus sicuti aqua vergit & pergit usque ad Villarem Veterem pergitque per arenas usque ad Pausata Tepidi & pergit usque ad Paratella & inde vadit ad monte meridiano & usque ad serram Elceriolas & usque ad fines Pinetae. Concedimus etiam sibi in toto regno nostro Goticae vel Septimaniae , ubicunque emere voluerit licentiam absque ullo servitio. Ipsi vero homines qui in supradictis villis habitant vel habitaturi sunt tale obsequium vel tale servitium supradicto Theodosio vel heredibus suis faciant vel serviant quale comitibus facere consueverunt , tam Spani quan ceteri. Has itaque res concedimus jamdicto fideli nostro Theodosio cum terminis & omnibus adjacentiis & de nostro jure in jus & proprietatem ipsius transtulimus & solemni more delegamus. Unde hoc nostrae altitudinis praeceptum fieri volumus & eidem dari jussimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in praedictas res aut loca ibidem pertinentia , in quibuscunque consistant locis , ad causas judiciario more audiendas vel freda seu mansiones aut parefredos sive paratas exidendas vel fidejussores tollendos aut homines ipsius distringendos aut teloneum neque pascuaticum seu aliquas redhibitiones aut illicitas occasiones requiriendas ullo unquam tempore engredi audeat nec ea quae supra memorata sunt exigere praesumat , sed cum omnibus saepe memoratis rebus , in quibuscunque consitant locis , tam ex aprisione quam ex heremo habet tractas vel deinceps excolere potuerit , cum aliis quibuscunque possessionibus quas praesenti tempore ipse Theodosius possidere videtur , liceat jamdicto Theodosio suisque posteris quiete tenere vel possidere vel quicquid exinde facere voluerit liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem sicut ex aliis suae proprietatis , nemique inquietante , per nostrum consunsum ac jussionem. Et ut hoc praeceptum per omnia tempora majorem , in Dei nomine , obtineta firmitatis vigorem , manu propria eum subter firmavimus & anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Karoli (Monogramma) gloriosissimi regis.

Heriveus notarius ad vicem Folconis archiepiscopi recognovit.

Data [VIII.|IX.] kal. [julii|junii] , indictione VII. anno V. regnante Karolo serenissimo rege , & in successione Odonis VI. Actum apud Viennam villam. In Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

(Recueil des actes de Charles III le Simple : roi de France pg. 21 n.1) Els errors en la datació, fan creure que el text fou probablement emès l'1 de novembre de 898 a Vienne juntament amb altres preceptes per la Gòtia o Septimània, però no entregat i datat (amb errors) fins el 23 de juny del 904.

Creat 2010-06-24. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05