Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Translació dels màrtirs Jordi i Aureli

Resum : Relat de la translació el 858 a terres franques dels cossos del màrtirs de Còrdova, Jordi, Aureli i Natàlia, feta per els monjos Usuard i Odilard del monestir de Saint Germain des Prés, i dels miracles realitzats durant el seu trajecte.

Dates : 858

Lloc : Al Andalus - Gal·lia

Autor : Aimó

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (73) -

  1. Carles, rei dels francs
    1. regni vero Caroli
    2. ea sub assignatione Regis Caroli proprio claudre sigillo
    3. quatinus fratris sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis
    4. Glorisus itaque Rex Karolus
  2. Lluís, emperador franc
    1. regni vero CAROLI , gloriosi Hludovici Imperatoris filii
  3. Jordi, sant, màrtir de Còrdova
    1. Sanctorum Martyrum corpora Georgii atque Aurelii
    2. maxime quos tenemus Georgium , atque Aurelium
    3. retectis Beatorum Reliquias Georgii Bethleemitae Monachi , atque Aurelii Cordubensis viri popularis
    4. quo Beatorum Martyrum corpora Gerorgii atque Aurelii
    5. Et quidem Beati Georgii corpus ex integro , Aurelii vero sine capite tollentes in Ecclesiae loco sub altari , quemadmodum significavimus , sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus , dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset , caput illius in eadem Ecclesia , ubi viri corpus , collatum est.
    6. in primo noctis sopore almi Georgii salutufera visitatione subiram
    7. Sanctorum Martyrum pignora , Georgii scilicet ac Aurelii
    8. Adjuro te per hos Sanctos Dei Martyres Georgium atque Aurelium
  4. Aureli, sant, màrtir de Còrdova
    1. Sanctorum Martyrum corpora Georgii atque Aurelii
    2. maxime quos tenemus Georgium , atque Aurelium
    3. retectis Beatorum Reliquias Georgii Bethleemitae Monachi , atque Aurelii Cordubensis viri popularis
    4. quo Beatorum Martyrum corpora Gerorgii atque Aurelii
    5. Et quidem Beati Georgii corpus ex integro , Aurelii vero sine capite tollentes in Ecclesiae loco sub altari , quemadmodum significavimus , sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus , dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset , caput illius in eadem Ecclesia , ubi viri corpus , collatum est.
    6. Unde accidit , quatinus tempore effossionis eorum Beati athleta Aurelii caput cum suo corpore minime inveniretur , ac sacrae Nathaliae corpus quo humatum fuerit , nesciretur.
    7. Sed ut impleretur in eis etiam post mortem , quia erunt duo in carne una , corpori Beati Aurelii caput Nathaliae suae conjugis subrogatum est , atque cum nimia admiratione quarentibus datum , quod deifice factum neminem qui audit , latere putamus.
    8. Sanctorum Martyrum pignora , Georgii scilicet ac Aurelii
    9. Adjuro te per hos Sanctos Dei Martyres Georgium atque Aurelium
  5. Germain, sant, beat
    1. ubi pretiosus Confessor Dei Sanctus Germanus Parisiorum Pontifex virtutum fulget honore
    2. Beatum Antistitem Germanum
    3. sacra Beatissimi Patroni nostri Germani Translationis festivitate
    4. niversis Omnipotenti Deo Sanctoque Germano & Martyribus virtutum
    5. voluit Beatus Germanus
  6. Unfrid, marquès de Gòtia, comte
    1. ad Hunfridum Marchionis Gotiae
    2. Cunque hoc ita praefixum jam dicto Comiti Humfrido ex ordine intimatum fuisset
    3. A quo etiam discedentes salutationes ad Hunfridum , epistolas vero ad Castellorum custodias perceperunt : quatinus absque impedimento vel discusione ulla munita suae potestatis loca transirent.
    4. ab Hunfrido gaudenter recepti , exponebant hoc , utique illi multum audire sitienti , quid in via contigisset ; quidve divinae largitatis munere impetratum esset : quibus compertis & ipse Comes cum admiratione gratias agens , jussis dari necessariis eos numeratos dimisir.
  7. Walfrid, bisbe d'Usès
    1. ubi ab Episcopo viro religioso nomine Walefrido
  8. Vicenç, sant , màrtir, beat
    1. Monasterium Sanctae Crucis Beatique Vincentii Martyris
    2. memorati almi Vincentii Martyris
    3. nomen proprium Vincentii Episcopus extorquere praevaluit.
    4. quod venerant Beati Vincentii corpus adipisci valebant
    5. Nex tunc quidem de Beato Vincentio
  9. Senyor, bisbe de Saragossa
    1. a Seniore Caesaraugustae (Saragoz) civitatis Episcopo per vim sublatum
    2. ubi a superis nominato Seniore Episcopo rurfus
  10. Marí, sant, màrtir
    1. sub reverentia cujusdam Marini Martyris non modica venerationis miraculis praefulgens habebatur
    2. Aestimabatur enim Marinus praeclari apud eos meriti Martyr
    3. quem idem Episcopus (ut supra retulimus) sub nomine Marini Martyris retinebat
  11. Sunifred, vescomte de Barcelona
    1. nomine Sunifridum , ejusdem Civitatis post Comitem primum
    2. Interea contigit , ut idem Sunifridus de enormi fidelium interfectione
    3. atque Sunifridum praefatum aggreditur virum
    4. Dicebat & Sunifridus eorum se perditorem
    5. Adfuit & praefatus LEOVIGILDUS , cognomento ABADSOLOMES , cujus a supradictis sibi familiaribus viris , Athaulfo , inquam , Episcopo & Sunifrido , nominis tantum & religionis notitiam perceperant.
    6. nec obliviscebatur amicorum Athaulfi Episcopi , ac honorabilis viri Sunifridi , multas ei preces super hoc delegantium
    7. inopinata reversione ab ATHAULFO Episcopo & Svnifrido memoratis venerabilibus viris
  12. Abd al-Rahman II, rei de Còrdova
    1. sub Abdiramae regis Cordubae
    2. Abdirama tyrannus ea ibidem servari sepultura negata
  13. Usuard, pater
    1. Proinde Usuardus pater
    2. Sic à ferente Usuardo patre
  14. Odilard,
    1. nam eorum alter Odilardus vocitabatur
  15. Ataulf, bisbe de Barcelona
    1. Athaulfum ejusdem Barcinonis Episcopum
    2. Adfuit & praefatus LEOVIGILDUS , cognomento ABADSOLOMES , cujus a supradictis sibi familiaribus viris , Athaulfo , inquam , Episcopo & Sunifrido , nominis tantum & religionis notitiam perceperant.
    3. nec obliviscebatur amicorum Athaulfi Episcopi , ac honorabilis viri Sunifridi , multas ei preces super hoc delegantium
    4. inopinata reversione ab Athaulfo Episcopo & SVNIFRIDO memoratis venerabilibus viris
  16. Leovigild, amicus
    1. Leovigildum sibi amicum , non illum parricidam Visigothorum Regem Arrianum
    2. Adfuit & praefatus Leovigildus , cognomento ABADSOLOMES , cujus a supradictis sibi familiaribus viris , Athaulfo , inquam , Episcopo & Sunifrido , nominis tantum & religionis notitiam perceperant.
    3. praedictus Ababsolomes
    4. a Leovigildo evocatus unanimes deliberan
    5. Inde post dies reperit illos inter agmen exercitus Leovigildus , vir frequenti memoria dignus
    6. a saepedicto Leovigildo
    7. Auditis & Leovigildi amici prosperatibus
  17. Abdiluvar, magnat , príncep
    1. ad Magnatem Caesaraugustae , vocabulo Abdiluvar
    2. memoratus Princeps Abdiluvar
    3. Repraesentantur & Abdiluvar praememorato ejusdem Civitatis Principi
  18. Adolf, sant, màrtir
    1. in qua Sanctorum Martyrum corpora Adulfi & JOANNIS tumulata quiescunt
  19. Joan, sant, màrtir
    1. in qua Sanctorum Martyrum corpora ADULFI & Joannis tumulata quiescunt
  20. Geroni, pius
    1. nomine Hieronymo , pia devotione recepti , manserunt ibi
  21. Samsó, prevere de Còrdova, abat
    1. Civitatis Presbytero bonae indolis , vocabulo Samson
    2. ut memoratus Samson Presbyter
    3. maxime Abbatis sui venerabilis Samson absente praesentia
    4. ut olim cum Samsone Abbate sanxistis
    5. quae illis Samson Abbatis suaque benignitate consessa fuerant
  22. Eulogi, sant, sacerdot
    1. quam memorabilis & Deo dignus Sacerdos Eulogius , qui & ipse postea glorioso donatus martyrio
  23. Muhàmmad I, rei dels sarrains
    1. Rex siquidem ejusdem Cordubae Saracenorum primae egregiaeque Civitatis Mahomath
    2. parant a Civitate Regis supramemorati Mahomath procedente exercitu egredi
  24. Saül, bisbe de Còrdova
    1. Fidelium ad Episcopum ejusdem Urbis virum modestum , nomine Saulem
  25. Natàlia, santa, màrtir
    1. Et quidem Beati Georgii corpus ex integro , Aurelii vero sine capite tollentes in Ecclesiae loco sub altari , quemadmodum significavimus , sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus , dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset , caput illius in eadem Ecclesia , ubi viri corpus , collatum est.
    2. Unde accidit , quatinus tempore effossionis eorum Beati athleta Aurelii caput cum suo corpore minime inveniretur , ac sacrae Nathaliae corpus quo humatum fuerit , nesciretur.
    3. Sed ut impleretur in eis etiam post mortem , quia erunt duo in carne una , corpori Beati Aurelii caput Nathaliae suae conjugis subrogatum est , atque cum nimia admiratione quarentibus datum , quod deifice factum neminem qui audit , latere putamus.
    4. scilicet quicquid inerat capillorum Beatae Nathaliae
  26. Leocàdia, verge i beata a Toledo
    1. quos ex Beatae Leocadiae Virginis confessione praeclarum habetur
  27. Bàbila, deudada
    1. Babila siquidem ejus soror , Virgo deo sacrata , illis quicquid in itinere visum necesse fuit
  28. Just, sant
    1. Complutum (Alcalá de Henares) aggressi sunt oppidum gloriosorum Martyrum germanorum Justi & Pastoris insignitum tropaeis.
  29. Pastor, sant
    1. Complutum (Alcalá de Henares) aggressi sunt oppidum gloriosorum Martyrum germanorum Justi & Pastoris insignitum tropaeis.
  30. Audald, monjo
    1. Non enim erat fugato Audaldo translatore Monacho , qui hujus facti notitiam panderer.
  31. Cugat, sant, màrtir
    1. in urbem sanguinis Sanctorum Martyrum Cucuphatis & Eulaliae Virginis madore circumlitam
  32. Eulàlia, santa, màrtir
    1. in urbem sanguinis Sanctorum Martyrum Cucuphatis & Eulaliae Virginis madore circumlitam
  33. Feliu, sant, màrtir
    1. veniunt fellinato cursu Gerundam , Sanctis Felicis Martyris cruore madentem
  34. Pau, sant, confessor
    1. Quo citra ajusdem muros ad Sancti Pauli Confessoris sepulcrum divertentes
  35. Afrodisi, beat, preasul
    1. post subeunt Biterris Urbem , ex Beati Afrodisii Praesulis membris illustrem
  36. Garí, cap de la ciutat, vescomte
    1. utpote a noto & cognato viro ipsiusque Civitatis Primate , nomine Gerino
    2. illi praefato Gerino
    3. Erat enim carus Domini sui ejusdem Gerini pincerna
    4. Praefatus itaque Gerinus ejusdem Civitatis Vicecomes
    5. omnique recreatus corpore gaudens domum Gerinus revertitur
    6. in pagum Vivariensem (le Vivarez) nec sine miraculis quidem ipso Gerino secum comitante , deveniunt
  37. Brictius, home de Besiers
    1. homo quidam Brictius nomine
  38. Gisandus, jove de Besiers
    1. Juvenis quidam , vocabulo Gisandus
  39. Andèol, sant, màrtir
    1. ubi audita revelatione corporis Sancti Martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi , qui auditor Beati Joannis Apostoli & Evangelistae fuisse disnocitur
  40. Policarp, sant
    1. ubi audita revelatione corporis Sancti Martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi , qui auditor Beati Joannis Apostoli & Evangelistae fuisse disnocitur
  41. Joan, apòstol, evangelista
    1. ubi audita revelatione corporis Sancti Martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi , qui auditor Beati Joannis Apostoli & Evangelistae fuisse disnocitur
  42. Theotildis, vídua d'Arziliacus
    1. Quaedam igitur vidua , nomine Theothildis
  43. Leutgardis, dona de Cora
    1. Quaedam verò Sanctimonialis , vocabulo Leutgardis
  44. Bosó, home d'Alfeio
    1. Deinde Boso ab Alfeio Villa
  45. Ragina, dona de Rethica
    1. quaedam femina de Villa Rethica ex nominis appellatione dicta Ragina
  46. Adalbert, home de Falsiniaco
    1. Adalbertus de Falsiniaco Villa
  47. Bovo, religiosi viri
    1. Quae verò idem Bovo in eorum Martyrum adventu sibi contigisse sum Sacramenti fide dicebat , res digna miraculo praeteriri non finit.
    2. In domo enim cujusdam religiosi viri vocabulo Bovonis
    3. Is etiam Bovo saepe admirans referebat non huic dissimile factum
    4. ex supra memorati viri Bovonis viro non minus ( ut fuit putatum ) quam sexaginta modios abstulerunt.
    5. Sed illis recedentibus rursus Sanctorum meritis , Bovone teste , quantitas totius vini intregra reperitur
  48. Lluís el Germànic, rei de Baviera
    1. cùm subito ex praefati Hludowici Bejwariorum Regis exercitu
    2. ad eumdem Hludwicum eum sibi Regen facientes accedunt
    3. A cujus denique domo Sanctorum eductis corporibus , evenit diem post quartum , ut ex Hludwici bejwariorum Regis exercitu in eam intrarent , atque illam per aliquot dies ibidem commorantes inhumanè vastarent.
    4. Ergo licet merito hac spe frustratus , ad hoc idem Hludwicus à quibusdam proceribus invitatus exierat , quatinus fratris sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis , regnum usurpans invaderet ; sed & victoriam , pro dolor! veluti jam prae manibus suspectam , hujusmodi infelicissima visus est distulisse tyrannide.
  49. Arohildis, nena d Vilanova de Senon
    1. Fuit in Villa-nova (Ville-neuve l'Archevesque) ejusdem pagi Senonici quaedam puella , nomine Arohildis
  50. Ingalbertus, home de Vim
    1. Multis denique ab annis Ingalbertus de Villa Vim populi
  51. Acleulfus, adolescent de Laudrado
    1. adolescens Acleulfus , ex Villa nomine Laudrado
  52. Teutberga, jove de Laudrado
    1. Ex eadem Villa quaedam procax puella , nomine Teutbrega
  53. Amaluvara, dona de Casellas
    1. femina ax Villa vocabulo Casellas , nomine Amaluvara
  54. Teutlindis, nena de monestir
    1. Teutlindis ex Dedentio puellari Monasterio
    2. ita praefata Teutlindis inhaesit
  55. Dedentio, nen de monestir
    1. Teutlindis ex Dedentio puellari Monasterio
  56. Altcarius, home de Sexu
    1. Item homo quislibet , Altcarius nomine , de Villa Sexu
  57. David, bíblic, profeta, salmista
    1. prophetia teste David dicentis
    2. ut in eis quoque psalmodia ad impleretur David canentis
  58. Ingalsardus, home d'Acmant
    1. Igitur quidam serviens ex eadem Acmanto Villa , vocabulo Ingalsardus
  59. Gregori, beat
    1. ut Beati Gregorii verbis dicatur
    2. Ergo qui solet esse , ut in suo sacro Beatus Gregorius scribit Dialogo
  60. Godohis, dona de Civiacus
    1. mulier quaedam ex villa , quad appellatur Civiacus , nomine Godohis
  61. Hieronymum, home de pagus Wastinensi
    1. Novimus & quendam nomine Hieronymum ex pago proximo Wastinensi
  62. Theodasi, jove de París
    1. Ex pago parisiaco & villa nuncupante Theodasio (Thiais) juvenile
  63. Adalfadus, home de pagus Andegavensi
    1. Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam , nomine Adalfadus
  64. Ramnoldus, home de Fontanas
    1. Ramnoldus denique de villa ,quae vulgari appellatione Fontanas dicitur
  65. Mancio, enviat a Còrdoba
    1. Nec est oblitus delegans Mancionem Cordubae hujus facti veritatem ex loco requirere
    2. Hoc enim cum vero idem dicebat Mancio , & quod à fidelibus ejusdem Cordubae civibus illud veissime audierit , testabatur.
  66. Eddoni, comte
    1. Ceterum cum Eddoni Comiti
  67. Teutgaudus,
    1. Teutgaudus quidam in novo vico , qui est super Ligerim fluvium situs
  68. Aimó, monjo, autor
    1. Auctore Aimoino , Monacho S. Germani à Pratis
  69. Maurici, beat, màrtir
    1. Beati Mauricii Martyris Thebaeae Legionis Principis
  70. Tedelgrimnis, dona de Puteolis
    1. Anus igitur quaedam , nomine Tedelgrimnis
  71. Esperit Sant, bíblic
    1. Prudens tamen lector , sive sagax auditor ( credimus ) puerum Christum , columbam verò Spiritum Sanctum Patris Filiique consortem , circa Sanctorum martyrum Reliquias adspirantem intelligeret.
  72. Visigothorum, gentilici
    1. LEOVIGILDUM sibi amicum , non illum parricidam Visigothorum Regem Arrianum
  73. paganorum, gentilici
    1. Quod cum fecisset , eis ferenda atque cum multimoda testificatione colenda , occulte tamen propter Paganos donantur.
    2. Itum enim Acmantum (Esmant) Villam nostrae possessionis ( in qua tunc major pars fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem ) aggredientes , ab eis cum magna gratiarum actione & laudibus opimis satis dignè recipiuntur

Topònims : (58) -

  1. Còrdova, genèric
    1. educta Corduba
    2. sub ABDIRAMAE regis Cordubae
    3. Cordubam usque perrumperent
    4. Ingressum tamen eis liberiorem Cordubae
    5. indeque perdengi Cordubam
    6. proficiscendi occasione Cordubam inde per rectum ire disponerent
    7. Cordubam secum euntes , civili affectione servarent
    8. retectis Beatorum Reliquias Georgii Bethleemitae Monachi , atque Aurelii Cordubensis viri popularis
    9. Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum sibi tyrannum
    10. Nec est oblitus delegans MANCIONEM Cordubae hujus facti veritatem ex loco requirere
  2. Gàl·lia, genèric
    1. memorabili ordine Gallis sunt invecta
    2. Gallicis donentur Monachis
    3. sui tempore tales Gallia promeruerit flores
  3. Saint Germain des Prés, monestir
    1. Monasterium Sanctae Crucis Beatique Vincentii Martyris
  4. València, ciutat
    1. a Valentia , in qua passus est Civitate , facile posset haberi , propter videlicet miserabilem ipsius Civitatis a Saracenis , vel Mauris factam desolationem
    2. a supradicta urbe Valentia
    3. ut nobis ipse narravit Valentiam properans
    4. jam nullo modo Valentiae haberetur
  5. Beaune, pagus
    1. Quos cum ille in pago Belnense
    2. eos pagus excepit Belnensis , à quo in Villa , quae Arziliacus dicitur
  6. Usès, pagus
    1. ingrediuntur aliquando pagum Uzecensem
  7. Viviers, ciutat
    1. comperiunt (quod Vivarias Viviers] quoque Civitate jam audierant)
  8. Benevent, genèric
    1. Vincentii Martyris a supradicta urbe Valentia Beneventum esse transmissum
  9. Aquitània, fines
    1. Nam cuidam in Aquitaniae finibus
  10. Saragossa, ciutat
    1. a SENIORE Caesaraugustae (Saragoz) civitatis Episcopo per vim sublatum
    2. ad Magnatem Caesaraugustae , vocabulo ABDILUVAR
    3. apud eamdem Caesaraugustam
    4. aliqui Caesaraugustani vila
    5. Caesaraugustae applicant ad arcem
  11. Albi, genèric
    1. a Monachis Monasterii Beati Benedicti Albiensis post annos receptum
  12. Sant Benet, monestir
    1. a Monachis Monasterii Beati Benedicti Albiensis post annos receptum
  13. Barcelona, castell
    1. dum apud Barcinonem (Barcelonne) castrum morantes
  14. Còrdova, urbs, ciutat
    1. Cordubam , quo tendebatur , ad Urbem
    2. Rex siquidem ejusdem Cordubae Saracenorum primae egregiaeque Civitatis MAHOMATH
    3. Sic namque Corduba , Hiberiensium Civitatum nominatissima
    4. Hoc enim cum vero idem dicebat Mancio , & quod à fidelibus ejusdem Cordubae civibus illud veissime audierit , testabatur.
  15. Sant Ciprià, esglèsia
    1. ad Ecclesiam Beati magnique testis Cypriani
  16. Barcelona, genèric
    1. ATHAULFUM ejusdem Barcinonis Episcopum
    2. Nam famulos illamque supertectilem , partim Barcinone
  17. Saragossa, locus
    1. partim vero Caesaraugustae loci primario
  18. França, genèric
    1. quosdam illuc ex Francia adventasse divulgans
  19. Pennamellari, locus
    1. eidem loco vocabulo Pennamellari , quo eorum corpora Sanctorum Martyrum tumulate jacebant , quodque disparabatur a Civitate plus minus miliariis quinque
    2. Monachis supranominati loci Pennamiellaris coepissent
  20. Toledo, ciutat
    1. adversus Toletanae Urbis tyrannum suis rebellem decretis hostiliter properans
  21. Ibèria, genèric
    1. Sic namque Corduba , Hiberiensium Civitatum nominatissima
  22. Complutum, genèric
    1. disjuncti Complutum (Alcalá de Henares) aggressi sunt oppidum gloriosorum Martyrum germanorum Justi & Pastoris insignitum tropaeis.
  23. Barcelona, ciutat
    1. Itaque proficiscentes Barcinonis ad moenia , quamvis multipliciter fatigati , perveniumt in urbem sanguinis Sanctorum Martyrum Cucuphatis & Eulaliae Virginis madore circumlitam.
  24. Toledo, genèric
    1. cupidi cum quibusdam. Toletum pergentibus , illuc usque reverti
    2. suo deinceps comitatui usque Toletum
    3. Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum sibi tyrannum
  25. Girona, genèric
    1. veniunt fellinato cursu Gerundam , Sanctis Felicis Martyris cruore madentem
  26. Narbona, ciutat
    1. adeunt Narbonam Civitatem Metropolim
  27. Besiers, urbs, ciutat
    1. post subeunt Biterris Urbem , ex Beati Afrodisii Praesulis membris illustrem
    2. quae in eadem Biterris Civitate
  28. Santa Maria, oratori a Besisers
    1. in oratorio Beatae Dei Genitricis Mariae servanda reponunt
  29. Vivarais, pagus
    1. in pagum Vivariensem (le Vivarez) nec sine miraculis quidem ipso Gerino secum comitante , deveniunt
    2. hoc quod in eodem Vivariensi pago & villa ipsa Arziliaco miraculum constitit
  30. Arziliacus, vila
    1. eos pagus excepit Belnensis , à quo in Villa , quae Arziliacus dicitur
    2. hoc quod in eodem Vivariensi pago & villa ipsa Arziliaco miraculum constitit
  31. Cora, vicus
    1. quid in vico quodam , qui Cora (Core) nuncupatur , in pago jam Autisiodorensi acciderit
  32. Autisiodorensi, pagus
    1. quid in vico quodam , qui Cora (Core) nuncupatur , in pago jam Autisiodorensi acciderit
  33. Acmantum, vila
    1. Itum enim Acmantum (Esmant) Villam nostrae possessionis ( in qua tunc major pars fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem ) aggredientes
    2. Igitur quidam serviens ex eadem Acmanto Villa , vocabulo Ingalsardus
  34. Alfeio, vila
    1. Deinde Boso ab Alfeio Villa
  35. Rethica, vila
    1. quaedam femina de Villa Rethica ex nominis appellatione dicta Ragina
  36. Falsiniaco, vila
    1. Adalbertus de Falsiniaco Villa
  37. Sequana, genèric
    1. domni CAROLI contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis
  38. Villa-nova, vila
    1. Fuit in Villa-nova (Ville-neuve l'Archevesque) ejusdem pagi Senonici quaedam puella , nomine Arohildis
  39. Sens, pagus
    1. Fuit in Villa-nova (Ville-neuve l'Archevesque) ejusdem pagi Senonici quaedam puella , nomine Arohildis
  40. Vim, vila
    1. Multis denique ab annis Ingalbertus de Villa Vim populi
  41. Simportus, vila
    1. Villae quae dicitur Simportus incolae
  42. Laudrado, vila
    1. adolescens Acleulfus , ex Villa nomine Laudrado
  43. Casellas, vila
    1. femina ax Villa vocabulo Casellas , nomine Amaluvara
  44. Hispània, parts
    1. Siquidem & nos ab Hispaniarum partibus
  45. Sexu, vila
    1. Item homo quislibet , Altcarius nomine , de Villa Sexu
  46. Civiacus, vila
    1. mulier quaedam ex villa , quad appellatur Civiacus , nomine Godohis
  47. Wastinensi, pagus
    1. Novimus & quendam nomine Hieronymum ex pago proximo Wastinensi
  48. París, pagus
    1. Ex pago Parisiaco & villa nuncupante Theodasio (Thiais) juvenile
  49. París, vila
    1. Ex pago Parisiaco & villa nuncupante Theodasio (Thiais) juvenile
  50. Andegavensi, pagus
    1. Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam , nomine Adalfadus
  51. Fontanas, vila
    1. Ramnoldus denique de villa ,quae vulgari appellatione Fontanas dicitur
  52. Ligerim, riu
    1. Teutgaudus quidam in novo vico , qui est super Ligerim fluvium situs
  53. Gòtia, marquesat
    1. ad HUNFRIDUM Marchionis Gotiae
  54. Betlem, genèric
    1. retectis Beatorum Reliquias Georgii Bethleemitae Monachi
  55. Basgernam, vicum
    1. In praedicto igitur pago Autisiodorensi , Basgernam vicum
  56. Puteolis, vila
    1. in villam , quae in eodem pago nuncupata fertur Puteolis (Puteaux)
  57. Visigothorum, regne
    1. LEOVIGILDUM sibi amicum , non illum parricidam Visigothorum Regem Arrianum
  58. Jerusalem, celeste
    1. in illa portionis humanae vicentium terra , in illa matre nostra caelesti Jerusalem , in illis amoenissimis prennitatis pascuis.

Datació : -

Agente Incarnationis Domini nostri Jesu-Christi annorum cursu octingentesimo quinquagesimo octavo , regni vero CAROLI , gloriosi Hludovici Imperatoris filii , duodevigesimo , Sanctorum Martyrum corpora Georgii atque Aurelii educta Corduba , memorabili ordine Gallis sunt invecta.
Any de Crist : 858
Any de l'Era :
Any de Regnat : 22
Indicció :
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes :

Text : -

DE TRANSLATIONE SS. MARTYRUM
Georgii Monachi , Aurelii & Nathaliae, ex
Urbe Corduba Parisios.

Auctore Aimoino , Monacho S. Germani à Pratis ,

Ex codice ms. pervetusto S.Germ. apud Paris. n.653.

Observationes previae Mabillonii. Saec. 4. part. 2. pag. 45.

AIMOINUS Monachus Coenobii S.Germani apud Parisios , cujus libros de miraculis S.Germani Parisiensis Episcopi alias retulimus , historiam translationis Sanctorum Martyrum GEORGII Diaconi & Bethleemita Monachi AURELII , & MATHALIAE ejus conjugis , litteris mandavit uno libro , cui duos de eorumdem miraculis in translatione factis adjecit. Hos libros multis in locis mutilos edidit Jacobus Brolius ejusdem Monasterii Coenobitae , quos hic integros ex veteri codice , qui Auctoris aetate scriptus est , repraesentare visum est.

Horum Martyrum acta S.Eulogius Presbyter Cordubensis descripsit in Memorialis lib. 2. cap. 10. ubi Nathaliam Sabigothonem appellat. Haec cum Aurelio viro suo facultates suat distribuit in pauperes , ambquoque virorum ac mulierum Monasteria visitare solebant , sed praecipuè Tabanense , quod famosissimum in illis partibus habebatur , utrique sexui aptum. Eò frequens recipiebat fe Nathalia , quae filias duas , Felicitatem & Mariam , ibidem Deo tradidit. Maria posteà rogatus Eulogius Aurelii & Nathaliae ejus parentum passionem retulit , quam Aimoinus , ut puto , in compendium redegit sub Eulogii nomine , qualis in Ms. nostro Codice habetur. His doubus , id est Aurelio & Nathaliae , socius accessit Georgius Monachus Bethleemiticus , qui ab adolescencia sua servitudem Dei amplectens , viginti & septem annis apud Monasterium Sancti Sabae , quod ab Jerosolymis in partem australem octo milibus disparatur , sub regulari magisterio cum quingentis Fratribus conversatus est. Is à Venerabili DAVID Abbate ejusdem Coenobii ob stipendium Monachorum in Africam directus , cùm ibidem vapulare Dei Ecclesia, incursatione tyrannorum reperisset , cum consilio Carthaginensis Episcopi in Hispaniam profectus est. Dein Cordubam adveniens , posteà perrexit ad Tabanense Coenobium , quatinus Fratrum & Sanctarum Sororum ibidem degentium benedictione in redeundo ( nam redditum in patriam parabat ) muniretur. Ubi Abbas loci illius , vocabulo MARTINUS , ejusque soror Deo dicata HELIZABETH cum Nathaliae exhibuerunt , cum quae die sequenti Cordubam reversus est. Demum cum illis , ac felice , necnon & Liliosa comprubensus , gladio una cum iisdem anno DCCCLII, interemptusest ; quorum corpora variis in loci sepulta sunt , & quidem Georgii & Aurelii in Coenobio Pinnamellari , quo ex loco haec translatio facta est. Translationis feriem rescivit Aimonius ab usuardo & Odilardo Monachis Germanensibus ejus Auctoribus : ex quibus Usuardus ipse est Martyrologii Scriptor. Miracula facta apud Acmantum ( quae Villa est Diocesi Senonica Coenobio S.Germani subjecta , quo tunc Germanenses ob metum Nortmannorum cum Sancti germani corpore confugerant ) suis ipse oculis contemplatus est Aimoinus ex lib. 3. capp. 16. & 29. Hujus Translationis mentionem faciunt Annales Bertiniani ad annum DCCCLVIII. bis verbis. Quidam Monachus ex Monasterio S.Vincentii Martyris , vel S.Germani Confessoris à Corduba Civitate Hispaniae rediens , corpora Beatorum Martyrum Georgii Diaconi & aurelii , caputque Nathaliae secum detulit , atque in Villa Acmanto in loculis servanda collocavit. ''Hae Reliquiae hactenus penes nos in Coenobio S.Germani adservantur.

INCIPIT PREFATIO TRANSLATIONIS
Sanctorum Cordubensium MArtyrum Georgii
atque Aurelii.

Si miraculorum cuncta quae Deus & Dominus omnium Fidelibus suis facere contullit , impossibile est verbis explicari ; multotiens sanè apicibus comprehendi creditur , & super operorum , testante Apostolo , & Evangelista Joanne , haec universa velle perstringi , qui multa quidem & alia signa Jesum fecisse in conspectu Discipulorum suorum afferit , quae non sunt scripta in libro Evangelii. Sed quoniam quae credulitatis & vitae aeternae sunt , illic inserta esse perhibentur , delictum putatur , si omnia Sanctorum opera miraculis florida silentio contegantur , ac si divinae eruditionis specula avarae taciturnitatis nube obscurentur. Idcirco ad Sanctorum Martyrum GEORGII atque Aurelii translationis actus explanandos , licèt immeritus , uti laborans in domo ; meritò tamen accessi rogatus , quo domesticis animalibus Christum fide portantibus , vel ramos in via substernere possem. Neque praesumptione , vel temeritate sophistica , sed Scriptorum magis canonicorum imitabili provocatus exemplo , & reverendis Patrum monitis cum dilcissimis adductus imperiis , quibus usquequaque resistere multimoda mihi indagatione nefas inclaruit. Adrollitur & Divina cooperatrix Majestas personante grege divino , & cum Psalmista dicente : Mirabilis Deus in Sanctis suis , & Sanctusin omnibus operibus suis ; si ea recensentur acta , quibus Sancti amici Dei post triumphalem etiam carnis exitum , laudabili virtute radiasse probantur , qui & eos post momentanea passionum bella , veluti qui in caelestis militiae castris desudarunt , perpetuae consolationis praemiis munerans praestat quatinus victoriali redimiti bravio fe ibi esse quo idem est , sempiterna amoenitate jocundi laetentur.

INCIPIT TRANSLATIO EORUMDEM
Sanctorum Martyrum , quae celebratur XIII.
Kal. Novembris , seu liber primus Translationis.

1) Agente Incarnationis Domini nostri Jesu-Christi annorum cursu octingentesimo quinquagesimo octavo , regni vero Caroli , gloriosi Hludovici Imperatoris filii , duodevigesimo , Sanctorum Martyrum corpora Georgii atque Aurelii educta Corduba , memorabili ordine Gallis sunt invecta. Nam apud Monasterium Sanctae Crucis Beatique Vincentii Martyris , ubi pretiosus Confessor Dei Sanctus Germanus Parisiorum Pontifex virtutum fulget honore , pervulgatum est quod ejusdem Sancti Martyris & Levitae corpus a Valentia , in qua passus est Civitate , facile posset haberi , propter videlicet miserabilem ipsius Civitatis a Saracenis , vel Mauris factam desolationem : ex quo praedicti Monasterii nostri fratres , cum favore & animo Domnite percepta , quos illuc dirigerent anhelantes tantum tamque diu desideratum pignus ad se , Christo largiente , transponere.

2) Assumptoque itinere , ad Hunfridum Marchionis Gotiae (le Languedoc) illis tunc in partibus principantem missi fratres venerunt , cujus adjuti auxilio ad hoc pium proficisci debebant negotium. Quos cum ille in pago Belnense (de Beaune) sibi praesentatos more primatum nobiliter excepisses suae inde promissionis haud immemor ; mox de illorum adventus causa , quomodo qualiterque fieri deberet , suos advocans , diligenter tractare coepit. Inter quos quidam ejusdem viae loca hujusmodi fatebantur importunitatibus passim praepedita , quatinus nec magno comitatu quisquam vallatus illud iter secure aggredi valeret. Contra vero nostri nitentes ac illud Apostoli ponentes: Si Deus pro nobis, quis contra nos necnon & illud ; Per fidem enim ambulamus , & non per speciem ; pariter inde cum ipso pergenter ingrediuntur aliquando pagum Uzecensem , (d'Uzés) ubi ab Episcopo viro religioso nomine Walefrido comperiunt (quod Vivarias Viviers] quoque Civitate jam audierant) corpus memorati almi Vincentii Martyris a supradicta urbe Valentia Beneventum esse transmissum , quod quidem aliter erat. Nam cuidam in Aquitaniae finibus Monacho (qui divina revelatione monitus , ut nobis ipse narravit Valentiam properans , illud ab inde secum detulerat) a Seniore Caesaraugustae (Saragoz) civitatis Episcopo per vim sublatum , apud eamdem Caesaraugustam sub reverentia cujusdam Marini Martyris non modica venerationis miraculis praefulgens habebatur. Hoc ei nomen professus Monachus fuerat : neque ab eo etiam tormentis affecto , nomen proprium Vincentii Episcopus extorquere praevaluit. Sciebat autem eum ejusdem civitatis Archidiaconum fuisse ideo illum Episcopo cariorem , sibi vero metuebat inrecuperabilem. Quo circa nostros , aeque ut Episcopum , quod praesens ejus sanctum corpus illic esset , omnimodis latuit. Aestimabatur enim Marinus praeclari apud eos meriti Martyr. Illud tamen certo scierunt , quod jam nullo modo Valentiae haberetur. Sed qualiter id actum fit , & quomodo a Monachis Monasterii Beati Benedicti Albiensis post annos receptum , atque ad eumdem locum translatum fuerit ; in ejusdem Sancti Levitae & Martyris translatione a nobis quoque digestum fufficienti narratione , videri poterit.

3) Indolebant utique nostri anxie conlacrymantes tanto itineris spatio elaborato , se vacuos redituros. Cujus moestitiae morbo , dum apud Barcinonem (Barcelonne) castrum morantes (ut sic eorum verbis eloquar) diutino quasi languore demolirentur , neque super hoc quidem consultius arbitrari oporteret , secum deliberare possent ; adseunt novissime quemdam sibi familiarem virum , nomine Sunifridum , ejusdem Civitatis post Comitem primum , eum de hac ratione quemadmodum sibi necessarium duxerat , suppliciter consulentes. Et quia nullo modo propter quod venerant Beati Vincentii corpus adipisci valebant ; fatentur se decrevisse alicujus Sanctorum membra , quem & actio comendaret & passio , perquirere , secumque , ne inanes redirent , ad locum defferre satagere.

4) Interea contigit , ut idem Sunifridus de enormi fidelium interfectione , sub Abdiramae regis Cordubae persecutione nuper facta sermonem sumeret , exponens eorum quosdam & maxime quos tenemus Georgium , atque Aurelium , ea ipsa tempestate nobiliter passos , ac sanguine triumphali acie passionis coruscante , agnifice laureatos , aeterni Regis palatium victoriose subiisse. Ad quod , inquiens , si ullatenus (quod non credebatur) evadere possent , iter prosperum se sumpsisse , felici eventu considerent. Qua relatione nostri suscepta , ita gaudiis exhilarantur immensis , ac si jam optatis potirentur profectibus ; neque hoc sibi nisi caelitus relatum fuisse credebant. Eorum ardet animus , atque illuc eundi cita festinatione , cursus disponitur. Hujus plane fervor amoris , posthabita prioris moestitiae amaritudine , tantus illorum desideriis excreverat , quo nullo modo nomen Cordubae (ut ipsi testantes ajebant) vel audire , vel nominare possent , absque focia interdum lacrymarum effusione. Divinitatis namque respetu animaequiores se factos esse gaudebant.

5) Proinde Usuardus pater (nam eorum alter Odilardus vocitabatur) Athaulfum ejusdem Barcinonis Episcopum atque Sunifridum praefatum aggreditur virum , eis conceptum animi secretum aperientes , quod minime quiescerent donec. Cordubam usque perrumperent , si eis Dominus ve quandoque largitatis manum dignaretur porrigere. Illi audientes omnimo exparvere mirantes: & quod id fieri nequaquam possit , causas impossibilitatis inferendo , & etiam potestando afferebant. Dicebat & Sunifridus eorum se perditorem , cujus verbis ad hoc accensi percurrerent. Sed cum non eos ab hac mentis determinatione avocare possent; timenus , inquiunt , vobis. Ingressum tamen eis liberiorem Cordubae , & ad quem maxime illic declinare , seu apud quem tutius commorari deberent , si forte eo pertingeretur , Leovigildum sibi amicum , non illum parricidam Visigothorum Regem Arrianum , sed virum christianis legibus sanctisque moribus eruditum , insinuant. Cunque hoc ita praefixum jam dicto Comiti Humfrido ex ordine intimatum fuisset , componitur , ipso jubente , Epistola ad Magnatem Caesaraugustae , vocabulo Abdiluvar , quatinus memor inter se juncti foederis . eos de quibus loquimur fratres penes se degentes servaret , indeque perdengi Cordubam , quantumcumque posset , solamen praeberet. Sic post emensum superna opitulante clementia , prolixi nimiumque laboriosi itineris tramitem offeruntur una cum directa epistola lectore , dum rem cognoscit familiarem , parat , quamvis barbarus , religiose amicis obedire mandatis ; jubetque illos in Civitate manere usque ad tempus inde consilii. Nom enim id ei perficere statim facultas sinebat , multis sibi ad praesens diversisque impossibilitatibus denegata.

6) Post haec accidit , (quod minime in circuli octo & eo amplius anuorum, volubilitate provenerat) quatinus aliqui Caesaraugustani vila proficiscendi occasione Cordubam inde per rectum ire disponerent. Quod sciens memoratus Princeps Abdiluvar , eos continuo ad sui praesentiam venire rogavit , imperatque postulans , ut fidei suae creditos homines , Cordubam secum euntes , civili affectione servarent : gratiam proinde a ser ac mercedis debitam remunerationem sperantes. Quibus ab Urbe simul exeuntibus nostros quidam Christianorum veluti exilio damnatos , lacrymabundi prosequuntur , bonum esse hortantes ut spem suam illi dicarent , qui non dat fluctuationem justo , & qui omnibus se invovantibus in veritate semper praesto est , novitque benignissimus potiora quam petantur , vel sperentur donare. Itaque pariter coeptum legentes iter , quibus quantisque in via angustiati fuerint periculis , quibusque necessitabus comitati , quoniam perlongum est dicere , aggessum aeque librantes cursum , citius transilire statuimus : ne nobis , licet stupenda , utpote admirationis plena , dici possint , a porposito narrationis compendio deviare contingat.

7) Post multos igitur exactos dies veniunt , Jesu praevio , innumeris mundanorum fluctuum eruti procellis , Cordubam , quo tendebatur , ad Urbem. Pergunt illi duo ad Ecclesiam Beati magnique testis Cypriani , in qua Sanctorum Martyrum corpora Adulfi & Joannis tumulata quiescunt. Et hoc solicita consideratione juxta illud Dominicum : Primum quarite regnum Rei @ justitiam ejus , @ reliqua omnia adkicientur vobis. Nam famulos illamque supertectilem , partim Barcinone , partim vero Caesaraugustae loci primario , nomine Hieronymo , pia devotione recepti , manserunt ibi : evolatque percurrens fama , quosdam illuc ex Francia adventasse divulgans. Fit conventus certatim fidelium , eos miro seu incredibili affectu venerantium , qui tantam eorum obstupescentes constantiam , ineffabilem circa illos omnipotentis pariter admirabantur clementiam. Adfuit & praefatus Leovigildus , cognomento ABADSOLOMES , cujus a supradictis sibi familiaribus viris , Athaulfo , inquam , Episcopo & Sunifrido , nominis tantum & religionis notitiam perceperant. Is illorum adventus causam scrutari , ac juxta fui nominis manifestam etymologyam perquirere vigilantius curavit. Cumque amicorum valere , atque notitiarum ei verba secretius retexissent , & quod idem esset cui se omnimodis credere oporteret , Dei manifesta dispositione in brevi pervidissent : se se illi suamque mentem , multiplices Christo gratias agentes , aperiunt. Suspicitur arcanum , manetque intra viri pectus sepultum. Inde vero congruus quaesitae tei praestolatur eventus : ipsique sub ejus interim tutela commodis aluntur subsidiis.

8) Denique post aliquod dierum spatia praedictus Ababsolomes , quodam ejusdem Civitatis Presbytero bonae indolis , vocabulo Samson , adscito , solicite cum ipso indagare coepit , qualiter veluti suae providentiae a Deo (ut certe putabatur) delagatum opus perficere possit. Procurabat itaque , quatinus eis ad votum , nobilis triumphi palma , Sanctorum corpora insignita darentur ; qui tot terrarum terminis fidei calore transcursis se propter hoc capessendum emerferant : compatiebatur quidem eorum & animis & longo fatis itineri ; nec obliviscebatur amicorum Athaulfi Episcopi , ac honorabilis viri Sunifridi , multas ei preces super hoc delegantium. Unde claustris arcani Sacerdoti retectis Beatorum Reliquias Georgii Bethleemitae Monachi , atque Aurelii Cordubensis viri popularis , si tamen posse praestaret , utrisque sumere libet, quorum animas felici bello decoras ad Caelos Martyrum fociandas collegio transisse , pulcherrimo passionis eorum textu firmante didicerant : quam memorabilis & Deo dignus Sacerdos Eulogius , qui & ipse postea glorioso donatus martyrio , Regem Christum consummatus miles ovando petivit , veraci relatione , plurimis (ut ipse nostris retulit) pratermissis , litteris informavit.

9) Dum haec revoluntur , divinitus (quod sine dubio satentum est) contigit , ut memoratus Samson Presbyter eidem loco vocabulo Pennamellari , quo eorum corpora Sanctorum Martyrum tumulate jacebant , quodque disparabatur a Civitate plus minus miliariis quinque , Abbas praeficeretur. Et ecce quasi parta facilitate , a Leovigildo evocatus unanimes deliberant , quia tempus aderat locusque patens , rem optatam ad effectus culmen Christo savente perducere. Cumque diutissime aliquibus etiam locis ibi fratribus associatis , ut fieret , consulendo insisterent ; reperiunt ceteros ita suis adversos conatibus , quod hoc nullatenus concedi posse tristes existimarent. Importune tamen agentes , & quod hoc ut Beatorum Martyrum corpora celebriori cultu haberentur , quaereretur multis argumentationibus inculcantes , id tandem fieri communi deliberatione omnibus placuit , tantum ut assensus , (veluti decebat & factum est) proprii daretur Episcopi Sanctorum vero corpora , dum tempus revertendi veniret , eodem in loco sub hac concessione , ut erant jacuerunt humata. Proinde quid eis difficultatis tempore egressionis ab urbe , de qua non nisi multo freti solatio exire audebant , ingruerit , reor esse dicendum.

10) Rex siquidem ejusdem Cordubae Saracenorum primae egregiaeque Civitatis Mahomath adversus Toletanae Urbis tyrannum suis rebellem decretis hostiliter properans , jussit omnes adesse. Et ne vel civis , vel peregrinus , excepta custodia , qui secum non iret , in Civitate remaneret , publicis imperat edictis. Interea praedicti fratres nostri , cum de concessis Martyrum corporibus (quoniam exeundi locus ab Urbe patebat) effari. Monachis supranominati loci Pennamiellaris coepissent , ipdi rursus nihil se ex hoc facturos penitus denegant , maxime Abbatis sui venerabilis Samson absente praesentia : contingerat enim illum adesse. Quapropter admodum tristes effecti , quosdam Fidelium ad Episcopum ejusdem Urbis virum modestum , nomine Saulem , dirigunt , postulantes , ut Sanctorum corpora quae illis Samson abbatis suaque benignitate consessa fuerant , apud ejusdem loci habitatores quos ibi darentur , suo ipso obtinere dignaretur adventu. Qui suscepta hujusmodi oratione actutum properant , atque imploratum ita mandatum pastori perferunt , esslagitantque succurri peregrinis , simulque subveniri desolatis. Inquiunt ergo ad Episcopum : Pater , pietatem tuam voto supllici deprecamur , quo Beatorum Martyrum corpora Gerorgii atque Aurelii , ut olim cum Samsone Abbate sanxistis , Gallicis donentur Monachis. Cur igitur vexatione fatigati itineris injusta vexantur dilatione concessi pignoris , non est aquum ad religionis vestra notitiam , quae tali potest imfamario calumnia. Nec mora , properatur ad locum. Dumque prolixius concertatum , plurimumque precibus ab Episcopo colluctatum fuisset , praebetur , dure quidem , uti ab invitis , vix tollendi confensus.

11) Advocati namque tunc alacri gressu ipsi nostri oetitores accedunt , atque una cum ceteris , nec segnius tamen , Sanctorum corpora avulfo desuper altari accelerant effodere. Ut autem ventum est ad apertionem sepulchri , remotis aliis soli ab Episcopo designati adsunt Presbyteri , a quibus , ipso quidem excipiente , sacra de eisdem tumulis cum Hymnis ac Laetaniis membra levantur. Qui mundi ea semper linteaminibus involvens , congruis quoque ad efferendum imposuit perulis. Ita divino suffragante auxilio opus secretum honeste perficitur : & ne illorum integritas a quolibet petente , quavecumque occasione usque ad destinatum locum violaretur , Episcopum rogant ea sub assignatione Regis Caroli proprio claudre sigillo. Quod cum fecisset , eis ferenda atque cum multimoda testificatione colenda , occulte tamen propter Paganos donantur. Non enim quos Martyres faciunt , veneran Saraceni permittunt. Qui tanti muneris praeninm gavise tollentes , comitantibus se nonnullis inde fratribus ad Civitatem sestini remeant , cupidi cum quibusdam. Toletum pergentibus , illuc usque reverti.

12) Praetera quid & huic facto destinabili modo provisum fit . Si taceatur , nefas non ambigo. Cum etenim illa Sanctorum corpora in agone caelestis punae fortia , ministri diaboli gladiis animadversa morte stravissent ; Chistiani dum potuerunt , solito amoris officio excitati , nocte venerunt , atque ea sibi furtim rapientes diviserunt. Et quidem Beati Georgii corpus ex integro , Aurelii vero sine capite tollentes in Ecclesiae loco sub altari , quemadmodum significavimus , sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus , dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset , caput illius in eadem Ecclesia , ubi viri corpus , collatum est. Unde accidit , quatinus tempore effossionis eorum Beati athleta Aurelii caput cum suo corpore minime inveniretur , ac sacrae Nathaliae corpus quo humatum fuerit , nesciretur. Sed ut impleretur in eis etiam post mortem , quia erunt duo in carne una , corpori Beati Aurelii caput Nathaliae suae conjugis subrogatum est , atque cum nimia admiratione quarentibus datum , quod deifice factum neminem qui audit , latere putamus. Ut quia unius conjugalitatis viventes , necnom & aequalis martyrii focii stiterant , morientes ejusdem essent merito venerationis in terris , quemadmodum & unicae felicitatis compores sunt in Caelis. Et quoniam Sacramenti Mysterio δαυεχδ ο χαωζ quidem dicto quasi ab incoepto parumper defleximus , juvat manum in id ipsum reducere.

13) Cum vero Vigiliae Ascensionis Christi rofeo se jubare jam dies lotis quadrigis terris influeret , parant a Civitate Regis supramemorati Mahomath procedente exercitu egredi , non parvo ad illos fratrum Catholicum eis vale dicere cupientum adunato Collegio , qui quanta eos caritate per dies quinquaginta fex , quibus cum illis sunt commorati , tractaverint , nemo qui dicat. Praesens tamen devotio seu lacrymabilis ipsorum pandebat executio , quod cernere quis posset , nec illos a se umquam pacto quolibet velle disjungi. Sic namque Corduba , Hiberiensium Civitatum nominatissima , & cum civibus , tum etiam & rerum opibus foecunda , egressi , quorundam fidelium cum Rege ad pugnam euntium tutelis aliquamtisper crediti , iter suum alacres resumunt. Inde post dies reperit illos inter agmen exercitus Leovigildus , vir frequenti memoria dignus , qui tempore egressionis eorum Civitate , regiis occupatus negotiis praesens non fuerat; isque dulcissimo pectoris vinculo eos amplectens , suo deinceps comitatui usque Toletum (quos ex Beatae Leocadiae Virginis confessione praeclarum habetur) non est passus deesse. Babila siquidem ejus soror , Virgo deo sacrata , illis quicquid in itinere visum necesse fuit ; pallia quoque duo , quibus vicissim Sanctorum cooperirentur corpora , pro qua valebat facultate abunde paraverat.

14) Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum sibi tyrannum , ob quod processerat , belli copias accelerante , multi ejusdem Civitatis viarum insidiatores ad eandem Urbem redeunt , se quantotius castelli praesidio muniri curantes : pacata redduntur itinera , fitque viantium secura quacumque progressio. Tunc nostri cum magna benignitatis aflectione omisso procinctu a saepedicto Leovigildo disjuncti Complutum (Alcalá de Henares) aggressi sunt oppidum gloriosorum Martyrum germanorum Justi & Pastoris insignitum tropaeis. Inde nobilissimam ac Sanctorum & pracipue decem & octo martyrum triumpho laureatam Caesaraugustae applicant ad arcem , ubi a superis nominato Seniore Episcopo rurfus , quemadmodum euntes humane recepti , optima apud ipsum , quosque libuit , sunt quiete donati. Nex tunc quidem de Beato Vincentio , quem idem Episcopus (ut supra retulimus) sub nomine Marini Martyris retinebat , aliquid vel dinoscere certius , vel audire quiverunt. Non enim erat fugato Audaldo translatore Monacho , qui hujus facti notitiam panderer. Repraesentantur & Abdiluvar praememorato ejusdem Civitatis Principi , gratias agentes , quod ejus essent auxilio in eundo , vel redeundo adjuti. A quo etiam discedentes salutationes ad Hunfridum , epistolas vero ad Castellorum custodias perceperunt : quatinus absque impedimento vel discusione ulla munita suae potestatis loca transirent. Nam ne forte eis improvisis aut legatio fraudulentium fiat , aur certe magis hostilis impetus superveniat , cunctarum ad sese viarum aditus continuis fatagunt affirmare custodiis , atque ea permaxime loca ,quae ab angusti tramite callis exclusas appellant.

15) Itaque proficiscentes Barcinonis ad moenia , quamvis multipliciter fatigati , perveniumt in urbem sanguinis Sanctorum Martyrum Cucuphatis & Eulaliae Virginis madore circumlitam. Sed quae laetitia de consecutis praemiis , queave fuerit admiratio de eorum subita , utque ita dixerim , inopinata reversione ab Athaulfo Episcopo & Svnifrido memoratis venerabilibus viris , mirum est dicere , glorificantibus quoque plurimis Deum ac benedicentibus , qui sic mirifixe ad laudem / gloriam nominis sui protegir sperantes in fe. Auditis & Leovigildi amici prosperatibus , suisque eis propensis beneficiis , gavisi sunt in omnibus , a quibus decem & duobus elapsis solibus laeti dimissi veniunt fellinato cursu Gerundam , Sanctis Felicis Martyris cruore madentem : cujus linquentes confinia , adeunt Narbonam Civitatem Metropolim. Quo citra ajusdem muros ad Sancti Pauli Confessoris sepulcrum divertentes , post subeunt Biterris Urbem , ex Beati Afrodisii Praesulis membris illustrem , in qua gratanter , utpote a noto & cognato viro ipsiusque Civitatis Primate , nomine Gerino , suscepti Sanctorum Martyrum corpora in oratorio Beatae Dei Genitricis Mariae servanda reponunt.

INCIPIT LIBER I. DE MIRACULIS SS.
Martyrum , qui est Translationis
secundus.

I. Hinc igitur digna gestorum ratione compellimur , quae in eadem Biterris Civitate , quaeque per eos in sequenti itinere , superna agente clementia , patrata cognovimus , litteris secuturae generationi memoranda signare. Dum autem illi praefato Gerino eos retinente quietis gratia aliquandiu morarentur , homo quidam Brictius nomine , per annum ferè dimidium in tibiis sive superioribus membris genitalibus totus elephantino insanabili morbo ulcerosus jacebat : qui non solum ea debilitatte quantum ad corpus inutilis , verum etiam & votae solatio , tali in se afflictione grassante , destitutus videbatur. Is sub unius tempore noctis in Ecclesia qua inerant Sanctorum Martyrum corpora , jacere permissus , sic eorum interventu divina miseratione curatur , ut statim in crastino sanitati redditus , ad proprium cunctis stupentibus staret Officium. Erat enim carus Domini sui ejusdem Gerini pincerna.

II. Quae verò dicta quaeve dicenda sunt , eorundem sanè relatu didicimus , qui ea uti inter agendum praesentes propriis inspexere obtutibus. Insuper & his sacris jam praelibari videbatur miraculis , quae per eos erat Dominus mira populis collaturus. Ea siquidem ipsa nocte Sanctorum Martyrum geminato praeconio haec quoque virtus inclaruisse dinoscitur. Juvenis quidam , vocabulo Gisandus , typo febrium per tres menses aegrè laborans , nihil revera de se aliud quam mortis casum suspicari valebat. Frigoris enim & caloris acerrimis per horas , nunc his , nunc illis urgebatur stimulis. Hic ad memorata Sanctorum corpora in noctis spatio simili sanotatis fide excubare permissus , non dissimili est virtute pulsa febre curatus. Gratias namque referens , & ipse non mediocriter sospes factus regreditur.

III. Quamvis & alios ibidem à diversis infirmitatum languoribus Sanctis eorum meritis noverimus curaros , unum adhuc miraculum , quod ibidem laudabilius enituit , ad non relinquenda festinantes enarrare censuimus. Praefatus itaque Gerinus ejusdem Civitatis Vicecomes , dum subitò gravissima dolorum poena totum per corpus cruciaretur , sumptis duabus suae staturae cardelis , & uno ( quods est adhuc in testimonium ) non vilis quidem pretii pallio , jubet se , nimium vivere dissidens , ad eorum devehi praesentiam : sicque jacens , seque humi volutans , & quod in eos commiserat , unde labor , humiliato spiritu publicè confitens , in primo noctis sopore almi Georgii salutufera visitatione subiram caelitus est in eadem Ecclesia indeptus medelam. Ajebat etenim eumdem Sanctum Martyrem in Monachali , ut olim fuerat , habitu pyxidem auream manu ferentem suis conspectibus adstitisse , atque ex ea nivei coloris effuso unguento , caput sibi , oculos , manusque , ut cernebatur , leniter perfudisse. Ita prorfus quemadmodum sese deinceps inscium affereret , utrumne adhuc placidum oculis somnum colligeret , sanitas quippe membris diffunditur , omnique recreatus corpore gaudens domum Gerinus revertitur , non eos ultrà Martyres dubitans , imò Martyrum potentissimos praedicans.

IV. Post denique tempus quasi duorum mensium resumptis viribus , & quae in itinere necessaria erant paratis , ea ab Urbe nostri subinde memorati Fratres disgredientes , in pagum Vivariensem (le Vivarez) nec sine miraculis quidem ipso Gerino secum comitante , deveniunt : ubi audita revelatione corporis Sancti Martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi , qui auditor Beati Joannis Apostoli & Evangelistae fuisse disnocitur , quoniam non longior erat ad hoc accessus , illud se studio contulerunt orandi : ex quo & proprii corporis acceptis Reliquiis , ad quod restabat iter complendum remeant , transactisque inde diebus incolumes eos pagus excepit Belnensis , à quo in Villa , quae Arziliacus dicitur , ab Hunfrido gaudenter recepti , exponebant hoc , utique illi multum audire sitienti , quid in via contigisset ; quidve divinae largitatis munere impetratum esset : quibus compertis & ipse Comes cum admiratione gratias agens , jussis dari necessariis eos numeratos dimisir.

V. Seq quoniam suos Dominus fide & confessione probatos famulos virtutibus magnificare , cujusque apud eum meriti essent , signorum indiciis monstrare decreverat ; hoc quod in eodem Vivariensi pago & villa ipsa Arziliaco miraculum constitit , dignum referre suit. Quaedam igitur vidua , nomine Theothildis , cujusdam raptoris spiritu superbiae tumentis iniqua violentia equum amittens , lugubris sese fletibus contorquens , desperabili contritione languebat. Cumque nullo ingenio , nulliusque solatio suae stebilitati cum restitui posse existimasset , ad eorumdem Sanctorum Martyrum spectanda suffragia , cum omni recuperandae spei fiducia se contulit : ibique tamdiu stens & peseverans in rogando Deum facientem judicium injuriam patienti permasit , donec die tertia terrore inspirationis supernae raptor perculsus , satisfaciens viduae cogeretur sponte reddere quod visus erat nequiter abstulisse. Sic fides neretur , & ita timor operatur divinus.

VI. Porperantes itaque ac finem hujus libelli volentes attingere , quid in vico quodam , qui Cora (Core) nuncupatur , in pago jam Autisiodorensi acciderit , commemorando narremus. In Ecclesia verò ejusdem loci cùm fuissent illati , necnon & in altario veneranter expositi , quidam juvenis custode ad modicum adsente latenter ingrediens , pallium subito , quo eorum sacrae tegebantur Reliquae , furtim abstulit. Sed aequissima summae rectitudinis operatio , nec hunc longius inultum abire , nec injustitiam Sanctos Martyres pati sustinuit. Porrò in humero sub quo illud absconderat , postulae morbo percussus , mox revertens pallium clam Ecclesiae projecit ad ostium : sicque impunitatem quam non merebatur requirens , aufugiendo delituit. Incomoditate tamen exorti ulceris ingravescente tumendo cogitur , vitae desperatione ac tormenti dolore admonitus , consiteri delictum : quo patefacto cunctisque audientibus denudato opem plenae sanitatis , esti diu vexatus , Sanctis eorum consequitur beneficiis , praestante Deo ac Domino istro jesu-Christo , qui vivit & regnat omnipotens per infinita saecula saeculorum , amen.

INCIPIT PROLOGUS LIBRI II.
Miraculorum.

Quoniam hactenus Sanctorum martyrum Georgii atque Aurelii translationis ordinem , & quae divina largiente gratia , in via gesserunt miracula ipsorum suffragantibus meritis ex parte cucurrimus ; modo ad id quod residet , esti imperitus , fidus tamen vertatur articulis , quae idcirco duobus gratum fuit dividi leibellis , quatinus nec avidis lectoribus superflua , nec piis auditoribus ea quae dicerentur , forent onerosa. Nam & in prolixè dicensis , quasi quoddam praestatur levamen , dum unum finitur , atque aliud incohatur volumen ; quodque praecedens libellus non humana , verum fateor praefinitione solum bis ternis miraculorum titulis radiatur , quantum eorumdem Sanctorum Martyrum perfectam insinuet consumationem , ipsius senarii ratio arithmeticis nota declarat.

INCIPIT LIBER II.
Miraculorum, qui est Translationis tertius.

I. In praedicto igitur pago Autisiodorensi , Basgernam vicum , compressantibus se hinc inde turbis , cúm adpropinquare coepissent , advenerunt illis quidam ex nostris obvii , eos ibidem officiosissimè , prout decuerat , excipientes : quorum animae exultatio , sive laetitiae fletus , gratiis hymnizatis divinis pro desiderio fuit. Unde sequenti die simul profecti , levatis in eodem loco corporibus Sanctorum feretris Autisiodorum veniunt Urbem , plurimorum trophaeis Sanctorum insignem. Quo agnito Coenobitae almi Confessoris Christis Germani ejusdem olim Civitatis Antistis , eos quàm honorificentissimè cum Dominicae Passionis memoriis omnique digno apparatu susceperunt , collocantes eadem Martyrum corpora super altare Beati Mauricii Martyris Thebaeae Legionis Principis , ea sub nocte servanda : ad quorum ingressum , unum à claudicatione , ad egressum verò hominem alterum à continuo capitis dolore ibidem curatum didicimus. In crastinum autem ( neque enim tempus eos ibi amplius immorari finebat ) haud fecùs quàm sunt excepti à memoratis sanctis fratribus , sive ejusdem loci civibus honestè deducti , pagum ingrediuntur Senonicum , quem etiam quibus & quàm manifestis decorarint miraculis , laboriosum ex toto , gratum verò si ex parte narretur , existimo.

II. Dum namque pro agendis Missarum solemnis in villam , quae in eodem pago nuncupata fertur Puteolis (Puteaux) declinassent , quidam infantulus inter reliquos benefivia requirens infirmus accessit. Tunc nonnulli ut puerum adhortantes , monebant , quatinus pro adipiscenda sanitatis medela ad Martyrum patrocinia , prout valebat , accederet. Quod cum feccisset , seque rependo magis quàm ambulando ante eorum Reliquias prostratus jactavisset extemplo videntibus qui aderant universis , medicinam adeptus est plenisimae sospitatis. Nec aliter , inquam , nisi ut eos inde prosequeretur rectus , qui utriusque pedis imbecillitate advenerat claudus.

III. Nec sit pigrum audire , quae Christo bonitatis cooperatori pro suorum meritis militum libuit operari. Facimus enim alienum bonum , si complacet , nostrum. Anus igitur quaedam , nomine Tedelgrimnis , à parvo ( quod multi vicinorum ejus noverant ) surda pariter jacebat , & muta. In domo enim cujusdam religiosi viri vocabulo Bovonis ( in quam etiam fortè eadem Sanctorum corpora ad manendum declinaverant ) causa ipsius sustentabatur misericordiae. Adtendebant quod eleemosyna , quae datur in terra pauperi , à Christo , teste Martini semiclamide , recipitur in caelis. Illa de remedio optandae valetudinis cautè secum permeditans , locum ubi Beatorum Martyrum corpora venerabantur ascendit. Sed illico ut orationem fudit , ea sanitatis gratia donatur : quatinus evangelico una eademque hora renovato miraculo , & loqui , simul & audire mereretur ; exivitque gaudens universae domui gaudium inferens.

IV. Quae verò idem Bovo in eorum Martyrum adventu sibi contigisse sum Sacramenti fide dicebat , res digna miraculo praeteriri non finit. Cum ergo fuissent horum delatores Sanctorum Monachi , qui ea nocte unà cum suis fere triginta ab eodem hospitio sunt excepti : illis necessaria non furdus auditor apostolicus , hilari animo distribuens praerogavit. Sed ut tantae tamque copiosae caritatis superabundans opus remuneraretur ; ipsius vinarii vascula sic sunt mane reperta , ac si nihil exinde ferò potatum fuisset. Universis namque , omnique suae domus familiae ac advenientibus causa Sanctorum Martyrum ita ubertim propinatum fuerat , quatinus omnes pro sobrietatis competentia ad plenum viro fatiali laetarentur. Penum siquisdem eidem subjectum erat solario , ( benedictionem desuper hauriens ) quo Beatorum corpora martyrum illa nocte ad quiescendum fuerant admissa.

V. Is etiam Bovo saepe admirans referebat non huic dissimile factum. A cujus denique domo Sanctorum eductis corporibus , evenit diem post quartum , ut ex Hludwici bejwariorum Regis exercitu in eam intrarent , atque illam per aliquot dies ibidem commorantes inhumanè vastarent. Ergo licet merito hac spe frustratus , ad hoc idem Hludwicus à quibusdam proceribus invitatus exierat , quatinus fratris sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis , regnum usurpans invaderet ; sed & victoriam , pro dolor! veluti jam prae manibus suspectam , hujusmodi infelicissima visus est distulisse tyrannide. Nam Rege insalutato cum paucis in navi relicto , omnes ei subdole adhaerentes discerunt , & praecissis ejusdem navis funibus , ne Rex quolibet auxiliaretur praesidio , ad eumdem Hludwicum eum sibi Regen facientes accedunt , quod eis dignam in contumeliam cessit. Rex ergo divinitus liberatus , statim parvo quem fides sibi retinuerat exercitu collecto , fratrem à regno nobiliter expulit ; atque cum virum capere posset , ei locum abeundi viscerabiliter indulsit , suosque fugaces , ( cum in eis regali censura ulcisci potuerit ) sublimi collectione ad se revertentes , solita pietate recepit , sceptro potitus & regno. Itaque supradicti hostes , substantiam domus quam intraverunt , praeter mensuram exterminantes , ex supra memorati viri Bovonis viro non minus ( ut fuit putatum ) quam sexaginta modios abstulerunt. Sed illis recedentibus rursus Sanctorum meritis , Bovone teste , quantitas totius vini intregra reperitur. Nec cunctandum caritate illud augente sic excrevisse , quae in vici corde diffusa , gemino pollebat bono.

VI. Fuit in Villa-nova (Ville-neuve l'Archevesque) ejusdem pagi Senonici quaedam puella , nomine Arohildis , ab annis octo caecitatis orbitate damnata , quae ad Beatos virtutum luce conspicuos ( de quorum beneficiis nobis est sermo ) deducta , taliter semetipsam illis perpetuae servitutis voto mancipans , subito est curata , & omnes qui aderant , hoc facto mirarentur attoniti. Cumque deinceps suae professionis famulatum exequi vellet à patre velut de temeritatis praesumptione acriter invecta , coacta est quam pro salute noverat pollicitationis umtare sententiam. Itaque dum incipit , sermonibus genitoris nagis savens , domum reversi ; & pristinae caecitatis cladem , & vim febrium insuper multam incurrit. Fit pater ceterique propinqui steriles , necnon & ipsa admodum miserabilis jacens , remeantque veloces ad pia Martyrum reposcenda suffragia. At ubi ipso jam patre omnimodos compellente , numquam se quod promiserat rursus fallituram devovit ; sanitatis summa quam prius mernerat recepta . Sospes item efficitur , mansitque ini , atque famulationis pensum statutis temporibus postmodum in Ecclesiae cultu gratanter exolvit.

VII. Itum enim Acmantum (Esmant) Villam nostrae possessionis ( in qua tunc major pars fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem ) aggredientes , ab eis cum magna gratiarum actione & laudibus opimis satis dignè recipiuntur ; quam exceptionem ita dominus virtutum floribus decorari voluit , ut nulli dubium quin ad eos non qualiacumque vel incerta , sed pretiosa deferrentur testium patrocinia. Quaedam verò Sanctimonialis , vocabulo Leutgardis , dum populorum obviam euntium admixta conventui , & ipsa candelam in Sanctorum honorem tolleret accensam , subitò eam luminis honore , gemit orbatam. Quae neglectus facta pudore , eam in secreti pallii interim emunctam reposuit. Sed quid exinde Christus pro suorum Martyrum ostensione operatus sit , ullatenus absentarit non debet. Nam dum sic graditur , tempus operiens illam reinluminandi , mox eo ipso quo erat abscondita , in loco accenditur , partemque vestis qua tegebatur , corripuit. Quo viso extimuit mulier , praeconia tantae virtutis voce qua poterat adtolens : sicque actum est , ut muliere etiam tacente , pars vestimendi adusta quod gestum erat , obstupefaciens videntes , magnopere declararet.

VIII. Deinde Boso ab Alfeio Villa à renibus deorsum ita paralysus morbo dissolutus jacebat , quatinus ei non solùm ambulandi , verúm & sedendi denegaretur facultas. Erat autem in eo videre laborem. Hic tantorum auditis insignium donis , manibus propinquorum inter plurimos deportatus , supplex advenit , accedensque ad Sanctorum martyrum Reliquias sic infirmitatibus proximas , ita statim postulatae salutis perfunditur remediiis , ut eos proprio gradiens annisu , usque ad Ecclesiam , in quam erant inferendi , non defereret. Indeque pleniùs post dies factus incolumis , ad propria gaudenti animo repedavit : cui congratulantes vicini admirabantur , quia sic citò sibi salus acciderit.

IX. Ea ipsa nihilominus die adducitur quaedam femina de Villa Rethica ex nominis appellatione dicta Ragina. Haec ab annis duodecim , non ut illa Syrophaenisa sanguinem fluens , sed contracta renibus jacens , quasi vitalibus jam cernebatur destituta solatiis , opprimebatur , & nimia parpertatis inedia , ut puta manuum meditatione otiosa. At dum inter reliquum vulgi coetum Beatorum Martyrum patriciniis offertur sananda , priscae felicitatis coram ipsis quae aderant turbis usum recepit. Igitur ambulans gratesque sanatoribus suis laeta rependens , ad iter ( quo aliorum adjuta manibus venerat ) se sospitatis gressu comite reparat.

X. Adalbertus de Falsiniaco Villa hostilem multum pavens ocursum , ad Sanctorum Martyrum luminaria pro tuendis aliis unum vas apum fide plena devovit , cùm subito ex praefati Hludowici Bejwariorum Regis exercitu , quidam illius domum irrumpentes , ipsum alvearium natura mellis avidi , quia majus meliusque ceteris erat , primum aiferre conati sunt , quod ita mirandum illis nequicquam laborantibus immobile perstitit m ac si funditus in quo erat loco naberetur affixum. Quo facto hostes turbati nimiumque stupentes , didicerunt tandem illud Sanctis Martyribus pro conservandis aliis esse dicatum. Unde non solum hoc , sed nil ulterius in eadem domo Sanctos reveriti praesumpserunt , animadverso divinam illi eorum meritis tuitionem in esse.

XI. Quia miraculorum veneranda concrescunt praeconia , augeatur numerus pagellarum cum gloria. Multis denique ab annis Ingalbertus de Villa Vim populi , cum esset utrorumque oculorum luminis dono privatus , agnitis tot tamque mirandis Sanctorum virtutibus jussit se quantotius illuc deduci. Sicque uxoris adminiculo insuper & nmlta comitatus fiducia gradiens ad locum usque pervenit. Dumque diutius Ecclesia, intrans , solo prostratus precibus gemens insisteret , quo sibi Sancti Martyres , licet indigno misererentur luctuosis vocibus expostulans precabaatur. Tum supernae pìetatis fonte eorum obtentu se influente ita confessim mederi promeruit , quatinus Deum Sanctosque magnificans , in de valens vidensque nxotis manu oblita rediret.

XII. Adducuntur & duo caeci , Villae quae dicitur Simportus incolae , ad praeclaram Beatorum Martyrum postulandam clementiam. Horum senè devotionem integram , non modica divinae miserationis consecuta est caecorum inluminatrix bonitas. Ut autem intrantes domum qua Sacrae Martyrum dignè venerabantur Reliquiae , se orationi dedrunt ; obductis post paululùm fugayis tenebris , videndi posse recipere meruerunt : surgentesque à pavimento , remoto ductore per fe se hac illacque clare videndo discurrunt. Itaque Dei Sanctorum Martyrum sibi providam conlaudantes benignitatem , laeti ut illi providam conlaudantes benignitatem , laeti ut illi quondam in Evangelio à Salvatore & Filio David inluminati discedunt.

XIII. Hac itaque miraculorum fama per pagos latè diffusa , se invicem praecedere festinantes costuunt plurimi. Unde quidam adolescens Acleulfus , ex Villa nomine Laudrado , mente captus , cùm grequenter fieret jam per annum & insuper atrociter demens , quod vulgo luniticus dicitur , ad saepe memorata Sanctorum Martyrum corpora , licèt vinculis nexus , fide parentum adducitur , qui etsi illam non habebant vocem , Domine , si qui potes , adjuva nos misertus nostri ; infirmum tamen sibi poscebant mederi. Ubi aliquantulum ob salutis remedium detentus , ad plenum quod alienae fidei pevotione quaesitum fuit , eorum piis meritis adipisci promeruit. Itaque sensus pristini recuperato vigore , alacer recessit , atque de reliquo , uti priùs fuerat , sanae mentis compos permansit.

XIV. Ex eadem Villa quaedam procax puella , nomine Teutbrega , casu quo solebat cum matre litigans , per Sanctorum Martyrum pignora , Georgii scilicet ac Aurelii , suam non est verita contestari proterviam. Dumque à quibusdam quare sic adversus parentem ageret , & quare dic temere per Sanctorum nomina djeraret , increpata minime quiesceret ; ultione praesenti , ipsa quam ad jurandum evexerat , manus contrahitur. Ecinde verò quos perjurando per indomitatem lunguae malè praesumpserat , studiosè rogando cogitur quarere Sanctos , suisqye ad eis causam remedii veluti debitum munus incunctanter exigere. Dumque facti poenitens ad eorum se limina devotissimè contulit , debilis ipsius plama dictu velocius medicata extenditur , atque sana facta mulier ad genitricem ei de reliquo famulatura revertitur.

XV. Erar & quaedam femina ex Villa vocabulo Casellas , nomine Amaluvara , ab annis centum (hic mendum esse videtur) quadraginta quatuor mensium in caecitatis nebulis perdurans : nec ulla ei medicinae profuit manus , quam divina potestas his Sanctis mendendam servabat. Haec à quadam pulcherrima feminarum intempesta nocte ( ut sibi videbatur ) admonita est , quatinus pro adipiscendo luminis sus Ecclesia pavimentum qua eorumdem Sanctorum martyrum corpora quiescebant , fedula scopis mundare fatageret , donec eam Sancti miserandi respicerent. Quod cùm adducta semel explesset , oculorum acuminis tantum recipit quod sibi usque hodie sufficiat , nec ductoris adminiculo , Sanctimonialis etiam facta , quemadmodum prius indigeat.

XVI. Quod veró eidem in ipsa Ecclesia quadam nocte cum ceteris excubanti revelatum sit , reticeri reglectum putamus. Ubi dum aliis dormientibus sola ( quemadmodum sibi certum erat , & nobis retulit ) quasi vigilans resideret , respicit ad fenestram retro Altare ejusdem Ecclesiae , considerans per eam quasi marimum solis radium splendescere , & per radium quemdam inaestimabilis visus luce contectum puerum ad ima usque Altaris descendere , qui manum porrigens ubi Sanctorum corpora quiescebant , sublevato paullulumquo tegebantur pallio , coepio diligenter introspicere cùm ecce columba , cujus nitor mirabilis in corna dextro Altaris apparens super eos volitans stetit m ipsum plurimum intentans juvenem , & quasi quiddam dicinitatis in eo contemplans , quid agere veller inspiciens. Qua visione perterrita , veluti fessa angustiis plenius obdormivir : videtque per ecstasin mentis duos venerabiles viros Eccñesiam ipsam quibusdam & valde pretiosis decorare ornamentis ,q ui & ajunt ad illam : Vade festinans ad hujus Sanctae domus custodes , ac dicito quatinus hanc propensius ornent , quiniam qui sunt in circuitu Sancti , horum Martyrum gratia huc modo convenient. Siquidem & nos ab Hispaniarum partibus , unde muper allati venerunt , eos quomodo hinc essent , visitare processimus. Quibus sic effatis sublata visione evigilat mulier , atque haec secum replicans haesitat plurimum , utpote quid puer , quidve columba significaret ignorans. Prudens tamen lector , sive sagax auditor ( credimus ) puerum Christum , columbam verò Spiritum Sanctum Patris Filiique consortem , circa Sanctorum martyrum Reliquias adspirantem intelligeret.

XVII. Teutlindis ex Dedentio puellari Monasterio , quia Dominica erat , & vacabat ab opere , veluti ex otio ad eorumdem Sanctorum Martyrum limina fe puellariter videndi curiositate donavit. Ibant & alii devote promoti : & quamvis animo dispares , sociali tamen vestigio perveniunt ad Ecclesiam , seque simul coram Altari orationi dederunt : erigentesque fe , ac reliquorum qui parvenerant stationem adire properantes , loco quo steterat ; ceteris abeuntibus , ita praefata Teutlindis inhaesit , quatinus pavimento immota persistens , universos hoc novo miraculo in non modicam admirationem adtolleret. Ubi tamdiu cementibus cunctis utroque pede immobilis facta permansit , donec pravitatis suae reatum consiteretur , videlicet quod minus religiose inlecebris gaudens accesserit , quodque minus debito pro ipsis obsecraverit delictis. Itaque orantibus pro fe qui aderant fratribus , ac letanias agentibus ineffabilibus Sanctorum Martyrum meruit absolvi suffragiis.

XVIII. Item homo quislibet , Altcarius nomine , de Villa Sexu , contractus renibus multum per tempus moerens jacebat. Audiens autem per Sanctorum merita infirmorum multos curari , certam ( ut iisdem postmodum referebat ) spem promerendae salutis fumens parentum vel amicorum dicatu fe ad eorum miserationem destinavit. Cumque surgens sedere utcumque tentavisset , quo cereum quem ad Sanctorum luminaria fecum deferret , suis manibus ipse fingeret , in propria domo optatu, subitò amissae sanitatis recepit valere. Elevans namque fe , sospotemque reperiens , opus quod ante conabatur debilis , jam Deo miserante incolumis effectus peregit. Occurrit ergo Sanctis Martyribus cum oblatione luminis gaudens , quodque sibi acciderat , laeto ore universis exponens.

XIX. Hoc quoque dignum est ponere , quod admirationem pariter inferat & terrorem. Nam corriguntur alii aliorum casu , prophetia teste David dicentis : Laetabitur justus ; cum viderit vindictam , manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Igitur quidam serviens ex eadem Acmanto Villa , vocabulo Ingalsardus , fuit & ipse quidem hortulanus fratrum. Hic accepta praebendae suae annona , ad ipsius Villae farinarium causa molendi perrexit , sicque ibidem cujusquam mulieris pauperis locum mente superbus praeripere gestirns , super ipsius annonam , quae jam molebatur , suam pervicaciter minabatur injicere. Quod illa quibus poterat viribus renitens , cum superare infirmior fortiorem non posset , elevatis ad Ecclesiam manibus ajevat flens : Adjuro te per hos Sanctos Dei Martyres Georgium atque Aurelium , ne mihi violentiam inferas. Qua miser contestatione spreta , dum à loco exire coepisset , continuo percusus intellexit ob tanti contemptus causam , vicinum sibi imminere discrimen : vixque eflagitans , uti moriens tenui qua poterat voce ejusdem molendini provisorem precabatur , quatinus superinjectam annonam festinus rejiceret. Qui post hanc vocem ( quod admirationis est & timoris ) corruens obmutuit , atque evidenter praesenti morte donatus spiravit. Concurrunt plurimi , ( erat enim Dominica ) talisque spectaculo permoti stupefcunt : quod tamen non ad future damnationis casum , sed ad talium magis ( ut praeliabvimus ) corrigendam temeritatem ei justo latentique Dei judicio hortamur provenisse credendum. Nam mors impiorum , ut Beati Gregorii verbis dicatur , bonis est in adjutorium , malis verò ut fe caveant in testimonium.

XX. Post denique mulier quaedam ex villa , quad appellatur Civiacus , nomine Godohis , tanto tamque terribili detinebatur perlucidae inflationis morbo , quod omnium competenti membrorum officio desolata miserabilis videretur. Patiebatur & aliud intrinsecus cardiacae scilicet infirmitatis malum , quod eam assiduè praefocando nimium exanhelabat. Dumque per momenta horarum quasi finitima sibi clade duceretur ad mortem , imponitur tandem suorum manibus propinquorum carpento , & sic perducitur ad clemens Sanctorum auxilium. Excubabat siquidem tali poenarum acerbitate oppressa ante Ecclesia fores , ut vix in ea animadverti faltem spiritus posset. Post triduum tamen serenato stomacho ita ( quod est mirabile verumque ) sanatur , ut propriis exinde plantis , remoto carpenti vehiculo , laeta redire mereretur.

XXI. Novimus & quendam nomine Hieronymum ex pago proximo Wastinensi simili Sanctorum virtute curatum. Hic totius corporis pe annum ferè dimidium obrutus debilitatis angore , parentum pietate ad Beatorum martyrum evehitur solatium , cujus infirmitas plus ignorabatur , quàm curaretur à Medicis. Qui vix invento consilio , qualiter eum ob omnium valitudinem membrorum in quodam vinario vasculo ; quod tonna diciyur , super plaustrum imponerent , hoc facientes pervenerunt ad sacram eorum praesentiam : ibique multis qui adhuc supersunt contemplantibus , sic virtutis pristinae sospitate roboratur , quo pro fe sanus effectus assurgeret , domumque facta super fe ( quemadmodum speraverat ) misericordia Dei gratulans recurreret.

XXII. Item quaedam femina dolens fe in prole non parvo caruisse solatio , filium mutum pariter & surdum secum fumens , ad Sanctorum miraculis coruscantium duxit Reliquias. Cumque facta oratione ipsa ab Altari procul stetisset , innuit nato veluti furdo propiùs accedere & candelam voti quam manu ferebat ad Altare Sanctis offerre. Tum subito os infantis , quod fuerat à nativitate clausum , aperitur , atque illam vocem primam emittens , matrem interrogat , cui deberet lucernam porrigere. Responsoque genitricis , ut eam Altari inferret , accepto , per exsecutionem operis fe etiam audire clarè demonstrat. Quo agnito qui eum nudiustertius mutum cognoverant , simul & furdum per Sanctorum merita evangelica revixisse miracula admirando proclamant. Nec mirum oùm Salvator non solum quanta fecit , insuper majora discipulis quòd essent facturi promisit.

XXIII. Non igitur credimus displiceri , si quod utile fit honestumque narretur. Enutritur siquidem fides fidei : operibus crescens. Cùm autem quadam die Dominicae Resurrectionis ad ipsius Ecclesiae ostium mulieres quaedam aliae salutis , aliae verò Sanctorum Martyrum desiderio vigilias agerent , mira illis ac stupenda visio demonstratur : non ut Pastoribus olim de Christi Nativitate docendis , sed ut sminis praedicabili virtute devotis. Prima itaque nostris vigilia adspiciunt per ejusdem Ecclesiae ostii rioolas , videntque ab interioribus ad se usque nimium luminis slendorem procedere. Tunc una illarum viciniùs accedens , & quid illud esset diligentius inspicere contendens , Ecclesiam omnem ita incredibilis nitoris fulgore radiantem cernit , quatinus eo ipso lumine partim exterior qua residebant porticus reluceret. Et ecce diversas intus voces miraeque suavitatis cantilnam audiunt , veluti multitudinis congratulantium hymnidicasque Deo laudes cantabiliter jubilantium , quod subsilenter eatenus fe vicissim audisse fatebantur , donec ad nocturnalis debitum Officii pulsato signo Fratres evigilarent. Unde si miraculorum causas ordinabili providentia dispositas consideramus , illa superior visio completa dcernitur , qua ostentum monstravimus horum Martyrum gratia qui in circuitu essent , Sanctos illuc conventuros angelico dumtaxat comitatu jucundos.

XXIV. Ex pago Parisiaco & villa nuncupante Theodasio (Thiais) juvenile quidam annos ( ut ferebatur ) quinque in caecitate gerens , fe omni tempore nubilum fore gemebat. Supplicat ergo tot tantisque Sanctorum Martyrum comoertis virtutibus , quatinus ad eorum pium perduceretur auxilium. Jam enim quasi fidei lumine catechizatus videre coeperat , quod cùm factum fuisset , citò benigna eorum interventione quod fidens quaesivit , consequi meruit. Siquidem non post multum temporis expletis ibidem ad salutifera eorumdem Sanctorum martyrum limina lacrymonis excubiis , praeclaris ipsorum , ( quod est fatendum ) meritis , invisis propulsis tenebris ei protinus virtus caelestis lumen quoque diei refulsit. Rediitigituri videns , Deum magnificans ac gratias agens , homo nnoavtus novum vicinis miraculum referens.

XXV. Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam , nomine Adalfadus , ab annis ferè quinquennii vitiata compage membrorum sic invalidus , quatinus ipsa calcanea posterioribus tenacissimè haberentur innexa : qui tantorum cognita miraculorum virtute ( divulgabantur enim à plurimis ) ad eorum fe Martyrum gratiam quadam Dominicae noctis die , prout potuit , transtulit ; ubi nocturnali adveniente tempore , jamque Fratribus eumdem officium Angelica celebrantibus reverentia , tantos coepit solventibus fe ( ut solet in calibus fieri ) membrorum vinculis clamores emittere , quibus psallentium voces ejulans omnino perrumperet. Interea recuperato mox partim salutis remedio , post paucos exinde dies priscae sospitati redditus , ita eorum orationibus elevatus subrigitur , ut per fe rectus inredens , ad propria suo sospite gressu rediret.

XXVI. Ramnoldus denique de villa ,quae vulgari appellatione Fontanas dicitur , ab anni circulo pede tenus & renibus claydus , ad eorumdem Martyrum florentem clementiam miserandum venit. Venit dico , non gradu proprio , sed peregrino evectus ingenio , ita planè miserabilis , miraque totius corporis debilitate tenuis , ut multiplicatis in fe infirmitatibus amplius putaretur mori , quàm posse mederi. Fide tamen accedens , atque ante Sanctorum Martyrum cineres , à quibus portabatur , expositis , continuò cum salutis munere superno respectus inyuitu , piis ipsorum suffragiis factus incolumis sanatur , utique renum ac tibiarum , necnon & pedum omnisque imbecillitatis fugato contagio ,quemadmodum praesens adhuc ejus alacritas testatur. Sic valens redditur , quatinus ex eadem infirmitate nihil deinceps passus famuletur in eodem loco jugiter Deo.

Ergo qui solet esse , ut in suo sacro Beatus Gregorius scribit Dialogo , quatinus majora aliquabdo siant miracula , uni minor portio Sanctorum habetur Reliquiarum ; gratum fore putamus , si & hoc quod de eorum gestum est Reliquiis , inferatur.

XXVII. Glorisus itaque Rex Karolus , quantum de adventu horum Martyrum relectis sibi passionis eorum titulis gavisus extiterit , non est nostrum exponere. Laetbatur quòd regni sui tempore tales Gallia promeruerit flores : quorum ut à parte totum possideret , sumptis Reliquiis hoc quoque sub exemplo religionis fidelibus agendum ostendit. Nec est oblitus delegans Mancionem Cordubae hujus facti veritatem ex loco requirere : à quo regresso etiam illud eorum gestis mutilatum addidicit , quod memoria , & inscriptione dignum habetur. Caesis igitur Sanctorum Martyrum corporibus , atque in platea diffusis jusserat Abdirama tyrannus ea ibidem servari sepultura negata , quatinus illa canes volucresque ceali commederent , quod actum certè videmus , ut in eis quoque psalmodia ad impleretur David canentis : Posuerunt mortalia servorum ourum escas volatilibus ceali , carnes Sanctorum tuorum hestiis terra. Sed ut eorum dignitas metirique celsitudp declararetur , ita divinitus ab universis rapacibus sunt animalibus , ut olim daniel à Leonibus , custodita , quo nullo vel muscae appetitu pèr triduum quo taliter jacuerunt , fuerint adtaminata. Hoc enim cum vero idem dicebat Mancio , & quod à fidelibus ejusdem Cordubae civibus illud veissime audierit , testabatur. Similiter & quòd viderit duas nobiles puellas carne sorores fe praesente agonizantes martyrium complevisse pro Christo. Cumque major ante fe minorem passionis calicem bibere vellet , Non , illa inquit soror , ita convenit , sequar te magistram ad bravium , quam secuta sum ad spectaculum : ne timeas , non te derelinquam. Fidem enim , & dilectionem moriens exhibeam , ut vivens solebam. Ita ambarum capitibus obtruncatis Angelorum solatio evectae animae migraverunt ad Deum victurae peremniter.

XXVIIII. Ceterum cum Eddoni Comiti ( ut ad nos tempus enim est revertamur ) pars postulata Sanctorum Martyrum deferretur reliquiarum , accidit in via , ut quidam Presbyter postulans diutius sibi orare concedi , cubiculum domus quo servabantur , intraret , easque Reliquias hoc nemine meditante furandum praesumeret ; tollensque quod primum manui occurrerat , scilicet quicquid inerat capillorum Beatae Nathaliae , festinat in ea ipsa noctis obscuritate ad manionem furto jocundus redire. Sed antequam ei longius abire concederetur , in medio platearum mox amens hortendum concidit , sensu omnique vigore frustratus. Deinde quasi post horam ad se revocatus ac delicti poenitens furgit , atque quasi qui ad aliquid necessitatis exierit revertens , Sanctae Martyris reliquias rurfus orationem ex desiderio simulans suo in loco reposuit. Qui si amando bene obstulit , tamen quia staudem cui debebantur , faciendo bene non divisit , item coram qui aderant universis subitò corruens , per terram rurfus volutando torquetur. Assurgunt omnes horribili metu perculsi , atque manus in eum quibus teneretur , injiciunt. Videbant amentem , aestimabantque illico morientem : & ne res tanti celaretur miraculi , cogitur post mente recepta fateri commissum. Sic à ferente Usuardo patre , Sanctorum priùs invocata miseratione , culpa donata reanimatus Presbyter hilarior regreditur.

XXIX. Igitur praetermissis plurimis ponatur scribendi finis , admisso eo quo elucescat Beatum Antistitem Germanum non solum de aeterno , verùm & de prasento laetari consortio. Teutgaudus quidam in novo vico , qui est super Ligerim fluvium situs , cum adversa valitudine infirmus decubuisset , hoc insuper ei calamitatis accidit , quemadmodum à femoribus dorsum usque contraheretur : in quo ontractionis vinculo , annis ferme duobus negato sibi penitùs ambulandi oficio permansit. Deinde fama docente , ut cognovit horum sibi venerandorum Martyrum subveniri posse meritis , exorat supplicans fe illuc amicorum sive propinquorum manibus ferri. Quod ita factum festinatumque est. Cumque venisset, ac ibidem aliquandiu in orationibus degens pèrmaneret , praefinitum suae salutis praestolatus est diem. Jam instante sacra Beatissimi Patroni nostri Germani Translationis festivitate , accessit maturiùs , quod devotione quaefierat citiùs inventurus. Collocatus autem ante ejusdem magni Praesulis Altare , in quo superposita eorumdem Sanctorum Martyrum corpora servabantur , constitit ,quemadmodum eorum simul ( ut credimus ) interventu celerem infirmus consequeretur salutem. Sospes igitur factus , ut vidimus , ibat cim magna gratiarum actione resultans : & universis Omnipotenti Deo Sanctoque Germano & Martyribus virtutum magnitudinem adclamantibus , mansit ibi ad mortem usque deserviens , patria parentibusque & amicis qui fe detulerant , oblitis. Nec immerito eorum esse voluit Beatus Germanus in terris patrati confors miraculi , de quorum societatis gratia exultans gaudet in Caelis ; in illa desiderabili patria , in illa jocunditate splendida , in illa prorfus regione melliflua ; in illa portionis humanae vicentium terra , in illa matre nostra caelesti Jerusalem , in illis amoenissimis prennitatis pascuis. Ibi enum qui semper viventes & in eum prospicere dessiderantes Deo assistunt , spiritus adplaudunt , in una eademque gloria ex hac mortalitate jam sibi consociatis Sanctis , pariterque lactantes congratudantur etiam his , licet adhuc in terris peregrinantibus , quos sciunt & intelligunt per scientem & intelligentem omnia suos post paululum communi collegio fieri concives , quorum una erit & summa refectio , unius & pleni Dei inaccessibilis contemplatio , contemplatio quia visio , inaccessibilis quia impenetrabilis. Nam inquit Psalmista : Accedet homo ad cor altum , & exaltabitur Deus. Quia quo ampliùs divinitatis rimatur secreta , eo ampliùs inspiciuntur profunda.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2010-06-10. Darrera modificació de la pàgina el 15 de July del 2019 a les 12h42