Cercar:

Seccions

Fons Cathalaunia



Bibliografies



Metodologia del wiki

PrimerPreviSegüentDarrer

Títol : Precepte de Lluís el Pietós per la Seu de Girona

Resum : Precepte donat per Lluís a instàncies del bisbe Wimer per la Seu de Girona revalidant els bens donats prèviament per Carlemany i posant-els sota la seva protecció i inmunitat.

Dates : 834-XII-2

Lloc : Gòtia - Attigny

Autor :

Original : No

Bibliografia : -

Antropònims : (5) -

  1. Lluís, emperador
    1. Hludovicus divina repropitiante clementia imperator augustus.
    2. Signum (monograma) Hludowici serenissimi imperatoris
    3. imperii domni Hlodowici serenissimi
  2. Carlemany, emperador
    1. genitore nostro Karolo
  3. Wimer, bisbe
    1. Wimar, venerabilis sancte Gerundensis ecclesie episcopus
  4. Maginarius, notari
    1. Maginarius notarius
  5. Hugonis, vicem
    1. ad vicem Hugonis recognovi & subscripsi.

Topònims : (18) -

  1. Empuries, pagus
    1. in pago Empuritano

  1. Oliano, vila
    1. villam nuncupante Olianus
  2. Cacavianus, vila
    1. & villam vocantem Cacavianus
  3. Celsianum, vila
    1. ac villarem anticum Celsianum
  4. Vellosos, vila i castell
    1. cum villula nova quam vocant Vellosos & cum castello suoque termino
  1. Girona, bisbat
    1. Wimar, venerabilis sancte Gerundensis ecclesie episcopus
  2. Girona, pagus
    1. & in pago Gerundense

  1. Molleto, vila
    1. de villa Molleto
  2. Miliasam, vila
    1. & Miliasam villam
  3. Castellumfractum, vila
    1. aliasque villas quarum vocabula sunt Castellumfractum & Parietes Ruffini
  4. Parietes Ruffini, vila
    1. aliasque villas quarum vocabula sunt Castellfractum & Parietes Ruffini
  1. Besalú, pagus
    1. que est in pago Bisuldunense

  1. Bàscara, vila
    1. villam que est in pago Bisuldunense & vocatur Bascara
  2. Spedulias, vilar
    1. & villarem vocantem Spedulias
  3. Crispianus, vila
    1. villas etiam duas que vocantur Crispianus & Miliarias
  4. Miliarias, vila
    1. villas etiam duas que vocantur Crispianus & Miliarias
  1. Attigny, palau
    1. Actum Attiniaco palatio

Datació : -

data IIII. nonas decembris anno Christo propitio XXI. imperii domni Hlodowici serenissimi imperatoris, indictione XII.
Any de Crist :
Any de l'Era :
Any de Regnat : 21
Indicció : 12
Epacta :
Hègira :
Dia i Mes : IIII nonas decembris

Text : -

In nomine Domini Dei & salvatoris nostri Jhesu Christi. Hludovicus divina repropitiante clementia imperator augustus. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis inibi Deo famulantibus beneficia potiora largimur, premium apud Dominum eterne remunerationis nobis rependi non diffidimus. Igitur notum esse volumus omnium fidelium nostrorum tam presentium quam & futurorum industria ei quod Wimar, venerabilis sancte Gerundensis ecclesie episcopus, nostram adiens celsitudinem, petiit ut memoratam sedem cum villis & hominibus a domno & genitoro nostro Karolo aliisque devotis hominibus eidem sedi collatis, quas nunc possidere dinoscitur, id est, in pago Empuritano villam nuncupante Olianus cum suis terminis, & villam vocantem Cacavianus ac villarem anticum Celsianumm cum villula nova quam vocant Vellosos & cum castello suoque terminio; & in pago Gerundense medietatem de villa Molleto, & Miliasam villam, ceterasque res quas a longo tempore inibi pessidere dinoscitur, simul cum tertia parte de pascuario & teloneo de ipso pago, aliasque villas quarum vocabula sunt Castellumfractum & Parietes Ruffini, cum tertia parte de pascuario & teloneo de ipso pago; & villam que est in pago Bisuldunense & vocatur Bascara , cum suis villaribus & suo terminio necnon & arcas , & villarem vocantem Spedulias, & alium villarem que est infra memoratarum villarum terminos; villas etiam duas que vocantur Crispianus & Miliarias, cum tertia parte de pascuario & teloneo de ipso pago, propter infestationem malivolorum hominum sub nostra tuitione & inmunitatis defensione constituissemus.

Cujus petitioni annuentes, propter amorem Dei memoratam sedem cum suprascriptis villis presenti tempore in jure ejus consistentibus sub nostra tuitione constituimus & hanc nostram auctoritatem circa eandem sedem fieri decrevimus, per quam decernimus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate major minorve predicta persona in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate sedis, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri legaliter possidet vel que deinceps in jure ipsius loci divina pietas augeri voluerit, ad causas judiciario more audiendas vel discutiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideijussores tollendos aut homines ipsius ecclesie contra rationis ordinem distringendos, nec ullas redibitiones vel illicitas occasiones ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere aut undecumque modo legaliter vestituram habet abstrahere presumat, set liceat memorato episcopo suisque successoribus res predicte ecclesie cum omnibus que possidet quieto ordine possidere & nostro fideliter parere imperio & pro nobis ac conjuge filisque ac totius populo christiano nobis comisso Domini misericordiam jugiter exorare. Et ut hec auctoritas confirmationis nostre per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam optineat firmitatem, manu propia subter firmavimus & anuli nostri impressione adsignari jussimus.

Signum (Monograma) Hludowici serenissimi imperatoris.

Maginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi & subscripsi.

Data .IIII. nonas decembris anno Christo propitio .XXI. imperii domnni Hludowici serenissimi imperatoris, indictione .XII. Actum Attiniaco palatio, in Dei nomine feliciter. Amen.

Traducció : -

Versions : -

Web : -

Comentaris : -

Creat 2010-04-12. Darrera modificació de la pàgina el 16 de February del 2018 a les 10h05