Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : El comte Radulf i Ridlindis donen la vila de Peciliano a La Grassa.

Resum : El comte Radulf i la seva dona Ridlindis donen la vila de Peciliano i el vilar de Fontes a La Grassa.

Dates : 898|903-V

Lloc : Rosselló?

Autor :

Original :

Bibliografia : -

Antropònims : (15) -

  1. Radulf, comte
    1. Radulfo comiti & uxori sue Ralindes
    2. Signum Radulphus comiti. Signum Radlendes qui hanc cartam donationem vel traditionem fecimus & testes firmare rogavimus.
  2. Ralindis,
    1. Radulfo comiti & uxori sue Ralindes
    2. Signum Radulphus comiti. Signum Radlendes qui hanc cartam donationem vel traditionem fecimus & testes firmare rogavimus.
  3. Durando, abat
    1. a venerando abba Durando
    2. ut tam presens Durandes abba
    3. ad Durando abba
  4. Fredarius, diaca , escrivà
    1. Fredarius diachonus qui hanc cartam donatione scripsit
  5. Oliba, fill
    1. ad filium meum Olibane
  6. Bera,
    1. Bera SS.
  7. Siguinus,
    1. SR. Siguinus.
  8. Undela, prevere
    1. Undela presbiter.
  9. Unias,
    1. Unias SSS.
  10. Wilafredus,
    1. Uuilafredus SSS.
  11. Salamon,
    1. SS. Salamon.
  12. Ansebado,
    1. Ansebado SSS.
  13. Heles,
    1. SS Heles
  14. Leopardus,
    1. Leopardus signum.
  15. Carles, rei
    1. anno sexto regnante Carolo rege.

Topònims : (12) -

  1. Peciliano, vila
    1. villa que vocatur Peciliano cum terminis & limitibus & adfrontationes earum cum ipso villariunculo que vocant Fonte Tentenata cum terminis & limitibus suis & adfrontationes earum
    2. & cum suos regos de Pessiliano
    3. ipsa aqua in villa Pessiliano vel in suo termino
  2. Fonte Tentenata, villariunco
    1. villa que vocatur Peciliano cum terminis & limitibus & adfrontationes earum cum ipso villariunculo que vocant Fonte Tentenata cum terminis & limitibus suis & adfrontationes earum
  3. La Grassa, monestir
    1. castro monasterii vel ad cenobii Sancte Marie que vocant Crassa
    2. in potestate Sancta Maria vel ad eius congragatione
    3. ad domum Sancta Maria que vocant Crassa
  4. Carcassona, pagus
    1. Et est ipse monasterius constructus in ter duos pacos Karkassense & Narbonense juxta fluvium Urbione
  5. Narbona, pagus
    1. Et est ipse monasterius constructus in ter duos pacos Karkassense & Narbonense juxta fluvium Urbione
  6. Urbione, riu
    1. Et est ipse monasterius constructus in ter duos pacos Karkassense & Narbonense juxta fluvium Urbione
  7. Sant Sadurní, església
    1. ipsum alode supranominatum ad prefata casa Dei cum ipsas ecclesias qui ibidem sunt fundatas in honore Sancti Saturnini & Sancti Felicis
  8. Sant Feliu, església
    1. ipsum alode supranominatum ad prefata casa Dei cum ipsas ecclesias qui ibidem sunt fundatas in honore Sancti Saturnini & Sancti Felicis
    2. & in termino de villa Sancti Felicis ut tam presens Durandes abba & successores eorum ut potestatem ipsa aqua prendere cum suo caput aquis & cum suos regos de Pessiliano usque ad ipso castellare & mittere faciam ipsa aqua in villa Pessiliano vel in suo termino ubi voluerim
  9. Corneliano, terme
    1. ipso castellare in termino Corneliano & in termino de Millares & in termino de villa Sancti Felicis
  10. Millares, terme
    1. ipso castellare in termino Corneliano & in termino de Millares & in termino de villa Sancti Felicis
  11. Sant Feliu, vila
    1. ipso castellare in termino Corneliano & in termino de Millares & in termino de villa Sancti Felicis
  12. Rosselló, comtat
    1. Et est ipse alodes supra nominatus & cum ipso villariunculo in comitatu Rossilionensi

Datació : -

Facta carta donationis Madii anno sexto regnante Carolo rege.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 6
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : V

Text : -

Dum unus quisque in hoc seculo de res suas donare debet propter remedium anime sue ad diem judicii anter tribunal domini nostri Jesu Christi mereat invenire misericordiam. Nos igitur in Dei nomine Radulfo comiti & uxori sue Ralindes certum quidem manifestum est enim quia placuit animis nostris & placet nullus quoque gentis imperio nec suadentis ingenio sed propria expontanea hoc elegit nostra bona voluntas ut nos donare debemus alodem nostrum quod ita & facimus villa que vocatur Peciliano cum terminis & limitibus & adfrontationes earum cum ipso villariunculo que vocant Fonte Tentenata cum terminis & limitibus suis & adfrontationes earum sic donamus vel tradimus ad castro monasterii vel ad cenobii Sancte Marie que vocant Crassa. Et est ipse monasterius constructus in ter duos pacos Karkassense & Narbonense juxta fluvium Urbione & sic tradimus a venerando abba Durando & ad cuncta confregatione supradicto istius monasterii propter remedium animas nostras ut ipsa santa Dei genitrix merear intercedere pro nobis ad filium suum ut nos mereamur audire vocem Domini ad diem judicii : "Venite benedicti patris mei". Et est ipse alodes supra nominatus & cum ipso villariunculo in comitatu Rossilionensi donamus nos ipsum alode supranominatum ad prefata casa Dei cum ipsas ecclesias qui ibidem sunt fundatas in honore Sancti Saturnini & Sancti Felicis cum decimis & primissimis id est in casis , casalibus , curtis , curtalibus , ortis , ortalibus , reganeis & subreganeis , verdecariis , silvis ,garriciis , pratis , pascuis , molendinis , aquis , aquarumque decursus earum & ipsos caput aquis & ipsos regos qui discurrunt de ipso castellare in termino Corneliano & in termino de Millares & in termino de villa Sancti Felicis ut tam presens Durandes abba & successores eorum ut potestatem ipsa aqua prendere cum suo caput aquis & cum suos regos de Pessiliano usque ad ipso castellare & mittere faciam ipsa aqua in villa Pessiliano vel in suo termino ubi voluerim sine ulla dubitatione vel reservatione vie ductibus vel reeductibus vem exio & regresia earum & cum omne supèrpositum suum tam quisitum quam ad quirendum tam rusticum quam ad urbanum tam dircisum quam ad divisendum totum & ab intecrum sicut superius insertum est sic donamus nos ad dominum [...] ad Durando abba & ab congregatione illius monasterii tam presentes quam & futuros ut non pigent pronobis orare elemosina pauperum stipendia monachorum & luminaria consinanda sancta Dei ecclesie & advenit nobis ista omnia de ex comparatione. In ea vero ratione dum nos vixerimus teneamus & possideamus usum fructum habeamus , potestatem non habeam vindere nec commutari nec elienare nec nos neque filii neque nepoti meo neque parentes nec nullus homo pro nostra voce neque pro sua hereditate ad inquisitare presumat & dum nos vixerimus per singulos annos & dies omnes decimas que ad eius eclesias pertinem de supra nominatum alodem in potestate Sancta Maria vel ad eius congragatione , consistat. Et post obitum vero nostrum ipsum alodem supra nominatum remaneat ad filium meum Olibane excepto ipsas decimas in potestate Sancte Maria consistat. Dum tu viris teneat & possideas ; post tuum quoque dicessum remaneat ad domum Sancta Maria que vocant Crassa sic superius insertum est ut habeant potestatem tam presens abba quam & successores eius vindere commutare vel elienare & quiquid exinde facere vel iudicare voluerint in Dei nomine libera & firmissima habeam potestatem omnique tempore. De repetitione vero si quis donatores nos aut ulla subrogata persona qui contra hanc nostram cartam donationis vel traditionis venerit ad iarum pendum non valeat vindicare sed maneat componat vobis auri libras quinque & quo actus vobis adsoluat & insuper ipsum a lodem in duplo componere vobis faciat.

Facta carta donationis Madii anno sexto regnante Carolo rege.

Signum Radulphus comiti. Signum Radlendes qui hanc cartam donationem vel traditionem fecimus & testes firmare rogavimus.

Bera SS. SR. Siguinus. Undela presbiter. Signum Unias SSS. Uuilafredus SSS. SS. Salamon. SR. Sg+ Ansebado SSS. SS Heles. Leopardus signum.

+Fredarius diachonus qui hanc cartam donatione scripsit sub die & anno quod supra.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Relacionat amb (D00155)915|920-VI-24 (Cerdanya)
Ridlindis, relicta del comte Rodulphi, confirma a l'abat Soniarii de La Grassa, donació de la vila de Peciliano feta disset anys abans per ella i el seu marit a l'abat Durando.
. Dos documents aparentment datats per l'inici del regnat de Simple, encara en temnps d'Odo (per la menció a l'abat Durand)

.

Creat 2010-06-21. Darrera modificació de la pàgina el 25 de setembre del 2019 a les 12h49